Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sos IN CAP. II. LIB. III. POL iet'.

igitur Martinus Borraus putat his verbis, κροτοῦνται, quaestionem de foederibus dc pactis definiri, qui bus princeps potius huius loci quaestio dissoluitur. verbo quidem illa, ut obscura, alii aliter reddunt; eorum tam ex haec mihi videtur esse sententia; Quemadmod0m acta iii Republ. Democratica habenda sunt acta ciuitatis Democratia utentis, ita & acta Reipub. oligarchicae habenda esse ciuitatis oligarchia utentis, eademque est & tyrannidis &aliarum ciuitatum ratio, nimirum vi ex Reipublicae forma ciuitatis acta aestimentur. verum his nondum setis quaestio dissoluitur, quae sint acta ciuitatis, Repub. mutata. Videtur igitur subindicare Aristoteles, etiam Republica mutata, ciuitatis nihilominus acta dici posse. Nam & prior,&quae successit, est ciuitas. Itaque acta ciuitatis dici possimi etiam post mutatam Rempubl. Sed enim hoc diligentius quaelisolet, an eiusdem ciuitatis acta esse videantur, mutata R pubi. Atq; ita princeps illa quaestio de actis ciuitatis non satis explicari potest, nisi cognita & hac quaestione, quando eadem ciuitas vel alia sit dicenda; de qua cap. pro imo.

EXPLic ΑτvR quaestio, qua re seu nota ciuitas eadem vel alia sit aestimanda; moenibus ne & loco, an Reipubli- δε-- , cae forma. Huic quaestioni similis & pene gemina est ea Iu

2b, risconsulti Alsiam, quando idem iudicium sit dicendum, an μμ δερε iudieibus nihilominus eadem res & iudicium sit ha- et Us φρ' ' ben luna a. proponebatur,1. de tu ita ubi exemplo legionis,na

uis populi, ipsius denique hominis docet, mutatis licet iudicibus, idem nihilominus permanere iudicium. Eadem est quaestio de grege, mutatis capitibus,tgrege F. de leg. t. de homine, cuius de corpore, ex Democriti ct Epicuri Philosephorum sententia, minimae illae particulae, id est, atomi, de corpora illa insecabilia, ex quibus omnia sint s0ncreta, cortidie defluant &decedant. an,inquam, homo, cuius particulae ita paulatim mutentur, alijs defluentibus, alijs rursus accedentibus , nihilominus idem maneat: de hac, inquam quaestione Plutarch. lib. q. ακων : quod tamen problema interciditi ubi quaerit,an homo, qui cotidie mutatur. idem sit dicendus. Eadem fuit quaestio de naue Thesei intec

putatione

322쪽

puratione & Hermolaus Barbarus apud Alexandrum .genim Frane. V Dum dierum sib.s cap r. toman. II

I Haec utem disputatio ad bac quaestionem pertinere videtur , quemadmodum ciuitas eadem

esse vel non eadem, sed alia sit dicenda,cuius quaestionis explicatio ea quidem, quae maxime fit in promptu de loco & de hominibus. Fit enim ut diauidantur locus & homines, & hi quidem alium, illi vero alium locum incolant. Atque haec qui- 'dem quaestio facilior est iudicanda: nam cum ciuitas'ultifariam dicatur,facilis quodammodo haec 'est explicatio. Ad eundem vero modum, & hominibus eundem locum incolentibus, quando eandem ciuitatem arbitrari oporteat: neque enim Vtique moenibus: nam &Peloponnesum moenibus

circummunire licet. Talis forte est & Babylon &omnis, quae ambitum habeat gentis potius quam ciuitatis, quam captam ab hostibus aiunt triduo. nondum sensis sequandam ciuitatis partem. Sed de hac quidem controuersia disputatio alij tempori est utilior. nam de magnitudine ciuitatis, &quanta esse debeat,& virum una gens aut plures conducant, scire oportet politicum. Verum ijsdem eundem incolentibus locum virum quamdiu erit genus incolentium, eadem dicenda sit cibuitas, multis licet & morientibus&nascentibus, quemadmodum & flumina eadem dicere solemus&fontes eos lem, aqua licet semper alia affluente,alia defluente: an homines quidem ijdem sint dicendi hac de causa, ciuitas vero alia. Nam .

ciuitas si quidum est societas quaedam, societas

323쪽

o IN CAP. II. LIB. III. POLIT.

vero ciuium cum Republica alia sit specie , & di

crepat Resp. necessario videatur ciuitas non csse eadem, quemadmodum& chorum nunc quidem Comicum, nunc vero Tragicum, alium esse dictimus, iisdem sepe hominibus : ad eudem vero modum & aliam omnem societatem, si compositionis alia sit species, ut concentum earundem vocum, sonorum siue modulorum alium es se dic

mus ubi sit partim Dorius,partim Phrygius. Quae

sita se habent,perspicuum est, oportere maxime dici eandem ciuitatem Aectantes Rempublicam. Nomine autem appellare alio vel eodem licet de hsdem eadem inhabitantibus,& omnino alsis Eo minibus. An autem pacta seruari aut non seruari, ciuitate in aliam Reipublicae formam mutata, st

iustum; alia est quaestio. G0MM E NTARII

'Eοικε, ιικῶ . J Quaestio huius loci, qua nota ciuitas eadem vel alia dici debeat,locone an personis seu uicenibus, an Republ. seu politia, hic explicatur, ut supra monuimus. Atque de duabus quidem illis notis, oco &hominibus,in promptu positum esse ait, hoc est,illae duae notae in hac quaestione plerunq; occurrere solent, propterea quod duae sim-mae ciuitatum sunt partes, ager & ciuis siue persona, de his, inquam, duobus maxime disputant politici, ut supra Abr. a. Ethicor. & infra lib.7. ubi dicetur latius. Aristoteles de his duabus notis quaestionem ait esse facilem, adhibita ipsius verbi ciuitatis distinctione. Nam πολις Graece saepius, ciuitas Latine rarius, duo valet i locum seu aedificia & moenia, Mipsam hominum multitudinem iure consociatam , Latmo prius fere urbs, posterius dicitur ciuitas, ut eleganter Cic. in fag.de Repub. Hac igitur verbi distinctione facilis est quar- Ciuitatem stio. Nam si ciues seu homines iidem maneant, loco tamen non cerni dividantur, urbs certe erit alia, ut quae loco cernatur, ciuitas moenibuι. autem non coutinuo erit alia. Nam fieri potest,ut, urbe ipia diruta

324쪽

COMMENTARII. 3os

diruta & solo aequata, nihilominus eadem sit ciuitas. Ex quibus intelligitur, ciuitatem loco non dici eandem vel aliam , sed urbem duntaxat, quod idem Aristoteles confira Ratio ab inat hac ratione: quia alioqui sequeretur, ut saepe nulla in- βbsurdo ter gentes & ciuitates esset differentia, si ciuitas loco & mce

nibus cerneretur. Fieri namque potest, vigens tota vel Regio unis moenibus concludatur, ut insula vel peninsula, ut veloponnesus, cui similem ait esse Babylonem, cuius tantus fuerit ambitus, vigens potius quam ciuitas videretur. Nam rese Herodo lib. t. , Strab lib.ιo ambitus Babylonis scio oo. passuum complectitur,Roma vetus i Ooo. adeo quidem, ut a Cyro extremae Babylonis partes iam captae essent, priunquam captam sentirent, qui in media urbe habitarent, teste Herodoto,& quidem triduo ante, ut hic Aristoteles. Hanc urbis aut ciuitatis magnitudine semper reprehendit Aristoteles : Sed de ciuitatum magnitudine alia est quaestio, de qua infra lib. . . . Si igitur loco & moenibus iudicanda sit ciuitas eadem vel glia; sequeretur saepe,nullam esse gentis &ciuitatis disserentiam.

A oia ν. Exposito, ciuitatem non dicendam vel eandem vel aliam loco aut moenibus: nunc de hominibus Avera nota Politiae seu Reipublicae. Quaestio est igitur,an iis .

dein eodem loco manentibus hominibus , partim tamen morientibus, partim rursus agnascentibus, eadem ciuitas

vel alia sit dicenda. Et quidem de hominibus, qui partim vel

decedunt vel rursus agnascuntur, quaeri quoque potest, an iidem sint, an alii. Ait igitur, hac permutatione hominum Cimb. mora morientium & nascentium eosdem nihilominus homines te mutatis dici posse exemplo fluminum & sontium , quod idem con- eosdem ta- firmat aliis e emplis Iu fons. Alphenm, ut supra diximus. men ma-Verum alia est quaestio de ciuitate, an & haec eadem perma- nere. nere sit dicenda ex eo tantum, quia iidem sunt homines in Iisdem Geodem loco. Et ostendit, propterea non effici, ut eadem sit minib. ρθ- ciuitas, quia iidem sunt homines, sed ex eo potius, si eadem manentib. permaneat Respubl. seu politia,id est, idem ciuitatis status: satu vero contra, ciuitatem dicendam e se aliam, mutato eius statu. mutato noFormula sit ista : Omnis mei eos ex eius statu forma di- esse eandem cenda est vel eadem vel alia Ciuitas autem est sis cie as. Ergo ciuitareseue statu dicenda est eadem vel alia, ne to eo vel hominibus. Rempub. Propos tionem docet indu Ilione, allatis duobus exemplis Ratio age-v chori nere.

325쪽

ebori & concentus,in quibus ijsdem licet actoribus α caa.

toribus , tamen alius atque alius est chorus atque concem tus. Ad eundem igitur modum &ciuitatis statu eodem manente, ut manente Demoeratia vel regno, &c. eadem dicenda erit ciuitas. statu mutato, ut Democratia in Regnum co-

uersa,vel contra, dcc. aicenda erit alia. Et hoc est, quod AL phemω quoque eleganter inductione quadam ostendit; partitibus licet commutatis ,rem nihilominus eandem permanere, modo eadem rei species consistat. Ad sit minam, ciuitat eadem ne sit an alia,ex forma potius, id est,statu, utpote potiore parte, quam ex materia, id est, hominibus, merito est diiudicanda.

CAPUT III. li A Li A M de ciue quaestionem priori non absimilem hi. IX explicat. ut enim priore capite eadem ne sit ciuitas analia: sic hoc eademne sit ciuis, quae viri boni, virtus, an alia, disserit, ubi multa praeclara de virtutibus ciuium, magistratuum&priuatorum. Altera cap. parte quaeri an opifices iunumero ciuium esse debeant.

autem modo sunt exposta,his proximum Est videre, utrum eadem statuenda sit virtus boni viri & ciuis boni, an non eadem. Sedenim si quidem hoc explicatione opus habet, primum ciuis virtus erit adumbranda. Quemadmodum igitur sociorum unus est nauta, ita & ciuem dicimus. Nautarum autem etsi vi &potestate dissi milium nam hic quidem est Remex, ille vero Gubernator , ille proreta, ille aliud eius generis habens nomen perspicuum est, subtilissimam quidem singulorum rationem propriam esse virtutis, esse tomen & communem omnibus conuenientem. Omnium namque ipserum opus &munus estia

uigationis salus : id enim singuli nautae expetunt. Ad eundem igitur modum & ciuium,etsi disiuni-liun

326쪽

COMMENTARII.

stum opus & munus cst societatis salus, Respubli

ca autem societas est.

COMMENTARII. ris, Quaestio est, eadem ne sit ciuis boni, quae 'iri μὴ .sa

boni,virtus, an alia; an inter virum bonum & bonum ciuem sit differentia, necne. Cuius disputationis haec est summa, rim e uis non esse eandem ciuis Sc viri boni virtutem ἀταως, id est, α

uniuerse & absolute ; sue, alium esse virum bonum, alium ni virtuti. bonum ciuem plaerumque: Nam in Aristocratia accidere, ut v t unus idemque sit vir bonus, & ciuis bonus non quid*m omnis in Aristocratia ciuis, id est, non priuatus quilibet, sed Inagistratus. Generatim igitur alius est vir bonus, alius ciuis bonus. inrare & apud scriptores veteres ut Cic. Ero. s.ad Civis bonus a viro bono separari solet, ut de Trebatio Iurisc. boni viri dc ciuis verbis te gaudeo delectatum. Sic M. Cato filit illequiaem vir bonus, ciuis non satis bonus: Demosthenes ciuis bonus, vir non item. 'AΜαμί, ει ετ α. J Exordium di sputationis de viro Visi boni elue bono, an eadem sit virtus, capit a virtute boni ciuis, virtus. quam prius cognitam esse oporteat. Nam viri boni virtus quae sit,notum negocium; perfecta, inquam, virtus, id est,

, complexus nimirum virtutum moralium,

de quibus in Ethicis viri boni, inquit Cie lib. 3. O . nomen innumerabilibus officijs continetur. Docet igitur, boni ciuis quae sit virtus. Et quidem de vi tute ciuium seu boni ciuis duas esse rationes spectandas ait, quarum una ciqes uniuersi, altera singuli considerentur. Iam si uniuersos spectes, virtu- Vnivosoratem uniuersorum docet esse positam in salute& incolumi--ia tale ciuitatis. Olficium bonorum ciuium omnium est dare tuis. operam, ut Respublica maneat salua dc incolumis: hoc est, . bonorum ciuium munus & opus,id est. Si hoc est hγν, tueri salutem Reipublicae: Ergo & eadem est virtus ad salutem Reipublicae spectans. Nam opus & munus ex virtute, tanquam ex fonte, promanat. Et hoc est quod git paulo in-cta: το θ' ω ν δ -ειν, τοῦτο δ εάρτ'αρετῆς. Communis igitur ciuium virtus est insalute& incolumi tate Singulorum Reipublicae, singulorum autem ciuium virtutes docee cssς ciuiu vim

327쪽

368 IN CAP. III. LIB. III. POLIT magistratus: & ex his alij ciuiles, alij militares: alij cum maiore, alij cum minore imperio: rursus alij sunt ciues in Democratia,alij in Regno, &c. De his igitur singulorum ciuiuvirtutibus disputatio, ut longior, hic omittitur , paulo infra Ratio a s- explicatur. Hanc autem virtutis ciuium distinctionem con- H. iirmat & explanat Aristoteles similitudine quadam a nautis sumpta: nam solet & alias Respubl. rei nauticae comparari. Cic. bb ι a. Ep.adaeu. Cornificium; Quamobrem mi Quincte conscende nobiscum ad puppim: una nauis est iam bonorum omnium,quam quidem, nos damus operam,ut recta teneamus, Vtinam prospero cursu. Sed quicunque venti erunt,ars nostra certe non deerit.Est igitur nautarum quoque duplex ratio, duplex ossicium & virtus; aliud commune ornnium nautarum Officium, in prospero cursu & salute nauis positum; aliud singulorum proprium, ut remigis, remos ducere, gubernatoris, clauum tenere ; proretae, proram Mnavim gubernare. De his nautarum ossici js & Cic. in θb.de senectute, ut si quis gubernatorem in nauigando nihil agere dicat, cum alij malos scandant, alij per foros cursent, alij sentinam exhaariant, ille autem clauum tenens sedeat inruppi. Eadem est igitur nautarum & ciuium ratio. - 'Ossως J Aisentior Petro Victorio, qui tib 36. variar. .c .11. docet scribendum, ορος A: quo modo & nos vertimus, quasi dicat, etsi subtiliter &exquisite intuenti nautarum sua & propria singulorum sunt ossicia & virtutes, est tamen & commune omnium quoddam, ut supra explicatum, nimirum salus & prosper cursus nauis.

TEXTUS,

Quare virtutem necesie est esse ciuis ad ciuita- iis statum,

COMMENTARI Lcitiis boni Docet, ciui virxutem ciuitatis statui accommodatam enii tuis Res se debere, id est, aliam esse ciuis in Democratia virtutem, aftibi. statui liam in Regno, &c. Docet id hac ratione ; Quia ciuis virtus in ciuilis societatis salute & incolumitate cernitur, ut supra diximus. Formula: Si ciuis virtus est in salute ciuilis societatis, haec autem est politia seu status ciuitatis: nam politia est ciuilis societatis yelut anima lτανς, etiam dicitur

llata es.

328쪽

COMMENTARII.

eitur ab Isocr. in Areopag. J Ergo ciuis virtus ut ad societatem ,ita &statum, id est, ad politiam eius, est accommodanda & referenda: eaque propter quot statuum erunt genera, tot α virtutum. Et hoc est quod diximus, alias esse ei uis popularis, alias Aristocratici virtutes. De quibus virtutum generibus, copiosiissime Plato in lib. de Repub.

Si igitur plura sunt Reipublicae genera; perspi

cuum est, non usii uenire, ut boni ciuis una sit virtus perfecta:virum bonum autem ex perfecta vir tute dicimus. Vsuvenire igitur, ut ciuis bonus sit, qui virtutem, quam vir bonus, non habeat, per spicuum est.

COMMENTARII. . ' Π πλειω πιλωίας. J His praemunitis de dupliciei uium virtute, nunc de i psa quaestione. Docet igitur tribus fere rationibus aliam esse ciuis boni, aliam viri boni virtutem .Prima ratio hoc loco haec est; Quia, reus viri boni una , D, ς, est perfecta ciqis non item. Formula o Ciuis boni virtus non est una persecta. At viri boni virtus una est persecta. Er o v-.tri usique non eadem est virtus. Assumptio nota est ex Ethi- Asum tis--, Omalum bonorum virorum virtutem esse unam, eamq; nis consi perlectam, Ἀλοκαγαθιαι. Propositionem igitur confirmat matio

naec est; Quia multa sunt Rerum pubi .genera. Ergo multae quoque sunt ciuium virtutes specie discrepantes, non Vna. iam alia est virtus ciuiti in Democratia, alia in Regno, &c. Altera ratio est paulo insta, ita ἔπιι ἰξ-: quia ex dissa- a. Ratio rib G ciuitas, &c. id est: inya ciues ipsi non sunt iidem, sed a b qVia partes ciuitatis non sunt una: eaedemque, sed dissimiles: verbi gratia, differt mulier a viro, Dominus aistruo,ex quibus, tanquam partibus, conflatur ciuitas: quin etiam praeter has disserentias partium ciuitatis est & alia,nςmpe quia ciues alii sint priuati,alii cum imperio, alii senatores,alii milites. Et hoc est, quod ait, προς του iς. Ex qui- R. intelligitur ciuium non posse esse unam eandemu: virtutem oninium.

329쪽

sio iN CAp. 1 Ii. LIB. I 1 I. POLIT. TEXTU s. sed enim alio quoque modo licet quaerere dreadena disputatione uti in optima Republ. Nam

si fieri nequit, ut ciuitas ex omnibus bonis consistat , Vnum quemq autem oportet suum ossicium recte facere, quod est ex virtute: quia autem fieri nequit, ut ciues omnes sint similes, certe ciuis&viri boni non eadem sit virtus.Nam boni quidem ciuis virtutem in omnibus incsse oportet. Sic nim optimam esse necesse est. Viri boni vero vi tutem , est nefas ; nisi si omnes necesse est euo bonos eos, qui in bona ciuitate si nictu es.

COMMENTARII. rL Ratio, oυ μα ι . J Altera ratio, non tamen communis, ut qua doce, prior,omnium Rerum pub. sed propria optimae Reipublicae, rur, aliam ab hac inquam sumpta,haec est; QMa in optima Republiς esse boni c, omnes ciues esse possint & debeant crues quidem boni, virict viri vero non item. Formula: In optima Republica omnes ciues boni viriu- esse possunt & debent snam alioqui non esset optima Lesp. m. esse ciues boni. Optimam Rempublicam docet infra esse o- lib.sans. At in eadem Republica veomnes quoque sint viri boni, est μι-αυν. Ergo viri boni dc boni ciuis virtus non est eadem. TEXTUS. .,

Praeterea quia ex dissimilibus ciuitas , ut statim

animal ex anima & corpore, & anima ex ratione& cupiditate,& domus ex viro & muliere, & Res familiaris o ex domino & servo: eodem modo &ciuitas & ex his omnibus, & praeter haec ex alus dissimilibus generibus costatmecesse est, omnium

ciuium non esse eandem virtutem, quemadmodum ncque saltatorum,praesultoris & proximi.Ex his igitur apparet, non esse eandem omnino Vir

tutem.

330쪽

CO M MENTARIA

Em serii.J H c verba quo pertineant, supra explicauimu . Non est argumentum, sed est ratio cur ipsorum ciuium virtutes sint dissi miles. YZm se nnG. J Eleganti similitudine docet eicium virtutes inter se esse dissimiles a saltatoribus ducta. Nam ut Praesultoris, quem Graeci ορυφαιο ocant,virtus est pers ctior, quam proximi seu & adiutoris: ita N eius. qui pr*est,persectior est virtus, quam privari.

Similitudia

T E X T V S, Verum an cuiusqua eade erit virtus,& boni ciuuis de viri boni λ Dicimus igitur, bonu magistrata viru esse bonu& prudente, politicu vero necesse est esse prudentem: & vero disciplina statim aliam esse magisti tui quidam aiunt; quemadmodum &in Regum liberia apparet, qui in arte equestrire militari instituuntur. Et Euripides ait: Ne mihi cunctas quorum itatist Uus; tanquam magistratus quaedam sit disciplina. Si autem eadcm est virtus & magistratus boni de viri boni, Ciuia auten est oc is qui paret, non eadem omnino sit civis N viri, cuiusdam utique ciuis. Neque enim eadem magistratus & ciuis: eaque propter Iason fortasse dixit esurire,quando non imperaret,ut qui priu tus esse nesciret.

COMMENTARII. 'A''α --.7 Explicato, non esse eandem viri boni & matenuaboni ciuis virtutem ἁm ως , id est, generaliter & Omnino: ir bonu quaerit amplius, an non saltem alicuius ciuis eadem ut, quae idem sit ea iri boni,vir us. Et docet, cum ciuium duo sint genera, alii bono eius. rxiuati,alii in magistratu, horum eandem esse virtutem, quae

xst viri honi, non t men in omnibus Rebusipubl. sed in opti-

SEARCH

MENU NAVIGATION