Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

36, IN CAP. II c. LIB. III. POLIT.

fortasse quis dixerit ex omnis pr stanti boni m gistratus inaequaliter esse distribuendos, si omnib. alijs nihil differant sed sint similes. Nam differen tibus aliud esse ius,&id quod ex dignitate, verum.

Si hoc verum, erit & ex colore & ex magnitudine,& ex quolibet bonorum praerogatiua ciuilium iustorum praestantibus: vel hoc perspicue falsum .Li- quet autem in aliis scientijs & facultatibus. Nam arte similibus tibicinibus non erit tibiarum praerogatiua nobilioribus danda :. nihil enim melius tibijs canent.Oportet autem ei, qui opere praestat, organorum quoq; dare prastantiam. Quod si ne hoc quidem satis clarum, etiam claxius erit latius

deducentibus. Nam si sit aliquis, qui arte quidem

tibia canendi praestet, superetur vero nobilitate aut forma, etsi quidque eorum bonorum arte ti

bia canendi est maius nobilitatem dico &forma γ

α proportione praestant multo arti canedi, quam ille arte canendi tibia: huic tamen tibiae incliores erunt dandae: debet namque ad opus iuuare prae

stantia & diuitiarum & nobilitatis : nihil autem E

iuuant. Praeterea hac quidem ratione omne bo-

num cum omni sit comparabile. Nam si magis quod quadam magnitudine, omnino quoq; magnitudo sit comparanda cuna diuitijs & cum in- genuitate: ut si hic plus magnitudine praestet qua P ille virtute, di plus magnitudo omnino virtuti praestet,omnia sint comparabilia. Tanta namque magnitudo si tanta sit maior; erit perspicue tanta aequalis. Hoc autem quia fieri non potest; clarum ςst,in rebus quoq; ciuilibus de magistratibus non

Lecte contendi ex omni inaequalitate: nam si hi

382쪽

COMMENTARIL si 'tardi, illi vero celeres; minime propterea quidem oportet hos quidem plus, illos vero ha bere minus; sed in ludis gymnicis horum prqstan

tia honorem capit. Verum ex quibus ciuitas constitit , de his oportet facere contentionem, id est,

contendere.

COMMENTARII

'E iii J Monet initio de ciuitatis fine seu ex- Finis ciuia tremo,eum esse Sc in bonis,& esse ius seu iustitiam: quae praemunitio de fine ciuitatis eo pertinet,ut nos moneat, hono- Honorumium distributio nem ad illum quoq; finem esse dirigendam, distributio eosque honoribus digniores, qui ad eum finem plus conse- ad sine ei-rant,utpupra quos l. p. o. Sic igitur argumentatur a minO- uitatis dire : si omnium scientiarum sinis est in bonis, id est, bonum rigenda. quoddam est. Ergo&politicae scientiae finis erit bona quid- Politica sicidam. Ans ecedens explicatum est supra lib. r. Ethicor. cap. r. entia finis quin etiam finem politicet non tantum esse bonum, sed opti, bonMου. imum &summum bonum esse monet hac ratione; Quia ipsa Ima uti si omnium scietiarumst domina&princeps. Formula: dua- summumples scientiae, tales & fines. Ergo quae optima est &praestan- bonum. . tissima stientia, eius quoq; finis est praestantissimus: quae oremnia explicata supra ub. a polit. Quis autem politicae sit titit seu iusti finis, ad ungit, nimirum eme iustitiam seu ius: in hac namq; tim opo- .

virtute maxime ciuitates continentur, eaque propter & υι- litica.

νι νικἐ virtus dici solet, omnibus reliquis virtutibus antecel- Proclus sulens,tanquam stellis hactis,supra tib s. Ethic. Cognito iam por Plat. I fine politic .iure & iustitia, pergit Aristoteles explicare duas 4ro de Re . Vulgi sententias, quarum altera ius vulgo aequitatem seu κ- E Vulgi de qualitatem quandam definiebant, altera paribus paria tri- iure opin. buenda esse aiebant : utrumque, inquit Aristoteles, recte& a..Opin. philose bicis rationibus congruenter. Nam supra sib s.c p. 3. O . Ethic. hoc eleganter est explicatum, iustitiam esse quandam aequitatem seu aequalitatem: adeo quidem ut qui; . duo sint aequalitatis genera, arithmetica & geometrica; da oquoque sine iuris&iustitiae genera, permutationis & distPibutionis. Iuri quoque est consentaneum ut paria tribuanzur paribus. Verum non satis vulgo ianc paritatem perpend.ebant, quibus ea in rebus strosita, de unde aestimanda. N am

383쪽

IN CAP. II X. LIB. III. POLIT. alii quidem libertate,alii genere, alii diuitiis, alii virtute aut

alia quadam re aequalitatem hanc & inaequalitatem seu prς- stantia m metiuntur. De hoc igitur videndum, an qualibet re pares vel impares in Republica de honoribus contende, re debeant. hm . εὐ- χαις. J Solet interdum A ristoteles omittere

quam Vocamus o απτ Ἀπν,Vt hoc loco. Quia autem omnibus in scientiis finis est bonum; huic autem postea nihil esti quod respondeat: quare accipiendum hoc quasi absolute, nunc in modum: omnibus in scientiis finis est bonum. sic&supra cap. 6. ι θ μητε τοῦ γ φυνον ἰνεκεν. i J no τὸ Haec verba quemadmodum sint accipienda, supra diximus , ius ninarum & iustitiam esse aliquibus, id est, non absolute,sed aliorum respectu dici. Virtu, tes aliae sunt absolutae, la iustitia alios spectat. Videntur haec verba spuria este, neq; enim sunt necessaria; &, n F,Obscurum est, quid sibi velit, & ab aliis aliter redditur,nimirum vel quid & quibus sit ius, vel ius est aliquid & aliquibus. Aptissima ea videtur sententia, quam supra attulimus; duo vulgo dici ius esse: aequitatem quandam.& paribus paria esse

tribuenda.

lds, disputatione&- φει, utrarum, est obseruatu dignum. I ς β ιμ φιώη πις J Nunc videamus de summa huius loci quaestione, nimirum quibus communicandi sint honores& magistratus, an pares iis qui vel una aliqua re sint pares, reliquis impares; an impares iis, qui una aliqua re sitit impares, licet omnibus reliquis sint pares. Sic enim quidam existimanr, hac ratione ducti, quia paribus paria, imparibus tribuenda sint imparia; verbi gratia, duo sint magnitudine seu forma, diuitiis, doctrina, virtute pares, genere solo impares, quos inter contentio sit de honoribus, viri potius sint dese- In hoηmb. rendi Z Aristoteles praeclare docet, in distribuendis honoridi ibuen- ibus non omnium rerum paritatem seu aequalitatem speris qui ob - standam esse, neque inaequalitatem, sed eam tantum & α- serua m. s ualitatem inaequalitatem, quae ad finem & opus ciuitati s seu Reipublieae conferat & iuuet. Non omnium igitur r. Ratio ab H ibendam esse rationem, docet bifariam. Primo φανε λον exemplo a λα ι τυν άλεων. exemplo allarum arti u. Nam quemadmodum Parum tua diis artibus earum tantum rerum & praestantiarum habe-

tium.

384쪽

co MMENTARII,

tur ratio, quae ad usam ipsius artis & finem sunt utiles: cur non idem in hac arte praestantissima requiratur; verbi gra- Exem tritia, in arte tibia caciendi duo sint de tibiis concertantes, quorum alter optime canat, sed de plebe, alter plane stimperitus, sed nobilis , certe nemo erit tam absurdus , qui censeat, pςrito potius quam imperito dandas esse tibias ;pxopterea quod ganus ad opus & usum artis, id est, ad canendum nihil iuuet t. Sic in re nautica, in re militari, in omnibus artibus fieri solet aut certe debet. Quare ut in aliis artibus, ita in hac ciuili non babenda est ratio formae aut magnitudinis , pulcri coloris aut aliarum rerum ad usum non iuuantium : etsi corporis dignitas & pulcritudo seu magnitudo reliquis virtutibus coniuncta non est aspernanda in bonoribus ὀc magistratibus. Nam & Lacedaemonii Regem Archidamum multarunt, quia uxorem pusillam propter diuitias duxisi et,ex qua non reges, sed regulo esset procreaturus, ut est apud Athenaeum libr. 3. δειπνοσοφιῶν. Pimiarch, initio b r. de libpris educandis r quo loco Athenaeus cum apud alias gentes, tum apud AEthiopes regna ait deferri solita pulcrioribus: & hinc poetae quoque Hom. Eurip. VirgiL Hero: bus formae quoq; dignitatem A corporis magnitudinem attribuere solςnt. .

λωτα γε τλην ἀν λό-. J Altera est ratio, cur nono. innium rerum seu omnis pr stantiae habenda sit ratio in ho- . . noribus; quia sequeretur, ut quaelibet res cum qualibet pocst com parari; quod est absurdum &ἀδυνατον. Nam quae res

natura ditarunt, inquit lib. .ph: ca acroasios,comparari in- ter se nequeunt, ut animata & inanima, mortales & immortales; sive,ut lib. ao.μευς υστκων, quae non sunt eiusdem generis, illa non positant comparari. Itaque phy sica cum politicis comparari nequeunt. Politica sunt virtutes, diuitiae, nobilitas, libertas , physica, magnitudo & sorma corporis,

celeritas aut tarditas. Si ergo duo de honoribus inter se contendant, alter corporis dignit te praestans, alter virtute: absurda sit contentio comparatio, necesse est. Sic si duo concertent , alter quia diues aut nobilis, alter quia vix bonus;

item non recta erit concertatio; quia toto genere haec, prOpxer quae certatur,distent Verba autem haec sunt perobscura, quorum ramen ea est sententia&sium ina,quam attulis, inquit, magis est, quod aliquam maguixudinem, id

385쪽

1M IN CAP. II X. LIB. III. POLI P.

est, si lxerbi gratia in unus est pulcrior quam alter, ditior vesnobilior, & hi inter se concertent de honoribus, &pulcrior cum diuite coparari, imo praeferri vesit; sequetur, ut quemadmodum homines inter se comparentur, pulcer cum diuite; ita di res, id est, pulcritudo cum diuitiis comparetur: hoc est absiardum; quia res sint toto genere distantes. Si homines, ergo & res inter se comparabuntur. Nam ut una res alteram superet, ut virtus pulcritudinem: fieri tamen potest, ut sit *qualis, atque adeo etiam rursus superetur. Verbi gratia, res sint virtutis partes,quae superpnt quatuor partes putacritudinis parte una, fiet, ut quinque pulcritudinis partes tribus illis virtutis partibus sint aequales, & sex illa: pulcritudinis partes tribus illis virtutis partibus sint maiores. Et hoc est quod ait: μέγεθ' . Haec igitur compar

Bona igitur ratione honores vendicant nobiales &diuites. Oportet namque & liberos esse, &

tributum conferentes. neque enim sit ciuitas ex egentibus omnibus, ut neque ex servis. Verum si

his est opus, certe & iustitia & bellica virtute: neq; enim absque his ciuitas consistere potest; praeter quod absque prioribus quidem ciuitas esse nequeat,absque his vero bene consistere. Ad hoci-gitur ut ciuit a quidem sit, vel omnia vel horum

quaedam videantur recte contendere. ad bonam vitam vero disciplina & virtus iure maSime contendant, ut prius dictum est. Quia autem non ostmnium rerum aequalitatem habere oporteat via tantum re aequales, neq; inaequalitatem una tan tum re inaequales; necesse est tales omnes Respuis blicas esse aberrationes. Dictum est igitur & supta omnes quodammodo iure contendere, absolute vero non omnes iure: diuites quidem, quia plus

Vri t eant: ager aulcm est res communis. Praem , cerea

386쪽

terea, quia in rebus contrahendis p runque plus ijs fidei habeatur; liberos vero & nobiles, ut inter se finiti mos : quia generosiores ignobilibus magis sint esues. Nobilitas autem apud lingulos domi est

Jonorata:praei Crea quia veri si m i te est, ita et i o res ex melioribus. Est enim nobilitas virtus generis. Similiter dicemus & virtutem iure contendere. Iustitiam namque virtutem esse dicimus ad societatem aptam, cui necesse sit consequi alias omnes: Sedenim &plures cum paucioribus. Etenim potentiores& ditiori & meliores sunt, ut sumptis pluribus ad paucos.

COMMENTARII. Διαπαρ-J Postquam explicauit, qui nullo iure ae

honoribus & magistratibus contendere videantur: nunc de

his, qui aliquo iure. & de his qui optimo iure de iis contendere debeant. Qui igitur de honoribus iure contendant,vno Qtii iure verbo eos esse definit, ex qu bus ciuitas consistat, id est eos possint de qui ciuitatis sint partes, de quibus infra quide accurati sti me honoribus

lib. . cap. S. 5'. hic breuiterquatuor sere esse ait, diuites,in- contendere, genuos & nobiles, virtute praeditos, & paucos cum multis comparatos: ex quibus tres tantum primi ciuitatis sunt par- Discrimis

es. quos intemnien haec est differentia quod absq; duobus inter ipse prioribus, di uitibus & ingenuis, ciuitas plane esse non possit;

absq; tertio, id est, virtute praedito recte esse non possit. Potest namque esse ciuitas etiam. ubi omnes sunt improbi, sed non beata, neque recta & vera. Nam beatae ciuitati necessa. Virtuteiria est virtus, beatitudinis effectrix. Virtus autem,quae in ci- ritilles. uitate maxime dominatur,est duplex; iustitia domi & in pa P bellce, sortitudo soris & in bello. Hi igitur non absque ratione ρὰν Plat. de honoribus contendere dicendi sunt, ut qui sint su in mae lib. de Rea ciuitatis partes. Verum in eo peccant, quod, cum aliquo publ. tantum iure nitantur, optimo se iure niti existiment , siue, ut aeua in rai loquitur Aristoteles, cum aliqua tantum in re sint pares, ita peccent 2 agant, quasi omnibus in rebus sint pares. Diuites quidem Diuitum hoc iure nituntur, quia & agri partem teneant maiorem,& pratotus

ii s iis fidei habeatur in rebus contrahendis, quibus rebus

387쪽

368 IN CAP. II X. MB. III. POLIT.

Ingenuoru quodammodo magis videantur effeciues quam alii. Nobiis pratexim. les & ingenui hoc iure nituntur, quia & libertate praestent seu ingenuitate, & virtute quoque praestare videantur, propterea quod boni ex bonis nascantur : qua de re dictum simpra lib.r. cap. . his,inquam,duabus rebus freti ingenui ho-Vi tutela nores sibi arrogant. Virtute denique praediti iustitia, quae vi praditi quo xus ciuili N ad societatem apta, quia onides alias Mirtu- iure nitan res ea in se complectatur, merito & ipsi ς honoribili pro- ιυρ pter huius virtutis excellentiam colendunt. Postremo muta Multitudi cum paucis; Verbi gratia, multitudo cum paucis dipit busnis ναι. Vel nobilibus iure de honoribus contendunt quia fieri po- aetiis. test, 't multi hi co juncti paucos opibus,diuitiis,& virtuti ἡ ἐπικυαι. hui sup x xiqueina modonasupro cap. pr. diximus. Verum ex hii omnib. diuites quidem nobiles seu ingenuj ad hoc, yt sit ciuix's, iure contendunt inam ad trib ta conferenda opus est diuitibus, N. ciuitas est non seruorum, sed hominum liberorum societa . Vt autem bene beateque vivatur,& beata ut sit ciuitas; rectius de honophys c0'tenclut virtus, ut & supra dictum cap. α bilitatis οἰ ἐλα θεροι J Liberos homines & nobilesse tuentii- ait esse amnes; quia utrique natalibus aestimentur & genere. a is simi- quare hos Aristoteles saepe coniungere solet, ut supra libri Llitudo se cap. & utrique ingenui dici possunt: differunt tamen quod erimen. nobilitas natalium seu generis sit virtus,id est,praestantia; libertas non item. Quod autem adiungit, apud omnes gentes domi honoratam esse nobilitatem, & bonos ex bonis nascis explicatum est supra lib.L.cs,

Ergo si omnes in una sint ciuitate, 0ni,in qua,& diuites & nobiles, aliaque praeterea multi udo ciuilis; an erit controuersia, quos imperare opo teat, an non erit Z Et quidem in quaque Republiaca earum, quae supra sunt explicatae, in controue sum est iudicium, quos imperare oporteat. Principatibus namque inter se differunt: verbi gratia, ut haec quidem eo qui penes diuites, illa vero eo, qui penes viros bonos,& quaeque alie eodem in

388쪽

COMMENTARII. do. Verum tamen quaerimus; haec e lem temporς sum adsun i, quomodo sit statuendum. λ Si igitur valde pauci sint numero, sique virtute praediti; quomodo sit statuendum λ An paucitas ad opus sit refereda, si ciuitatem administrare possint λ Antot numer esse debeant, ut ex ijs ciuitas consistat3 Est autem quaestio quaedam in omnes, qui de ciuialibus honoribus contendant. Nam qui propter diuitias imperium affectant, nullo iure niti videntur;similiter & qui propter genus.Nam perspicuuest,si unus aliquis omnibus sit ditior, hunc illo iure unum omnibus imperare debere: ita 8c nobilitate praestantem propter liber tem concertanti

bus. Quod dem fortasse & in Aristocratiis propter virtutem eueniet. Nam si vir unus aliquis reliquis sit melior viris bonis in Republica constitutis, eodem iure hunc principem esse oportet: quare & si multitudinem oportet esse principem, quia potiores sint paucis, siue unus sit,sue plures quidem uno, pauςiores vero multis, & alijs sint potiores;hos oporteatpotius esse principes,quam multitudinem.Ex his igitur omnibus perspicuuisa fieri videtur , hoetum finium nullum esse rectum,

quo cupiant ipsi quidem imperare,alios vero ipsis

parere omnes. Nam aduersus eos quoq;, qui pr0'pter virtutem principes Reip. esse cupiant, item &aduersus eos, qui propter diuitias, multitudines iustam rationem, quam afferant, habent: nihil enim vetat interdu multitudinem paucis esse meliorem &ditiorem,non ut singulos, sed ut uniue sos Quare & quaestioni,quam mouent & afferunt

389쪽

3 o IN CAP. II X. LIB. III. p OLIT.qui quaerant,legumscriptori, qui leges rectissima, ferre velit, utrum leges scribendae niat ad melio rum utilitatem, an ad plurium, cum id quod dictum est, plaerumq; euenit. Fortasse autem, quod rectum,sumendum est. Reetiim autem fortasse ex totius ciuitatis utilitate,& ciuium communi. Ci

uis autem uniuerse quidem, qui imperandi & parcndi est particeps: pro singulis vero Rebus pubi. alius: in optima denique, qui possit & velit parere

& imperare vitae ex virtute congruenter. δCOMMENTARII. Aρ ἔν ει πιέντες ειεν μιοι et λ . J Persequitu quaestio- nem de imperio, admixta & illa de principatu, de qua supra r. guasio. cap. prox. Quaestionem igitur de imperio &m agi stratibus seu honoribus secit velut bimembrem. Nam vel quaeri potest in quaque Republica quid sit dicendum, ut in democra- . tia,in oligarchia &c. quos in quaque magistratibus praeesse oporteat. Et hanc quaestionem facile ditiolui posse, nimirum ut hi magistratus capiant, penes quos est Reipublicae

principatus, ut in democratia omnes,inoligarchia pauci diuites aut nobiles. Vel cum usuuenit, ut in una eademq; ciuitate omnes hi concurrant ordines, diuites aliqui, & nobiles,& viri boni, & alia quaedam multitudo plebis & ciuilis: haeea. dissicilior est quaestio, utrum bis omnibus distribuendi sint

magistratus, an 'ni tantum ordini Z Nituntur quidem si guli suo quodam iure, diuites,nobiles,boni,&multitudo, ut paulo supra explicatum; singulis tamen sira sunt, quae o lici pos lint, cur non bono iure nitantur in honoribus sibi Argrimen- tantum vindicandis,exclusis aliis. Nam diuitibus ita occurrum adtιer- ri potest , si diuites limagistratus capere debeant propter sua diuites. diuitias : ergo si, ut accidere potest, unus aliquis reperiatur omnibus diuitibus tamen ditior, necessario hic unus solus praeesse debebit: atque ita contra diuitum stitutum ciuitatis status non erit oligarchicus, sed monar-Itemgnoia chicus. Eadem ratione occurri potest paucis, qui proptet biles audi, vel nobilitatem vel virtutem, ut illi propter diuitias, in solos minutepra magistratibus praeesse debere contendant. Multitudini de-

390쪽

nique seu multis hoc iure nitentibus, quia opibus & poten- Argumen, tia propter multitudinem paucis praestent, ita occurri po- tum aduer test. Quid enim si unus aliquis, vel saltem pauci reliquae toti mustri

i multitudini opibus & potentia praestent: sequetur profecto, tuinem. non multitudinem, sed vel unum vel palicos, utpote opibus praestantes, imperare debere. Hac igitur ratione & multitudinis ius euertitur a paucis,quos tamen & iursus illa refellere potest,uel diuitiis, vel virtute gloriantes,hac ratione; quia sepe eu nirς possit, ut multitudo paucos, nun singuli quidem, sed uniueria, ut 6c supra cap. 7. & virtute & diuitiis Luperent. Ex his intelligitur, iura haec omnia, diuitias, genus seu Conclusto. libertatem , virtutem & opes seu potentiam quae iura Arist. ρους hic vocat nulla esse idonea ad vindicandos sibi omnes sonores & magistratus in ea ciuitate, ubi quatuor illa hominum genera & ordines reperiuntur. Quid ergo diae tum Z Hoc ex ea, quam adiungi quaestione intelligi poterit. Δῶ es, uaestio eo tempore usitata, CH mi- aut certe quam quidam mouerint philosophi, An leges re Oissimae bonorum virorum, an vero multitudinis utilitatem ct re debo spectare debeant, di do uitur hoc loco ab Aristotele, hac de causa hic adiuncta; quia eadem ratione & haec de legibus, Aprior de magistratibus seu honoribus explicetur. In honoribus igitur de magistratibus deferedis & in legibus recte scribetidis non habendam esse docet rationem vel diuitum, vel bonorum, vel nobilium, vel multitudinis, nec huiuβ aut il- . 'ius duntaxat ordinis utilitatem sed communem totius Rei--θpublicae spectandam & bono legum scri ptori propositam es- .se debere. Sic enim de legibus argumentatur: Rectas legesseribere volenti rectum propositum esse debet: Ergo uo huius vel illius ordinis, sed commune Reipublicae bonum &quod omnibus Quibus conducat. Nam hoc cise rectum, eommune, inquam, bonum, prauum vero quod huic vel illi ordini tantum conducat, ex plicatum est supra cap s. quem' admodum &praeclare Cic. lib. I. Ossic. ex Plat. lib. 7. de Re 'Ab, omnino,inquit, qui Reipublicae praefuturi sunt, duo Plato-

nis praecepta teneant: unum, &c. Alterum, ut totum corpus

Reipublicae curent: ne, dum partem aliquam tuentur, reli- iras deierant,&c. Qui autem parti ciuium consulunt, partem negligunt; rem perniciosillimam in ciuirate inducunς azque aescuadi m: ea quo euenit, Vt alii popula'

SEARCH

MENU NAVIGATION