Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ιM IN CAP. x. LIB. III. po LIT. ius habebat. Ait namque; Quem ego longia pu 'gna, non satis ille celeriter canes & aues effugiet nam penes me mors. Hoc igitur unum est Regni genus, belli praetura perpetua: cuius alia quidem cst haereditaria,alia optiua.Prster hoc aliud est genus monarchiae , qualia Regna apud Barbaros quosdam sunt.' quae omnia potestatem tyrannicae parem habent. Sunt tamen & legitimae & patritae Nam gentes quia ad seruitutem sint procliuiores, Barbari quidem Graecis, Asiatici vero Europaeis, herile imperiti non iniquo perferunt animo.Sunt igitur hac quidem re tyrannica, firmavero, quia patrita Megitima: atq; custodia propter eandem causam Regia, & non tyrannica. Nam Reges a mis custodiunt ciues,tyrannos peregrini Nam illi quidem legitime & volentibus, hi vero imperantinuitis:quare illi quidem a ciuibus, hi vero contra ciues habent custodiam. Haec igitur duo quidem. sunt monarchiae genera. Aliud vero, quod erat apud antiquos Graecos, quos vocant Λsymneta Haec autem, ut breui dicam, est tyrannis optiua,id est,suffragio delata, a Barbarica quidem differens non eo, quod non legitima, sed eo tantum, quodno patrita. Hoc autem imperium penes alios qui

dem perpetuum, penes alios vero certo tantum tempore, & in rebus: ut olim Mitylenenses Piti cu' legerunt aduersus exules, quorum Duces erant Alcaeus & Antimenides poeta: quod Alcaeus. quia tyrannum Pittacum legerant,in Scolio quo dam carmine indicat. Reprehendit namque, quia Pittacum patriae perniciem ciuitatis lentae & infelicis tyranum constituerit, ab uniuersis valde lau-

402쪽

I . COMMENTARII. sis datum. Haec igitur sunt illa quidem & erant, eo ' quod herilia, tyrannica; eo vero, quia optiua& in voletites,Regia. Quartum autem Regiae monar chiae genus Heroicorum temporum Regna, Nin Voletes, & patrita & legitima. Nam primi proptert beneficia in multitudinem collata cx artibus veli bello, vel quia conduxissent, vel agrum suppeditassciat, Roges erant volentium & accipientium patriti. Erant autem domini & praeturae in bello,' , & rerum sacrarum, quarum non erant sacerdotes,

& causas praeterea disceptabant: hoc autem admi nistrabant alii quidem iniurati, alij vero iurati. Iusiurandum erat sceptri elatio. Antiquis igitur temporibus hi quidem & rerum urbanaru & domesticarum &exterarum vere erant domini: postea vero cum alias. quidem res ipsi Reges neglige rent, alias vero multitudo detraheret; in alijs quidem ciuitatibus sola rerum diuinarum procuratio Regibus est relicta: in alijs vero, ubi operaepre cium sit vocare Regnum, solam rei bellicae in rebus exteris praeturam habent.

COMMENTARII. Iimc A Initio exponit, qua de rest explicaturus, nimirum de Regao. Causam adiungit; quia Regnum siti unum ex bonis ἴc rectis Rerumpia. generibus, quae tria supra esse docuimus. Nam,ut in argumento huius capitis monui- mus, explicatis iis, quae ad uniuersum pertinent genus, pro- ximum&consequens est, vide singulis explicetur. Cur au- tem de singulis Rerum publ. generibus explicaturus priore loco de retiis. posteriore de vitiosis explicet; causam supra trigimus ; quia recta prauorum sint velut norma & regula. ln rectis autem,quae sunt tria, Regnum, A ristocratia,& Res publica : cur primo loco de Regno, haec est ratio; quia Re- Ratio cuνzpum verissimum sit in his tribus optumo &praestantissi primo loca

. , . -

403쪽

38 IN CAP. X. LIB. III. POLIT

agatur de mum. Et haec quidem de ordine & de materia. regno. -τ ροi .J Summatim de Regno disputari mo . nuimus: nunc distinctius,quae de Regno sit explicaturus,adiungit, duo nimirum,ut in argumento diximus. Diuisio seu τοῦτο. J Hic alterum explicare orditur, Regno- varia re- rum nimirum genera. Nam plura esse& non unum tantum anormn ge- Regni genus, facile, inquit, collatis Regnis& veteribus &

nera.

I. Regnum Laconici7.

recentioribus cognosci potest. Quinque igitur Regnorum genera exponit, quae nos perspicui datis causa ad duo reum cemus : quorum alterum quidem omnium rerum liberam potestatem dc infinitam habet, Aristoteles eleganter vocat -μβααλε sis: alterum, finitam vel tempore vel rebus, yellegibus circumscriptam & constrictam.

nicum, aitque, esse nihil aliud, quam militarem quandan praeturam, cuius Regni notas exponit has; esse id perpetuit, legitimum, ut si quod aliud, maxime scilicet legitimum interdum haereditarium, ut Lacedaemone, interdum opti- uum, & suffragiis delatum, non a parentibus traditum; potestate eius nullam esse, ni si in bello & re diuina: nam in psce Reges Lacedaemoniorum ius vitae & necis non habebant, sed senatus & ephori,supra lib. a. Cuiusmodi potestatem Aveterum Graeciae Regum, maxime Agamemnonis in bello Troiano,fuisse docet ex Homero. Nam Agamemnoni in expeditione quidem fuisse ius vitae & necis, in tace non item. ut Iliad. e. Hemistichium autem ι- u i hodie non exstat in Homero, ut neq, alia quaedam, de quibus in Luiλιπυ- Homerum. Hoc autem Regni genus praetura potius milita-b ω hoc ge, ris, quam Regalis potestas, esse videtur, differens tamen anu Regni praetura militari tempore & creatione. Nam praetura qui- conueniat dem est finita tempore,& suffragiis desertur: hoc Regnum mp ω' est perpetuum, & saepe haereditarium,ut Lacedaemone. Hum misit ' ius generis Regnum est imperium Romanum. Nam Reipu-ri,ssut Hbea blicae tempore qui in bello erant praetores seu Imperatores a servol- certo tempore, oppressa Republica facti sunt & vocati po- imperium petiit Imperatores. Atq; ita Imperatorum Romanorum ΡΟ-R-β'um testas & nomen ex bello & re militari est ortum. Verum post Cartarum potestas etiam in pace magna esse coepit; ita ta-

men, ut Caesar a Graecis qui de Rex, a Romanis tamen Princeps tantu diceretur: Imperator quidem a re militari, prin-

404쪽

seps in pace : alterum nomen a re militari,alterum a senatu, cuius hic iam esset princeps,adeptus. Primus Valentinianus Imperator, teste Ammiano, Imperium Rom. ex principatu fecit Regnum. Itaque imperium Romanum ortu quidem Reguo Laconico comparari potest, potestate vero postea auctum Regno barbarico, ut ab A ristotele dicitur. Vt autem haec disputatio de Regnorum generibus melius intelligatur, hoc monendum, in magistratibus & imperiis tria fere spectanda; creationem, tempus, di potestatem : quemadmodum Lacedaemone Reges erant perpetui, haereditarii ,& potestate legibus definita,in bello & rebus diuinis. De Regi bus Lacedaemoniorum videatur Plut in Lycurgo Xenophon in libello de Repub Lacedaemoniorum. Alterum Regni genus vo- tr. Regnum cat barbaricum, quia barharis fere usitatum: cuius notas as- Barbaricu. fert esse id haeredi alium,&a parenti bus tradi, legitimum,eiusque potestatem esse herilem & tyrannicam. Nam huiusnmodi Regna barbari ad serui utem sere natis esse accommodata, Graecis non item. Nam barbari, inquit, seruitutem

facilius serunt, quam Graeci, Asiani quam Europaei, quod Cur runa. insta iterat lib.7. o supra lib.r. in princ. Barbarorum igitur in suos dominatus stille quidem Regius ; quia non vi, sed haereditarius & a parentibus traditus, eaq; re custodia quoque utuntur no tyrannic', sed Regia, nimirum no ex peregrinis, sed ex civibus: de quo custodiae discrimine alias latius lib.f. potestate tamen est tyrannicus 3 quia potestas non est, ut in Cur Ur homines liinos, sed ut in seruos, nimirum quia id genus nicum.

hominum seruituti sinatum. Tertium genus veterib. Grae-III. Regniacis usitatum, cuius notas affert, esse optimum, non haeredi- metem Gratarium, legitimum, interdum perpetuum, & Omnium re- corum. rum, interdum cerii temporis & certarum rerum, porestate

deniq; herili x tyrannica, hoc Regnum G rcci vocabant symnerian,& Reges Asymnetas: qui b. p ne geminos fuisse

Dictatores Rornanos docet Dion Halicarni lib.M&Romanos hoc imperii genus a Graecis sumpsisse λκ A' ι mαρ εαίμων. De his Asymnetis Aristoteles agit & in Republica Cumanorum,ubi tyrannos ait ob in hoc vocab lo, Vibonestiore, lici solitos. Eius generis Regnum & Athe- nis olim fuit, ubi α ν ο dicebantur. Talis olim & Pittacus sapiens fuit a Mit tenentibus designatus aduersus exules, exqvibui ausi it poeta Alcaeus, qui in exilio in Pictacum a-ub ledicen

405쪽

buerint.

IN CAP. X. LIB. III. POLIT.

ledicentissimos versus conscripsit. ex quibus unu hic cotti memorat Aristoteles. Scolion: quod genus carminis quale sit, videatur Adr. Iunisse inlibb. anima uersorum, item in xicis ct Suida. Et ob impio super Gorg. Plat ει ε hag. ro eq. se Camerar. hic. De hoc Pittaci Regno seu im peridecennali & Dion sim lib. s. ct Laertuo, Pittaco,initio Huius generis Regnum tenuit Syracusis & Timoleo, quod &ipse, ut Pittacus, sua sponte deposuit non, ut Dionysius, int7rannidem conuertit; & Romae Sylla, &Iulius;&Sicyone

pti. Sed videtur inuerso ordine legendum ; 2 τοί io ο-m m, τυροι mi, hoc est, duo haec Regnorum genera, Barbaricum oc optiuum veteribus Graecis usitatum, hactenus quidem rIrannidem imitantur, quatenus sunt non tanquam in liberos, sed tanquam in seruos, id est,cum potestate nimis seuera & praefracta: Regnum vero, quatenus sunt in volentes, & quatenus sunt optiua. Nam tyrannis est in invitos,& quae non suffragiis, sed vi occupetur. De his autem asymnetis videatur insta lib. .cap io. Quarxum Regni genus Heroicum usurpari potest, ut Heroicis temporibus vii-tatum; huius notas affert, esse id haereditarium,&in volentes, legitimum, eiusque potestatem triplicem, in bello, in sacris quibusdam,& in iudiciis quod ad primum pertinet,id

est .ad creationem, ait huius generis Reges a multitudine factos propter beneficia accepta vel in bello vel i pace in bello quidem, quia eam ab hostibus vel potentioribus defenderent : in pace vel propter artes inuentas ad vitae cultum necessarias, ut Baccho Regnum fuit delatum, vel quia dispe sos antea homines prudentia sua in unum coetum &ciuitarem compuhsset. De qua primorum Regum origine dixi- us d supra initio lib. i. qui liis de causis Reges falii Regnupost suis postem Regibus tradebant: quorum tamen potestas certis legibus erat constricta, ut non pro sua libidine& arbitrio, sed ex legum prascripto regnarent,ut eleganter Thu linitio lib. t. pauca eorum arbitrio &potestati fuerunt permissa; ius belli, ius sacrorum, non omnium tamen, sed eorum tantum, quae suo Mois haberent sacerdotes ; causarum denique & controuersiarum in iudiciis disceptatio. Hinc Videre licet apud poetas, ubi antiquis Heroibus ta

406쪽

sibus haec tria sere attribui solent. Quare Homerus saepe Vo- cat Reges & Minos Rex tam per se quam per Rhadamantum & Talao iudicia administrabat. Antiquissi, mi quoq; AEgyptiorum Reges non minus rerum sacrarum quam ciuilium curasti habebant, ut et persarum, ut est apud IDiodorum o Iustinum. 1ic.& apud Iudaeos Regno tandem sic otium coniungi coeptum. Romae quoque primi Reges sacrorum quorundam curam habebant, & imperatorest Romani postea semper pontificatum maximum gerebant. Verum post,inquit Aristoteles, conuersis paulatim in tyran- Mutationidem Regnis, factum est. vi Regibus non tanta relinquere- horum ratur potestas, sed in aliis quidem ciuitatibus aut regionibus gnorum. illane tollerentur; in aliis relinquerentur quidem, sed vel cum una faciorum cura, vel belli duntaxat: quemadmodum Romae, pullis Regibus, remansit tamen sacrorum Regulus, ut cleganter Dion in Ib

exponit legepotestatem habens, quasi dicat Aristoteles tali μω. Regi, ut Laconico, ut Agamemnoni, capitali pcena afficere alios in bello licebat, non tamen ex Regni natura, sed ex lege. Victorim lib. 3 cap ra. repraehenta Sepulueda, usitatam scripturam tuetur , ut i multa de hac phrasi, ρὸς νομω, Graecis usitatissima, quae Latine, in sera manu se manibita: qui tamen plura de phrasi quam de singulis huius loci verbis & sensibus. Seotentia est licuisse iis Regibus sua manu tempore belli vel quoslibet interfice . Huius generis Regesinuibus nimirum tantum in bello esset aliquod ius&potestas, de quibus & hac in sine capitis, non tam ad quartum, quam ad primum Regum genus pertinent. Nam quartum genus plura habet lyra, nam de in pace aliquam habent potestatem O' A Causa & eontrouersiae disceptari solent &in Graecia & Romae ab iudicibus iuratis ; Reges tamen Hzroici causas cognoscebant interdum iurati, interdum nou. iurati. Solemne autem iusiuranium sublato in altum sco ptro Praestar solet, quemadmodum & per ipsusn sceptrum iuraret, et tutis α.Atibilles per sceptrum; νιμ - μηπῆρον, dic. ' Vιrg. lib. Ia. sceptrum hoc, dextra sceptrum nam forte gerebat , c, quae solςmanas tollendi ju altum sceptri non m jureii

407쪽

a IN CAP. XI. LIB. III. POLIT. .

rando tantum, sed etiam in aliis rebus erat ustatari ut legati oraturi sceptrum tollunt, apud Homerum tib.Iliad. η. μει

V E huius capitis sunt partes: tuarum in priore ramim de Regnorum generibus: in altera de quaestionibus ad Reanum pertinentibus explicaturi

Τ E X T V s. Regni igitur genera quatuor numero haec sunt: unum quidem Heroicorum temporum; hoc autem in volentes quidem, certarum vero rerum. Nam Rex Imperator erat & iudex, & eorum, quae ad Deos, dominus. Alterum vero Barbaricum, hoc autem est ex genere imperium Lerile, legitimum. Tertium vero, quod vocant A: yn netiam; hoc autem est optiua tyrannis. Quartum inter haec est Laconicum; hoc autem, yt summatim diacam, est praetura belli, ex genere perpetua. Atque hqc quidem eo modo inter se differunt. Quintum vero est Regni genus, ubi unus omnium sit dominus,quem admodum gens qusque & ciuitates singulae communium oeconomica ratione constit ladiam quemadmodum res domestica domus est

Regnum quoddam: sic & Regnum gentis & esu

tatis unius aut plurium est ratio domestic . Duo sunt igitur, ut ita dicam,Regia fere genera, te qui bus explicandum;& hoc,& Laconicum. alia namque piaeraque& bis sunt interiecta. Nam pauciorum rerum domini ad plenum Regnum,plurium vero ad Laconicum. quare disput tio de duobus est fere:vno quidem, utrum conducat ciuitatibus

Imperatorem esse perpetuum, eumque vel eη g aere, vel vicissim an non conducat: altero vero, utrum

408쪽

trum conducat, an non conducat, unum omniuesse dominum. Igitur de tali quidem belli praetura explicare,legum potius habet speciem quam Rein publicae. Nam in omnibus Rebus publicis id usu- uenire solet. Pare primum omittatur. Reliquus vero Regni modus Reipublicae est species: quare& de hoc videndum, & quae sunt controuersiae,

percurrendae,

BQuatuor Regnorum genera, priore capite copiosius eaplicata, velut e απιφικλοώω H quadam breui hic repetit & commemorat, quibus tandem quintum Re- ni genus adiungit, vocatq; - σα λειαν, nomine sumpto V. - a potestate omnium Regum, nimirum ubi Rex omnia stoarbitratu administrat infinita & legibus soluta potestate; in quo inquam, omnia manu Regia administrantur, ut loquitur Pomponim Iurisconfin La. . de Orig. ium. Nam id genus Regum Romae prius fuisse ibidem ait, sed de hoc Regno infra latius cap ra hoc loco id comparat rationi rei domesticae; de qua collatione dictumsupra lib.8.Ethie. ct his libra.

Politicorum.

git, id est, de quo Regni genere potissimum in his libris sit λα , explicandum, docet. Cum igitur quinq; Regnorum genera

sint commemorata; monet, ea ad auo sere genera recidere, Regnum es Laconicum di plenum seu infinitum, ut duo extrema, quo- aut Laconi-rum Laconico quidem minimast potestas, pleno maxima; cu aut in reliqua his duobusveluti media interihcta,ut quae vel mino- nitum. rem, quam plenum, vel maiorem, quam Laconicum habeant potestatem: nam alioqui si potestatis pradus tam exquisite dc enucleate spectes, innumerabitu fere sutura sint Regnorum genera. Duo igitur sunt summa Regnorum ge- inera; unum legibus plane solutum,altem plene astrictum rde his igitur explieandum . Verum ne de Laconico quidem Cur de L explicari opus esse docet,hac ratione; quia Regnum hoc La- conico nihiItonicum non tam Reipublicae sit genus, quam institutum hoc loco ex-uoddam legitimum. Formula sit ista Hoc loco de Re- plicandum Ab ι nim-

409쪽

rumpublicarum generibus explicatur non de legum institutis seu de legibus, de quibus infra potius: nam huius poliri caedisputationis duo haec summa capita sunt; unum de Re buspubl. alterum de Legibus. Atqui Regnum Laconicum non tam est Reipublicae genus,quam in stirutum legitimum. Ergo de eo hic non est explicandum. Asiuinptionis ratio quia in omnibus Rebus piab. Regnum hoc. id est, belli praeturaAsse potest,etiam perpetua, ut hodie in Regno Galliae is est, qui dicitur Connestabitus, ut vulgo dicitur, perpetuus lux; & olim Dyrrachii & Opunte inquit infra istoteles cap. .initio. Quod si hoc Regnum speciem per se Reipublicae constitueret; absurdum sit, in aliis Repus publicis id reperiri,etiam in Democratia , Aristocratia. Omisso igitur Mnoc Regno; virum ciuitatibus sit ut te nec ne, & virum b. reditarium, ut Lacedaemone, esse debeat nec ne. Reliquum est,ut de Pleno, quod unum est ex sex Reipublicae generibus explicetur. De hoc igitur quaestiones tres potissimum sunt; sed unam praeter caeteras explicat Aristoteles valde obscure&implicate,credo, ne Alexandria motanderet fortasse.

Principium autem quaestionis hoc est, utriani eonducat magis sub viri optimi, aut sub optimarum legum esse imperio. Existimantibus igitur

conducere, esse sub Regno; leges videntur uniuerse tantum loqui, non vero ad ea, quae accidunt, iubere. quare in quaque arte ex scripto imperare,

stultum; &in AEgypto post quatriduum medicis

mouere licet: qudd si ante, su o periculo. Persi iacuum est igitur propter eam causam, Rempublicam, quae scripto & legibus regatur, non esse opti mam. Sed enim illam quoque uniuersem rationem eos, qui prasint, habere oportet. Melius est autem , cui pars animi, in qua perturbationes, prorsus abest, quam cui natura est coniumsta. Haec igitur legi quidem abest, animum vero humanum

omnem

410쪽

COMMENTARI Lomnem participem eius esse oportet.Verum dicat fortasse aliquis , huius vice melius de rebus singulis deliberaturum. quare legum quidem conditorem eum esse oportere perspicuum est:& leges esse scriptas non tamen dominas, qua parte defaciunt. Siquidem de alijs quidem rebus potestas penes leges esse debct; eas vero, quas lex dijudicare aut

prorsus nequit, aut non recte, utrum unus optimus administrare debeat,an omnes, Etenim nunc

congressi iudicant,&deliberant &dijudicant:haec autem iudicia sunt omnia de rebus singulis. Singuli igitur collati, quicunq; tandem sint, fortasse deteriores:sed constat ciuitas ex multis ut epulum collativum viro & simplice est pulcrius. quare &multitudo multa melius iudicat quam Vnus ali quis. Praeterea quod multum minus est incorruptum; ut aqua copiosior, ita & multitudo paucis est incorruptior. Vno autem ira su perato,aut alia aliqua tali perturbatione, corruptum ut sit iudicium, necessc est: ibi vero dissicile est factu, ut omnes simul irascantur vel peccent.Sit autem mutilitudo liberorum nihil contra legem facientium, praeter quibus in rebus eam deficere necesse sit.

Quod si igitur hoc in multis est dissicile, plures

autem sint boni & viri &ciues; virum unus, qui praesit, incorruptior sit, an plures potius numero . quidem, omnes vero boni; an perspicuum plures. Verum hi quidem sedition bus conflictabuntur, ille vero unus erit absque seditione. Verum huic. fortasse occurrendum, bonos, ut illum unum, a

nimo sore affectos. Si igitur plurium quidem,sed Minnium virorum bonorum, ciuium imperium

SEARCH

MENU NAVIGATION