Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

IN CAP. XI. LIB. III. POLIT

dicenda est Aristocratia; unius vero, Regnum ioptabilior sit esuitatibus Aristocratia Regno siue

imperium sit cum potestate, siue absque potesta-ie si plures reperiantur: eaque propter olim tasse sub Regibus erant; quia raro viri longe e

cellentes virtute reperiantur,maxime paruis in ciuitatibus. Praeterea propter beneficia Reges coiistituebant. quod est virorum bonorum officium. Postquam vero multi virtute similes esse coeperunt, non amplius ferebant, sed commune quid quaerebant,& Rempublicam constituebant.Posta quam vero deteriores iam ex Rebuspublicis qua stum captare coeperunt , merito hinc aliquando Oligarebiae exstiterunt diuitias namq; in honore habere coeperunt ex his vero primum in tyrannides , ex tyrannidibus vero in Democratias in tarunt.Nam,propter turpis lucri studium ad pauciores semper redactis, multitudo potentior effecta est,ita ut illos inuaserit,& Democratias consti- tuerit. Postquam vero ciuitates maiores quoque esse coeperunt,non facile fortasse est factu, alia V sit Respub.quam Democratia.

COMMENTARII.

si ἡ-J Quaestio de Regno princeps ab

Aristotele hic explicata haec est, an ciuitatibus utile&iu- sum sit unius imperium, de qua qu stione insta cap .prox da- uinctius Se plenius explicatur. hic praeter eam,quatuor praeterea quaestiunculae dissoluuntur. Summa igitur & princeps, ut dixi, quaestio, utrum diuitates administrare praestet unius viri optimo imperio, an potius optimis legibus, te qua hic initio breuiter, infra, ut dixi, latius in utramque partem dis putat. Qui Regnum praeferunt, hac nituntur ratione; quia legibus omnia comprehendi non possint,eanimirum, quae Ratio fh cotidie accidant; propterea quod legum praecepta non sint mina. de xe-Vni ne homini probo,

an legib. bonis imperita

412쪽

co M M ENTARII. -

te rebus singulis, sed de genere uniuerso, quemadmodum explicatum est supraJupra libo. Ethic.in is apud risionsultos με tit et Iib. Hac igitur ratione adducti putant illi,

melius esse, ut ciuitates hominis quam legum administren- .inximperio. Qi in rationem cofirmat Aristoteles reliqua- Appra iis rum etiam exemplo artium, dc nominatim Medicinae. Nam in omnibus quoq; artibus Ral tum esse ait, praecepta tantum M scriptum sequi, nulla attributorum, id est, hominum,lOcorum,negotidrum,temporis,&c. habita ratione. Verbi gratia,in δῖgypto olim omnino legibus cautum erat, teste Diodoro,n Medici certas letes & praecepta in curando perpetuo seruarent & nquerentur, quarum legum unam hic commemorat Aristoteles ; Medici ante quatriduum ne mouento. medicorum est vocabulum, quod valet noxios humores detrahere vel expellere: huius legis ratio haec fuisse vid tu quod morborum initia nepe ineata, natura se ipse adiuuante, absque medicamentis pelli noleant,quibus adhibitis morbi potius veluti stritentur saepehumero. Verum etsi haec mora tape est utilis & salutaris, tamen propter & corporum& aliarum attributionum varietatem saepe accidit ut sit perniciosia, & opus sit statim initio adhibere medicamenta,ut quia morbus vehementior sit statim initio. Ad eundem igi-xur modum &leges ciuiles, neque res singulas complecti omnes possunt,neque semper sunt seruandae. Ergo,inquiebant

illit, ex legum praescripto ciuitates administrari est inutileti perniciosum. Coiitra ea pro legibus ea hic adducitur ratio. Ratio procur,inquam, legum potius quam hominum imperio ciuita- legibus. tes recte administrentur, Quia homines perturbationibus sint obnoxii, leges non item. quod argumetum pria legibus iterat Aristot. insta cap. ia. O initio lib. r. Rhetor. adeo quidem, inquit praeclare Aristoteles, ut qui legibus,is Deo, qui homini,is beluae tradat imperium, nimirum proster pertum bationes & cupiditates, iram, auaritiam, odium ,amicitiam, dcc. In legibus nullus est locus gratiae, odio, beneficio,&c Et hoc est quod adulestentes quidam petulantes apud Liuium lib. a. Rege Tarquinio pul , sitam licentiam imminutam

conqueruntur. Regem namque, inquiunt, hominem esse, a

quo impetres: ubi ius, bi iniuria ι esse gratiae locum,esse beneficio, & irasei & ignoscere posse, inter amicum & inimicum distrimen nosse: testes rem surdam & inexorabilem es- Bb ue se,sel '

413쪽

IN CAP. XI. LIB. III. POLIT.

se, salubriorem melioremq; inopi, quam potenti nihil laxa iudieibim menti nec veniae inbere; si modum excesseris. Et hoc argu

cur pauca meto eo loco Rhetoricorum docet, Iudicibus pauca esse cohi- comittenda mittenda, quia corruptelis & perturbationibus sint obnoxii: quare Ius ciuile Romanorum mari me laude dignum est,ut

quo omnia pene scripto sint compraehensa, quae Athenis Scet a Mose plura iudicibus essent relicta. Hac igitur re, id est, perturbationum vacuitate legum imperiti humano esse pii Prioris fercitum. Nam quod prius homines legibus hac re sint prae-rio'o, q lati: quia leges sint generales, neque de rebus singulis quic- pro homi e quam definiant, quod faciunt homines : verum illud qui- faccrevi e dona, sed tamen & generalibus his commonitionibus ho-

mr, - mines quoq; instructi estis debent. id namq; in omnibus a cidit artibus, ut ea tu periti semper summa dc generalia quae- dam habeant capita, quae tamen non perpetuo seruent aut sequantur pro varietate attributorum. Et hoc est quod ait ἀ'κ his,&c. Q uod si igitur semper ge- neralia quaedam capita sunt necessaria, siue leges sue imp ret homo : nonne melius igitur erit, ut leges imperent per ' πηο u. turbationibus vacantes, quam homo. Verum quia de rebus singulis homo solus iudicare potest, leges non item, recte concludit Aristoteles, hi bona Republica utriusque imperium esse necessariurn, legum & magistratuum; legum quidem in iis rebus, in quibus locum habere possinu , magistra- tuum vero in iis, quae legibus dc finiri non potuerunt. Muttis pρ- χ m K Qη δ α ν. Altera quaestio primae velut comes ram , qυ-m de iis, quae legibus d finiri non possunt; quia iam docuimus, Urai, imper eorum potestatem & imperium hominibus esse permittennum si dui an igitur viii an vero multis eorum imperium permitiirorum '' debeat. Et docet, multis potius permittendum esse, duabus Vm , qH- rationibus: quarum prior; quia de rebus singulis melius iudicept multi quam unus; quemadmodum epulum ex mul-mri usi s torum epulis instructum splendidius est eo, quod unius tan-sμ' - tum sumptu: ita & in ciuitate multitudo deliberantium uni RHt ρ- est praeserenda. de qua similitudine ab epulo ad ciuitatem, imi tuis, supra e . . De eadem ratione M insta cap. ra. Altera ratio, Ar ὐλον, &c. Qula multi minus corruptelis sint obnoxii, di ili μ ρ quam unus aliquis : quemadmodum, inquit magnum fa, men difficilius turbatur aut corrumpi tu quam exiguas : -

cui aut stagnam.

414쪽

vi A αλ α - J Tertia quaestio, An paucorum im- 3. Istio. perium potius uius imperio sit praeferendum, in his nempe rebus, quae legibus definiri non possunt. Nam quia multi

boni viri vix reperiuntur, quaerendum fuit de paucis. quarta quaestionem in utramq; partem eaeplicate paucorum tamen

imperium unius imperio praeferendum cocludit: quod paucorum imperium bonorum, Aristocratia seu optimatum di citur : pro optimatibus igitur seu paucis haec affertur ratio; Quia, quod de multis supra dictum, pauci minus corruptelis sint obnoxii,quari unus aliquis. Contra eosdem haec af ut ii sertur ratio ; Quia pauci dissidiis A seditionibus sint obno

xii, Vnus non item, quo argumento paucorum imperium Datius apud Herodotum lib. & multorum seu Democra tiam Mecmnasiva Dionen lib., a. repraehendunt&resellunt Sed Aristoteles hoc argumentum contra optimates do- solutio. eet non habere locum, quia viri boni,quantumuis multi,tamen eodem modo affecti, & unus cocors animus, tanquam unius esse solet. pauci non boni, ut diuites vel nobiles, ani

bitionibus ac cupiditatibus inter se certare solent, boni non item. acia με- Ait Aristocratiam, quam Regnum, ciuitatibus esse utiliorem, siue imperium sit cum poιestate, sue absque potestate, id est, custodia militari, qua improbi vel inuiti reprimi & ad ossicium compelli possint. Nam, paulo insta, de Regno quaeri solet, si Regnum quis utile ciuitatibus fateatur, utrum custodia septum esse debeat nec ne: . sic & de Aristocratia quaeri solet & potest. Ped sue custodia L βψ adsit sue absit semper Aristocratia Regno praestat: si modo tot quoq; viri boni reperiri possint, ex quibus ea constitua-

tur. Nam raro multi,ut modo dictum, & eleganter Plato in misi Politico, reperiuntur, pauci quoque non ita saepe. Cuius rei

argumentum catit Aristoteles ex antiquissimorum Rebus publicis. Nam apud hos non aliam fuisse Reipublicae formam, quam Regnum, sue unius imperi u ; utpote quia pauci non essent, multo minus multi, sed unus aliquis virtute praestans, ut justitia & prudentia, cui imperium debetur. At- De Rerum- que ita hac occasione Aristoteles nonnihil digredirur ad ex- pub. ore. plicandum Rerum publicarum ortus & mutationes. Et an Regnum o- liquissimum quidem imperii genus Regnum fuisse docet: mnium ' Primum, quia neq; multi, neque pauci, sed unus virtute prae tiri s ά.

415쪽

396 IN CAP. XI. LIB. VI. POLIT.

a. Argum. stans, dignus imperio reperiretur. Cuius paucitatis causam Aristoteles tribuit urbium & ciuitatum paruitati: nam verisimile est, in paruis ciuitatibus ves exigua multitudine non ita multos reperiri viros bonos excellenti virtute praeditos. Nam quin multi viri boni, sed leuiter aut mediocriter sustini, non negat. Hoc igitur est unum A ristotelis argumentum, cur primum imperii genus coiiciat suisse Regnum. AI- - - terum est; Quia cum primi illi mortales essent quidem pla:-rique mediocriter viri boni, & unum de suis vel etiam ex te nis viderent, qui ipsos summo aliquo beneficio afficeret, ut quia nouam aliquam artem ad vitae usum necessariam, ut agriculturam, vites, &c. illis ostendisset, vel aduersus finitimos defendisset: propter haec, inquam, beneficia huic uni imperium permittebant ; quia viri boni it bene merentibus gratiam referre. Illi igitur,utpote viri boni,huic uni, ut bene merito, imperium gratitudinis ergo deserebant. Hoc igitur est primum imperii genus. quod & supra ostendimus tibis Lini ocra - cap. r. Postea vero cum multi virtute pares paulatim exsist tu se poli- rent,&ciuitates paulatim fierent maiores repudiato unius Morigo, Regno & imperio, commune potius imperium adamare Oligarchia coeperunt & mutuum; quae Aristocratiae&Reipublicae est tm- origo. Verum postquam &hi virtute pares pauci, omisso virtutis studio,ad diuitias potius & opes animum conuerte-Dranni rent; nata est ea quae dicitur Oligarchia. Ex hac urannis ex- ρηθρ. stitit, dum unus aliquis, reliquis paucis oppressis imperium inuasit, ut Romae Iulius, Syracusis Dionysius, & nuper Flo- Democra- rentiae Alexander. Ex tyrannide denique exstitit Democraria ortus. tia. Nam,paucorum paulatim diminuta potestate, multitu- Cur magna dinis conualescit potestas praesertim postquam ciuitates rivitates iam maximae esse coeperunt , quas praeclare ait Aristotelesiis alio, i vix posse alio imperii genere administrari, quam populari: Democr. Quid ita Z Quia, maxima in his plebs visit,necesse est; cumrico,patu diuites aut nobiles aut boni raro snt multi. Exemplo sit continean - Roma, Athenae, Parisii, Caribuo, Hieroso ina, Aniuex-

Quod si quis optimum statuat esse ciuitatibu sp

etiam

Senua regnare

. sum.

416쪽

C o M Μ E N T A R I I. 31 rsurru Verum dissicile est credere, ut qui rerum sit dominus,liberis imperium non tradat. Est namque dissicile & maioris virtutis, quam pro hum ita natura.Est autem & de potestate controuersia, Vtrum regnaturus potestatem aliquam circa se habere debeat, tua eos,qui parere nolint, vi cog re possit; aut quomodo administrabit imperium Nam ut lege rerum sit dominus, qui nihil suo a bitratu c atra legem faciat; tamen potestatem illi adesse necesse est, qua leges custodiat. Et de hoc quidem Rege fortasse non est dissicile explicare. Nam potestatem quidem illum habere oportet, tantam vero potestatem esse, ut singulis quidem& uno & pluribus sit maior, multitudine vero munor: quemadmodu & veteres cum ciuitatis quendam constituerant, quem vocaverant asymne- tam vel Tyrannum, custodias dabant: & Dionysio, custodias petenti, quidam Syracusanis consi lina tot custod ut arenti

Duas quaestiones de Regno hic issen; Vtrum ν unam de haeredibus , alteram de potestate& praesidio Re- gnil debeaegum. Prior igitur est quaestio, an Regnum ad haeredes per- e se haered uenire debeat,& liberis etiam improbis tradendum8 Aristo- tarium teles nihil certi respondet, hoc tantum ait graue & periculo- Argument. sum fore,Regna posteris improbis tradi, ut pe leant He- αναο γα- roum filii esse noxae, quod prouerbio dicitur. Contra vero Qκον. dissicile esse factu, ut posteris non prodantur. Nam tantus Ariument.

rix uis, ted virtutis plus quam humanae & lieroicae, de - 7 Et . Ex his tamen intelligitur, tacite Aristoteli non Θ 0bari Regna haereditaria, quia ciuitatibus periculosa &i stiisera, si ad improbos haeredes sint transferenda. Altera

417쪽

regno . e retos quoque non fatis plene resipondet. Nam cum duo sint noti lamina Regnorum genera: de Laconico quid sit statuedam, erponit: de summo Regno, de quo tamen potissimum his picibus explicatur, nihil affert. De Laconico igitur Reano 1em ait este ficilem,eam scit . ita temperandam,ut Regi neu: miniae neque nullae assint opes, id est, tantae, quibus impro- hos & nec obedientes legibus ciues cohercere pollit, ciuitatem tamen & Rempublicam ipsam opprimere non possitaquemadmodum olim Dionysio tyrano, cui Syracusiani imperium detulerant, custodes sibi addi petenti, qui illi quendana ait Aristotele , qui hunc custodiae modum suaserit.

legum imperium ciuitatibus sat utilius,&virum iustius, diligentius in utramque partem explicatur. Extremo capite πιμε ροῖς &c. obscure attingitur & A ristocratia. Nahas duas Reipublicae sormas. Regnum & Aristocratiam,iii , . . . Hsm sς ς pr ceptis contineri; quia idem utrius i ne sit s opus,

termisimus, hic, ut commodiore loco, admonendum est, totum hunc locum & disputationem de Regno siue cle corri- raratione legum & hominum ab Aristotele institutam esse aduersius Platonem.Nam A ristoteles plus bonis legibus, Pla-

to viris bonis tribuit: qua de re exstat eius longa disputatio in Politico μ αλα ,ω Πικεν

T E X T V s. De Rege autem, qui suo omnia arbitratu agit,& nunc est sermo,& videndum est. Nam Rex, qui

dicitur lege non est ut diximus Reipublicae spe

cies. potest enim in omnibus belli prstura esse per petua, ut in Democratia&Aristo cratia: atq; multi unum regiminis principem faciunt. Talis nam que magistratus est quidam & Dyrrach ij &Opu- ς, quanquam aliquanto minore potestate. Det summo

418쪽

COMMENTARII. 399mmo autem Regno quod dicitur hoc aute est, uo Rex suo arbitratu imperat omnibus) non vietur naturae esse consentaneum, unum omnium

ciuium,ubi ex partibus constat ciuitas, esse domi num Nam inter natura pares idem ius esse necesse est de eandem dignitate es e natura. Quare quemadmodum si imp ares parem habeant victum vel cultum, corporibus est perniciosum; sic & in honoribus seres habet. Eodem igitur modo,& si pares habeant impar: quare non magis ius est imperare, quam parere: atque eodem igitur modo vicissim: hoc autem iam lex est: nam descriptio lex est.Optabilius est igitur, legem imperare, quam ciuium unum aliquem. Atque eadem hac ratione, si 'quosdam imperare praestet, hi legum constituen dissent custodes&ministri. Nam magistratus aliquos necesse est esse. At hunc ius negant es e, esse 'unum, multis paribus. Sed enim quae lex cumque definire posse non videtur, ne homo quidem cognoscere posse videatur.Sed lex postquam studio

se praescripsit, reliqua iustisi mae sen tentiae dij udi-

canda relinquit. &vt magistratus administrent,

etiam ut corrigant, concedit; quod peritis melius fuerit visum scripto. Itaq; qui legem quidem im-

lerare iubet,Deum & leges iubere imperare Vide-itur qui hominem vero iubet, adiungit & beluam. Nam &cupiditas tale quiddam &ira eos, qui praessent, etiam viros optimos detorquent; quare lex est mens absque cupiditate. Exemplum autem ab δ' tibus, captio esse videtur, quod ex scripto curarim tum, sed optabilius quoque uti ijs, qui artes te

β nt. Nam hi quidem nihil amicitiason a patio-

419쪽

oo IN CAP. XIL LIB. III. p OLIT.nem agunt, sed curatis aegrotis mercedem auseorunt : qui vero ciuilibus magistratibus praesunt, inulta ex contumelia & ad gratiam agere solent.

Siquidem & medicos suspicati ab inimicis lucro

corruptos,tum curationem ex scripto magis quPrant. Sedenim medici aegrotantes alios medicos,&palaestrae magistri exercendi magistros ad se vocant, quasi qui verum dijudicare nequeant: quia& de sitis rebus iudicent, & sint in perturbationibus. Perspicuum est igitur, eos, qui ius quaerunt, medium quaerere,iex namque est medium. COMMENT4RII

ΠεOA τοῦβασαλεως. J Principium huius capitis priori extremo est conglutinandum. Nam quaestione de opibus&praesidio Regum proposita, & in eo Regni genere,quod legitimum dicitur, explicata; adiungit continuo, non iam agi

de eo Regno, sed de Regno summo, quia illud Regni genus non sit species qu edam Reipublicae, quemadmodum supra est explicatum. Videamus ergo de summo Regno: sed de Vtrum re- praesidio nihil. Haec igitur de eo explicatur quaestio, an hocsnu sit iu- Regnum sit iustum &Reipublicae salutare. Quatuor affert fluo P p. argumenta aduersus hoc Regnum, quibus id doceri potest saltitare. esse iniustum & pernitiosum. Postea pro hoc Regno bifariam disputat, esse illud interdum per se iustum, interdum

mi, & quibusdam gentibus necessarium. Περὶ θ ς -κμοῦιαλε ιις ολ Omisso igitur Regno Laconico, nunc de summo & legibus soluto. Cuius generis potestatem Iuti sconsulti & Imperatoribus ilibuunt lege Regia illis datam, L .gde legib ct consit prine. Diotib. 13. Qua tamen potestate & licctia boni Imperatores Dunquam sunt usi. Nam inquiunt Imperatores, Seuerus ct Antoninu , licet legibus simus soluti, tamen legibus vivimus. Et Aleinander I .LEx imperfecto C. de tes. Et si enim ita legibus superiores sunt principes, vel earum abrogandarum aut mutandarum potestatem habeant hi etiam quorum liberrima est potestas:tamen legibus non abrogatis&ipsi obligantur,

ut suis olim legibus populus Romae. Hoc igitur Regnum fenum

420쪽

plenum & legibus solutum hoc loco, ut iniustum Sc inutile,

te prehenditur, quatuor sere rationibus: quarum prima haec r. Arreum. Quia inter pares honor*m quoq; & imperii vicissitudo de vel ut paritas esse debet Iniuria namque est, imparibus pa- - .ria,& paribus tribuere imparia. Quemadmodum igitur per-oitiosum est, corporibus imparibus parem tribuere victum α cultum : ita & in honoribus iniustum est, uni omnia tribuere,ciuibus omnibus paribus. Itaque,paribus ciuibus,vicissit udo imperii est iusta, unius imperium iniustum. Si igitur vici ilitudo imperii est iusta inter pares: ergo inter eos legum debet potius esse imperium, quam hominum, nempe unius alicuius Nam haec vicissitudo est velut quaedam descriptio & distributio. At descriptio est lex, qua de re instalib. .cap legem esse quandam descriptionem, & δ νομία,

esse quandam ubi scilicet est descriptio, ibi lex quaedam. bi vicissitudo, ibi descriptio ' Inter pares igitur ' 'quia imperii est vicissitudo; eisicitur, ibi legum esse imperium. Sed nonne & magistratus erunt necessarii ; ut non solarum legum sit imperium, sed hominum quoque. Respon- det Aristoteles, magistratus quoque esse necessarios, sed eos legum fore velut ministros &Uastodes ηρέπις, utAristot. . . eos vocat ex Piat. bb. . deleg b. quos & Cie. bbr. a. dis luib. βρέ 'imitatur. de Iurisconsulti praetorem Iuris ciuilis custodem esse aiunt. Praeclarus est hic locus de legu auctoritate & magistratuum ministerio & ossicio. Aristoteles ita temperat Scinoderatur imperium, ut sit penes leges, quibus magistratus deserviant partim in exsequendo, partim in corrigendo. Nam lex diligenter ipsa praescribit iubendo i& vetando omnia : tum magistratui reliquam administrationem permittit in rebus singulis, quae lege comprehendi non possunt, iuste & legitime constituendis: & si qua in re lesis rigor per attributa seruari non possit, ut magistratus adhibita aequita te legem velut corrigat, & sententiam potius quam verba

sequatur.

O pC Aurea sententia,qua continetur disse rentia inter imperium legum & homilium. Nam legum im N erperium esse diuinum,hominum beluinum. Quid itaZ Quia . lex est ratio id est,particula quaedam diuinitatis: bomo quia o scrturbationibus est obnoxius, tanquam belua existima. R- ω

SEARCH

MENU NAVIGATION