Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

IN CAP. I. LIB. IV. PbLIT.

generibus, Regno ct Aristocratia, quatuor reliqua genera, Rempublicam, Democratiam, O garchiam ct 0rannidem hoc libro persequetur. Et primo quidem disputationis θ ordinis rationem exponit , cur nmitaritum de optimo Reipublicastitu , qviodam politici facere lent perperam sed de aliis quoque Rerum- publicarum generibus sit explicandum; non tantum de optimas de optima quos proxima, ais adeo de ea, qualiscunt obtineri posiit. A d hanc rem, quia Rerumpgenera ct partes nosse est necessarium, rursus de Rerumpublic rumgeneribus cap. a. 9 3. explicat. Ex quibus cum duo summa ct inter se contraria genera esse docuit Democratiam se Ollarchiam, tum de his duobus singulatim ct nucleate,quae Democrationigenera,cap... ct quae Oli-garchia,c .subi cap. - .inquam,visiverse quoque θ pr clare docet, suas cuis Rerump generiplures essepartei ct genera, quemadmodum supra quinque Rigni genera esse docuit; postea rursus de Rerumpubgeneribin agens, V.6. Platonis partitionem reprehendit, ubi ct de Aristocratia generibus explicat: deinde de ea,quae communi nomine di citur Res'. ubio de mixtis Rebsubicis copiosi cap. 8.cty. tandem breui de tyrannide cap. Io. Ad hunc litur mo-xo C ap. dum omnibus Rerumpublicarumgeneribus ct earum tibus singulatim explicatis,qua initis huius libri adpartes .ct vicium boni politici pertinere docet, explicare non ta

rum, qui sit optimus Reipublicastitus: sid ct quimaximest communis,facili neque obtineripsit, o qua Sel'μ ι quibus

432쪽

COMMENTARII. 473 quibus sit commodior De his, inquam, duobin capitibus se quaestionibus disserit cap. ia. o vero quia ciuitatum Cap. tressi mina fiunt partes,Senatus, Magistratus, ct Iudicia: CδP- alio velut initi acto,primum uniuerse,idque breuiter,d inde singulatitu copiose de harum triunt partium descriptione Oconstitutisne deinceps explicat cap. I. 1 ct Ict 7 .Cap. Primum de Senatu,c p.r. .dpinde deMagistrata,videlicet cap.U.tertio de iudiciΠ,cap.ro, ,

In omnibus artibus &scientiis, quae non partem persequantur, sed de genere quodam uno sint perfectae, unius est videre, quid cuique generi conueniat, ut exercitatio quae , & cui corpori conueniat, & quae sit optima. Nam optime nato& instructo optimam couenire necesse cst, & quaepiaerisque una omnibus: & hoc namque patastricae artis est. Praeterea si qui non iustum cupiat habitum aut scientiam eorum, quae ad certandum pertineant; erit nihilominus palaestrae magistri&exercitationum periti, hanc quoque facultatem praestare Item hoc quoque in medicina & arte nauium aedificandarum, & vestibus, & in omni alia arte Videmus usuuenire. Quare perspicuum est eiusdem esse scientiae, & quae optima si t Respublica, videre, quaeque maxime sit ex voto,si nulla res externa impediat; & quae quibus conueniat : multis namq; non datur fortasse optimam consequi Legum igitur scriptorem & vere politicum ignorare non decet, quae optima sit Respublica& omnino, &quae optima pro rebus subiectis: praeterea tertiam,quae ex suppositione. Nam & datam considerare posse oportet, & ab initio quemadmodum constituatur , & consticula quomodo

quam

433쪽

quam diutissime conserimur: ut si cui, inquam, ciuitati accidat, ut neque optima utatur Republica,& quae rebus necessarijs non sit instructa, neque ea, quae ex copijs praesentibus haberi possit, sed quadam deteriore. Ad haec omnia eam qu

que, quae omnibus ciuitatibus maxime conuenis at, nosse debet.

COMMENTARII. Ratio , cur 'Eνα- σαις πιῆ. J Exponit hoc capit. Aristoteles quoper, Aristot. de tineant ad veri politici & legum lcriptot is officium, idq; hoc omnib. Re- consilio, ut se recte facere ottendat, qui praeter aliorum o-νumpserae rem philosophortim & politicorum in his libris de Republ ribiti disse- non tantum de uno & optimo Rei publicae statu, sed deo-rat. mnibus differat : qua ex re supra in s rolegomenis docuim si-Ωua Politi gnem huius operis utilitatem Docec igitur, Politicum qua- eo cognitu tuor haec nosse debere. I. Qiuae sit optima Respublica, seu sint necesi optimus Reipub status, id est, quae optima απιλως. II. Qua saria. st optima pro copiis praesentibus. III Nosse qualemcunque Rempublicam sibi oblatam instituere vel constitutam Ratio per seruare. IV. Qua Respubl. maxime sit communis, id est,

in citone . platrisque hominibus accommodata. Haec igitur quatuor politicum nosse debere,artium & scientiarum exemplo alia- rum docet hunc in modum. Omnes scientiae,quae de toto a-

, liquo genere agunt, ea nosse & ex plicare debent: ergo dc po- approbatio litica. Antecedens inductione& exemplis artium grainasticae, medendi, naues aedificandi & s reorum confirmat. Nam palaestrae magister nosse debet non tantum, quae optima sit exercitatio, ied eam quoque, quae plurimis sit apta, & eam. quae huic & illi pro corporum & vitium dissimilitudine conueniat. Sic & medicus nosse debex non tantum optimu bonae

valetudinis gradum, sed eam quoque valetudinem, quae inplaerisque corporibus reperiatur, ta eam quoque, quae huic

vel illi homini, aetati,genti fit consentanea; eam quoque de- nique, quaecunque illi offertur,ut eam vel emendet vel tuea-τ: ἔπι tur. Eadem est aliarum artium ratio,earum,inquam,qua: det σήμη r uniuerso genere agunt. Nam artium duo sunt genera: aliae 14 ,1 namque artes de uniuerso genere, aliae de palce agant, ut

G μ. ον. SI Mnastica de uniuerso genere omnia palaestrarum & ς er-

r. rimile. a. Simile.

434쪽

is P

C O M MENTARII. 4rs

citationii genera complectitur gymnastica ex parte unum tantum exercitationis gelius, ut lueiam. pilum gladium,&c. Sic ars medendi alia est uniuersia, quae omnibus medeatur animantibus: alia ex parte, quae huic vel illi animantium generi. Sic Iuris prudentia vilia est uniuersa, alia ex parce, ut est

Iutis consultorii fere de iure priuato seu de ciuili, non de pu blico. Omnes igitur scieritiae uniuersequatuor illa explicare debent. Quid ita Θ Quia par est, ut qui uniuersi generis cognitionem pollicetur, singulis quoq; partibus quia conueniat& ssit aptum, ut explicet. Quare ad eundem modum α Cρ,αώμ. Politica quia uniuerse de Rebuspub. recte instituendis agit, Primum nosse debet & explicare, qui sit optimus Reipubli δ 'ρήνσς aestatus& maxime optabilis, nulla re externa impediente, se σρη ς

hominum nimirum conditione aut rerum copia. Neque e uic nim hominum ad seruitutem natorum ciuitas optima esse Potest, ut neque corum, qui rebus ad honeste ac liberaliter

Vivendum necellariis destituuntur. Deinde nolle debet, quae a. Quod optima sit Respub. pro copiis praesentibus. Nam, ut modo nosse opor- dictum, paucis datur assequi optimum illum Reipublicae tet Potiti- statum; quibus satis est, si eum teneant. quem ipsorum co cum. piae feram & aliae res qxternae. Nam res interiores, quae opti- Ratio. inum Reipublicae statum impediant, sunt,disciplina, leges, α ipsa politia seu Reipublicae temperatio. Tertio noste de- s. Quodnofbet quam cunque oblatam Rem publicam iam constitutam, se debet P molle, inquam, quemadmodum ea sit constituta ab initio,& liticquemadmodum conseruari possit; quod non minimi est negorii, xidere statum cuiusque Reipublicae, rationem & fundamenta , eamque,licet male institutam, tamen conseruare

dc ei opitulari: Quemadmodum saepe est difficilius dediscere quam discere, ut paulo insta ait. Quod nos diximus, oblatam siue quamlibet Rem pubi icam nosse, id Aristoteles

Geometrico vocabulo ait δαθεῖ ν,datam. Sic enim Geom irae, datum triangulum aequabiliter secare. saepe namq-ccidit, ut ciuitas utatur neque optimo statu, ut quia propter rerum inopiam & impedimenta alia non possit, neq; eo, quo possit, procopiis suis optimo, sed deteriori, propter imperitiam sertassis legum scriptoris &auctoris, aut alia post consecuta mala, ut Athenis Respublica a Solone bene temperata in extremam Democratiam Demosthenis aetate recid

r, α Romae tempore Ciceronis. Atque hanc reruam for-

435쪽

is IN CAP. I. LIB. IV. POLIT. . Quod mam vocant hypothesin,ut saepesupra lib.a. Postremo noς nosse debeti se quoq; debet, quae Respub. maxime sit communis &pla:- Politicm. risque mortalibus accommodata. De quo genere praeclareth cap.ra. in quo docet, apud plurimos posse habere locum,in ea nimirum Republica , in qua homines sint medio-

Itaque piarrique eorum, qui de Republ. dispu

tant, etsi alia recte dicunt, a rcbus tamen utilibus aberrant: neque enim de optima tantum viden

dum, sed de ea quoque, quae haberi possit;item de

ea, quae sit facilior & om nibus communior. Nunc autem hi quidem summam tantum,eamque, quae opus habeat magnis copijs, quaerunt: illi vero quandam magis communem . commemorantes eas,quae in usu sunt, Respublicas tollentes, Laconicam aut aliam quandam laudant. Oportet autem talem introducere descriptionem, ad quam facile ex copijs praesentibus& adducantur & ponstat esse participes: quemadmodum non minoris est negocij, instaurare Rempublicam, quam ab ianitio condere; ut & dediscere, quam ab initio discere. Quare praeter iam dicta oportet Politicum Rebus publicissis quoque, quae iam sint in usu,opitulari,ut & ante dictum. Hoc autem ab eo fieri nequit, qui, quot Reipublicae sint genera, ignorat.

Nunc autem unam esse Democratiam quidam putant,vnamque Oligarchiam: quod verum non est. Quare oportet non ignorare, Rerum publicarum quot sint discrimina, & quot modis temperentur. Cum hac autem eadem prudentia leges quoque optimas Videre oportet, & eas, quae cuiq; Reipublicae conueniant. Leges namque pro Re-

436쪽

COMMENTARII. ir

buspublicis sunt scribendae, & scribuntur ab omnibus, non vero Respublica pro legibus. Nam Respublica quidem ciuitatu est descriptio in magistratibus, quemadmodum distribuatur,& quod sit id,cui Reipublicae est principatus, & qui cuiusnque societatis sit finis: leges vero ab ijs rebus, quae Rempublicam indicant, sunt sciunetie, ex quibus

magistratus praeesse oportet, & earum violatores obseruare. Perspicuum est igitur, neccssario tenenda esse discrimipa&numerum cuiusque Repub.etiam propter lcgum scriptionem. Neque

nim eaedem leges conducere possunt Oligarchijs aut Democratijs omnibus: siquidcin plures, &non una est Democratia, neque Oligarchia tan

tumna Odo. COMMENTARII.

Ως οἱ etin Expositis iis quae a vero politico sint tra- Alioνοῦ poetanda & cognoscenda, nunc aliorum hac in re peccata pro- blica scri- fert. Nam esse,qui multa quidein praeclare de Repub. dispu- psorum re tent; sed a rebus utilibus aberrent, id est,non explicent, quae ratum. forma Reipublicae huic vel illi ciuitati aut populo sit commoda. At non satis est, de optima Republica& multa praeclara disserere, propterea quod talis di sputatio multis sit in- iutilis, quia multi propter inopiam rerum necessariarum aut aliis de causis,etiam ut velint,non possint optimum Reipub. statum obtinere. Explicandum igitur non lautum de optimo Reipublicae statu; sed de eo quoque, qui obtineri possit vel ab hac aut illa ciuitate, vel a piaeritque mortalibus. Peccant igitur illi, qui de Republica disserentes tantum de optimo Reipublicae statu agunt. In quo numero est & Cic. Ciceronis inlibb.de Repub. Sunt&alii, qui paulo amplius afferunt non erratum. contenti uno optimo Reipublicae statu, sed qui faciliorem Platonis e quandam & communiorem Rempublicam afferunt, ut La- ratum. conicam aut aliam aliquam eius generis: in quo numero est Plato. Nam hic in libris quidem ue Repub. de optimo Reipublicae statu disserit, in libris autem ιa. de legib. de altero Rei-

Dd publicae

437쪽

publicae genere non ita exquisito&summo, sed faciliore iacommuniore, ut supra quot dictum lib. 2. cap. . Sed hos quoq; peccare, ex prioribus est perspicuum. Nam hi omnes, quae in usu sunt, Respub. tollunt & improbant, cum potius i statio,cur eis male affectis opitulari deberent. Praeterea in eo quoquet Politici of peccant, quod hominum aut ciuitatam rationem non b ficium quo. bent, possint ne talem Rempublicam admittere, an no ponquest, nos sint. Nam, ut recte Aristoteles, non alia inducenda est Resse Rerum. publica, quam quae 'ro copiis praesentibus obtineri & indu- nera. ci possit. At hi omnibus ciuitatibus unam hanc Rempub. . induci volunt. Melius igitur illi, qui Respub. laborantes iuuent potius, quam statim nouam introducant. Qu0d etsi

difficile est, ut dediscere saepe dissicilius qua discere. i Quare & Timotheus Musicus duplicem mei cedem ab iis, quos alii erudiissent, a rudibus simplicem accipiebat, tesse Quinctii b. a. cap. 3. est tamen hoc Politici officium praeter caetera unum, quod quidem ab eo praestari non potest facile, qui, Rerum publ. quot sint genera & partes, non cognorit. Nam cum Democratiae non unum, sed multa sint genera, ve& Oligarchia & reliquarum Rerum pub. contra quam multi iam putant & errant 1 certe is,qui omnibus opitulari volet, earum partes & naturam diligenter nosse debet: quibus cognitis, non ita erit difficile iis opitulari. Ex his intelligitur. Politicum non tantum illa quatuor, sed hoc praeterea nosse debere, quae & quot Rerum publicarum sint genera. Rationes affert duas. Priorem iam diximus ; quia partium Reipua Ratio. blicae cognitio ad illa quatuor sit necessaria. Altera est; Quia ea lcm cognitio ad leges quoq; sit neccssaria. Nam quod saepe iam diximus, leges Rebuspublicis, non Respublicae legibus sunt accommodandae. Quare ut politicus norit, quae leges sint scribendae, quae bonae, quae optimae; ex Rerum publicarum generibus erit cognoscendum: vi optimae Reipublicae optimae sint leges, o ligarchiae Oligarchicae, sic Democratiae Democraticς,&c. Legibus non cognoscuntur aut distinguuntur Respublicae, sed fine & principatu Sic enim haeduae summae ciuitatis partes, de quibus saepe dictum, Res publica & leges seu νοεολο αι pulcre hic distinguuntur: ve, Respublica nihil sit aliud, quam descriptio quaedam & Ordo in magistratibus, & maxime iis, penes quos principatus

M sumima est Reipublicae, & in qua finis politicae societatis

438쪽

COMMENTARII. rs

seruatur , id est, qualis quaeque sit Respublica, aestimandum est ex his, magistratibus, inquam,& principatu Reipublicae, 6c ex fine. Vt Aristocratia est, ubi penes optimates est imperium,& finis bonum publicum. Legibus non distinguuntur Respublicae, neque internoscuntur. quarum hoc tantum est munus, ut ex earum praescripto &ipsi agant magistratus, Malios vivere compellant Ad summam: Ex magistratibus Scsine Rerum publicarum , ex modestia magistratuum & c . urum moribus legum cognoscuntur discrimina.

Quia autem in priore disputatione de Rebis publicis explicauimus,tres esse quidem Respubli

cas Regnum, Aristo cratiam,&Rempublicam tres Vero earum aberrationes ; Tyran nidem quidem Regni, Oligarchiam vero Aristocratiae, Demo cratiam vero Reipublicae. Atque de Aristocratia quidem & Regno explicatum est nam de optima Republica explicare & de his dicere nominibus idem : utraque namque solet consistere ex virtute instructa. Praeterea quid Aristo cratia & Regnum inter se differant, & quando Regnum o porteat admitti, prius explicatum. Reliquum est: de Republica explicare, quae communi nomine dicitur,& de alijs Rehuspub. Oligarchia &Dς mocratia & Tyrannide.

COMMENTARII. 'ε Gi δι-τῆα τ'. J Quae supra bb.3. cap.f. de Rerum-

. publicarum differentiis & generibus sunt explicata,breuitςr hic commemorat. Nam eo capite docuit Respubi icas partim esse rectas, partim prauas: rectas esse, Regnum, Imperium optimatum,&Rempublicam communi nomine: prauas dc vitiosas, tyrannidem, paucorum potestatem seu factionem, & Democratiam. Ex his Rerumpublicarum se

genetribus duo a se iam explicata esse ait, Regnum & Aristo-D d α cratiamin

439쪽

io IN CAP. II. LIB. IV. POLIT.cratiam,nimirum supra lib.3.&interdum lib. 2.Nam quibus in locis de optima Republica explicat, iis de his duobus explicare censendus est. Nam Regnum & optimatum potestas seu Aristocratia Aristoteli optimum Reipublicae genus constituunt, ut quibus idem sicopus,virtus & bonum commune, sit propositus. De Aristocratia tamen non ita separatim, ut de Regno, explicauit, cum tamen videatur & de Aristocratia separatim explicasse, maxime ex his Verbis, 3. κανοι πιδεῖτο - ν. ubi de partibus ciuitatis disputasse se ait eo loco, quo de Aristocratia explicarit. Sed sic locus in prioribus nusquam exstat. Nam de partibus quidem ciuitatis sup aBb 3. cap. S. quaedam affert,nihil tamen de Aristocratia. quare disputatio de Aristo cratia fortasse intercidit. Borralius iexistimat, Aristotelem singulari libro de Aristocratia disputasse, eumq; intercidisse. De ea seu eius generibus insta e iam quaedam differuntur cap 7. Reliqua sunt quatuor R rumpublicarum genera, Respublica, Tyrannis, Oligarchi & Democratia: de quibus hoc libro explicatur.

Et quidem de aberrationibus quoque his quaest pessima&quae secunda, perspicuum est. Nam primae & diuinissimi aberrationem necesse est esse

pessimam. Regnum autem oportet aut non esse, sed nomen tantum habere, vel esse propter magnam regnantis praestantiam: ita ut tyrannis quoque, cum sit pessima, longissime a Repub.absit.Secundo autem loco esse Oligarchiam: nam Aristocratia ab hac Republica longe distat: Democra tiam vero maxime esse mediocrem. Et hoc quidem modo quidam iam ante sensit, qui tamen nocodem, quo nos, spectarit. Nam ille quidem existimat, cum omnes quidem sint bonae, ut Oliga chia bona & aliae earum,pessimam Democratiam,

malarum vero optimam: nos vero has omnino vi

tiosas esse dicimus; atque Oligarchiam quidem aliam

440쪽

COMMENTARII. rial;am alia esse meliorem, non recte dicitur, minus vero malam. Verum de hac quidem existimatione in praesentia omittatur.

C O M MENTA RII

Φιμερον Iν. J Priusquam reliqua quatuor Rerum pub.

tenera persequitur, comparat primo vitiosas Resphab. intere : deinde rursus de Rerum publicarum generibus hoc extremo capite,& capite proximo explicat. Comparationem LC aratio igitur assert duplicem, suam & Platonicam, quam & repre- vitiosaruhendit. Nam ex vitiosis tribus, Tyrannide, Oligarchia, De- Rerumpub. mocratia, deterrimam & nequissimam esse Tyrannidem, Arisotelis. contra minime malam esse Democratiam, mediam esse O- ligarchiam. Cuius comparationis rationem hanc affert, ex Ratio. loco comparatorum sumptas apud Aristotel. Topic. Quo loco res dicitur eo melior, quo rei meliori est imilior;& contra deterior, tuo rei meliori dissimilior. Tyrannis igi- Dranseo-tur quia ex omnibus vitiosis Rebuspublicis optimae est dis mitim de simili ina, Regno; merito pessima censeri debet. Eade rati O- terrima. ne Democratia inter vitiosas est minime mala & maxime Democra tolerabilis, quia minimum di scedit ab ea Rei publicae rectae tia omnlisi forma, cui velut ex altera parte respondet, nimirum a Repu minime blica seu politia. Nam inter Democratiam & politiam adeo mala. exiguu est discrimen ,ut saepe inter se confundantur. Quem - obgarthia admodum & Aristocratia cum Oligarchia magnam quoq; intermedia affinitatem habet, adeo ut Aristocratia sipecies quaedam O- ligarchiae esse videatur,ut infra dicetur. HL ας ἀ- ροιτο. J Hic Platonis comparationem II. Compa- attingit. Nam Plato in Politico fere extremo idem fere quod ratio visi Aristoteles de Democratia censuit, nimirum eam esse maxi- Drum Re me tolerabilem, sed alia ratione & modo. Nam Aristoteles rump. ΡωDemocratiam ex vitiosis docuit vel ait esse, nimirum vitio- tonis. sam ex malis minime malam. Plato eam omnium quidem Rerum publicarum bonarum esse pessimam, malarum ait

esse optimam .atque ita eandem esse & bi nam & malam dif- simili ratione. putauit enim Plato & Oligarchiam aliquam esse bonam. Sed Aristoteles distinctius negat posse dici esse bonam, quae sit mala : concedit posse dici minime malam, non tamen bonam. Nam absurdum sit, ex malis Rebuspublicis aliquam tamen posse dici bonam.

SEARCH

MENU NAVIGATION