Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

IN CAP. XV. LIB. IV. POLIT.tis, in Parallelis; propterea quod consules sbliti sint Romae

quae essent deliberanda ad senatum reserre,& eadem a setiatu decreta quae Diovsim Halicarnasseus saepissime vocatc IsλG-rao ad populum, vel probanda vel improband ferre. Hi igitur probuli, quia necessario sunt pauci,ad Oli-garchiam propius acccdunt, ut quia ex pluribus constat, ad Democratiam. Nam ut sint nulli, qui de Repub. deliberent, admitti nequit, ut modo diximus. Oportet,inquam, vel esse omnes, id est, ipsam multitudinem,rebus necessariis bene instrutiam, vel mercede inuitatam , vel certos aliquos, qui, quia multitudo suis rebus, ut tenuior, intenta

esse debeat, de Repub. deliberent. Postremo ad Aristocratiam pertinent certi quidam magistratus,vi pueris & muli Cor mulie xibus praesecti, Vt νοπιφυλακες, de quibus insta lib. o cap. 9.ribit α m et, ubi eadem haec distriactio iteratur. Cur autem mulie cti ad A i ribus praesecti ad Aristocratiam potius, quam ad Oligar-sbera iam chiam vel Democratiam pertineant, causam hanc adsere pertiniant. Axistoteles; quod haec muliebris modestia in sola Aristocra tia esse possit, in aliis non item: non m Democratia quidem, quia in ea mulieres plaeraeque sunt plebeiae, & quae rebus necessariis emendis & vendendia ipsae vacare consuerint,absq; opera vel seruorum vel ancillarum : non etiam in Oliga mcnia propter luxum ; nam ubi pauci dominantur, ibi fere fit, ut&Vxores& liberi magno luxu & insolenter vivant,&iit ut Lacedaemone, ubi Regnum fuit Obgarchia nimirum ephororum mixtum, ut supra dictum tib. a. De Graea - Hoc igitur difficile erit factu, ut in modestia & ossicio & do

rum mulie- mi contineantur : Quod in Aristocratia . cuius propria estrum cosue - nota, bona institutio&virtus, non erit dissicile. Exhq cauatudine mi- tem loco letsi j obseruandum quoq; est veterum

iandi viro- Graecorum institutum, de quo ita Corneli Nepos in proaru alienoru tione libelri, de illustribus Imperatoribus. Quem, inquit, Ro- con spectum manorum pudet uxorem ducere in conuiuium, aut cuius consor- non materfamilias, primum locum tenet aedium, atq; in cerium. lebritate versatur: quod multo fit aliter in Graecia. Nam n Vitruvim que in conuiuium adhibetur, nisi propinquorum, neque se- quos Ar- det nisi in interiore parte aedium, CPae γυνακκω ως appestachit. lib. o. tur,quo nemo accedit nisi propinqua coniunctus cognatio- cap. to. ne. Cicero prima accusatione in Verrem, id est, tertiam Ver-

Γυναικωνι- rem e Piae , inquit, Philodame, cur ad nos filiam tuam non

532쪽

COMMENTARII. si

intro vocari iubes,&c. Tum ille philosephus, ut aliquid responderet, negauit non moris cile Graecorum,ut in conuiuio virorum accumberent mulieres. Xenophon in Oeconomico. μ&c. τύ θι. ν ειν , ,1 set ν ἔξω si μελι. . Cicero primo libro ad Atticum Epipolarum, Epistola prima: Sed prandimus in Arcauno, nosti hunc fundum , quo cum venimus, humanissime Quintus, Pomponia, inquit, tu invita mulieres, ego viros accivero. Arnobius lib. a. de ntiquis hominum morib-: Matres alliae vestrae in atrijs operantur domorum, industrias testificantes suas. Graecorum igitur instituto mulieres in suo quodam conclaui rexebant, quo viris non erat aditus, ut est& eleganter apud Lysiam in Oratione quadam: neque ad virorum conui pia ad libebantur, Romae contra. Mulieribus igitur praesecti Aristocratiae sunt proprij : Pueris quoque, quod in hac una Republ. bonae institutionis& educationis, cui deseruiunt παδν ι habeatur ratio.

iam εξ ιξ J De hac verborum sὼων,οψίωνὶ copula diximus supra: ut & de hac phrasi paulo supra,

μα capere magistxatum. H' . J Haec verba usque ad 7si ι οπουουμφι- ρουα,de mendo valde mihi sunt supecta; ne dicam, omniavideri mihi spuria & inducenda. ει ι ας α' - αρχων. J Vt Gmnasiarcha , aut Roma: Alias es. censer. . XVI. qua

T E X T V S. de re in . De magistratuum autem constitutionibus de Dis imi integro es: explicandum. Differentiae autem in na ma tribus consistunt terminis, quibus compositis,omnes modi ut sumantur, necesse est. Horum autem trium unum est quidem, qui sint ij, qui imagistratus constituant; Alterum vero, ex quibus; Tertium vero, quomodo. Vnius autem cuiusque horum trium,tres sunt differ tiae.Nam vel omnesciues constituunt, vel quidam; & vel ex omnibus, vel ex quibusdam certis seu definitis, ut vel censu,

ci genetre, vel virtute, vel quo alio generis eius

533쪽

ii. IN CAp. XV. LIB. 1V. POLIT.dem,ut Megaris ex coniuratis, & qui aduersus 1 6 pulum pugnarint: atque haec vel suffragijs vel sor tito Rursus haec copulantur. Dico autem, ut quidam magistratus a quibusdam, quidam vero ab omnibus,& quidam quidem ex omnibus quidam

vero ex quibusdam, & quidam quidem suifrag

quidam vero sortito constituantur.Harum autem differentiarum cuiusq; quatuor erunt modi.Nam vel omnes ex omnibus suffragio, vel omnes ex omnibus sortito: & vel ex uniuersis, vel per partes, ut per tribus & demos & curias, donec ad omnesciues peruentum fuerit:vel semper ex uniuersis: &partim quidem hoc modo, partim quidem illo. Rursus si, qui constituunt, sint quidam vel ex omnibus,suffragijs,vel ex omnibus sortito;vel partim quidem hoc modo, partim vero illo : partim quidem, inquam, ex omnibus, suffragijs, partim vero sortito : Quare praeter duas coniunctioncs duodecim existunt modi. Ex his autem duae quidem constitutiones sunt populares: Omnes ex Omnibus, suffragijs vel sortito fieri: vel utroq; modo,partim quidem sortito, partim vero suffragijs. Non omnes vero simul quidem constituere, ex omnibus vero, vel ex quibusdam aut sertito aut suffragijs, vel utroque modo; vel partim qui leni ex omnibus, partim vero ex quibusdam, utroque modo utroque autem dico,partim quidem sorti

to, partim vero suffragijs o Rei pubi est proprium.

Atque quosdam ex omnibus hos quidem suffragio constituere, illos vero sortito, vel utroq; modo, partim ibi tito: 'artim suffragio,cst Oligat clii cum. Magis vero est Oligarchicum illud ex viro

534쪽

COMMENTARII. te. At hos quidem ex omnibus, illos vero ex qui-

Susiam Aristocratice politicum est. Vel hos quidem suffragio, illos vero sortito. Quosdam vero ex quibusdam, est Oligarchicum, & quosdam ex qui sdam sortito, quod tame non similiter fiat; d quosdam ex quibusdam utroque modo: quoiadam vero ex cunctis, cst Oligarchicum. Ex quia busdam vero om nes suffragio, est Oligarchicum, aut Aristocraticum. Ergo modi quidem creandorum magistratuum tot sunt numero, itaque pro Rebuspubl. diuiduntur. Quae autem quibus conueniant,& quemadmodum magistratuum creationes cum potestate fieri debeant, quaeque sint: cile intelligetur. Magistratus potestatem dico, verbi gratia, vectigalium & custodiae dominam; nam aliud potestatis est genus, ut praeturae milita vis; aliud eius, quae rerum forensium seu contrahendarum est domina,

COMMENTAR ILI DO A--, Mendo e in quibus iam libris aliud hie est caput: cum una eademq; sit di sputatio de magistratu: etsi multae eius sunt partes & quaestiones: quibus adhuc iam aliquot expositis, hoc tandem loco eam, quae huius loci est propria, qui magistratus quibus Rebuspub. conueniant, aggreditur. Et primum quidem de magistratuum creatione, qui δέ quot eius sint modi, exquisita partition disti ait. Deinde, τὸ - δῖ - δυο --κα ς dcc. qui modi uarum Rerum pub. sint proprii, adiui git: Qu'd idemia de senatu supra eu de consiliorum generibus de de iudiciis insta cap. proximo facit. Est autem hic locus de magistra- tauru creatione bimembris, ut dixi; qui " sint modi creandorum magistratuum, & qui quibus Rebuspub. conueniant, id est, qui Democratici, qui Aristocratici,&c. adeo obscurus A difficilis, ut ingenue fateri cogar, me eum quan- Maura is PQ casam, non potuiise assequi Lotum. Nam par-

535쪽

sis IN CAP. XVI. LIB. IV. POLIT.

tem sicile est nosse&menda quaedam nonnulla deprehendi: sed quia totum locum perpurgare non potui,Latine eum reddidi vulgata exemplaria secutus, explanationem doctio-

de quibus,& quomodo. Ex quibus,inquam, Utru

ribus,aut alii tempori reseruandam putaui.C A P V T X V I. E tribus summis Reipub. partibus, quae in Rebu spubl. aliae sint in aliis, ea quae reliqua est de iudiciis, minima illa quidem, sed non minus tamen, quam sint priores, necessaria, hoc capite explicatur: Cuius duae sint partes, quarum in priore iudiciorum genera παρερρος commemorantur εἰ altera de modis iudicum legendorum, qui quotque sint numero, & qui quibus Reipublicae Seneribus conueniant, agitur. T E X T V S.

De tribus autem partibus ea, quae de iudiciis est,restat explicanda. Sumendi autem instituta r tione & horum sunt modi. Iudiciorum autem differentia tribus in terminis versatur: ex quibus,

ex omnibus, an ex quibusdam. De quibus, quote iudiciorum sunt genera. Quomodo, utrum sorti-

to an suffragio. Primum igitur, quot iudiciorum sint genera, explicetur. Sunt autem octo numero. Primum quidem repetundarum, aliud peculatus. Tertium, de statu Reipublicae. Quartum tam de magistratibus, quam de priuatis, quae de multis

ambigunt. Quintum de priuatis contractibus, C. Que ma nis. Praeter haec,&de caede, &de pMi natione,& eius quidem de caede genera, siue apud

que magnis. Praeter haec,& de caede, & de pMgria

eosdem iudices, siue apud alios, de consulto&de inuite factis; & de quorum quidem facto constat, 'de iure vero ambigitur. Quartum genus dej , quae caedis reis in reditu intenduntur: ut quod Athenis dicitur Phreattium iudicium. Talia autem

536쪽

COMMENTARII. si etiam in magnis ciuitatibus 'perpauca ex omni tempore accidunt De peregrinitate autem, unum quidem peregrinorum cum peregrinis : aliud p

regrinorum cum ciuibus. Praeter haec omnia prae

terea de paruis contractibus, qui de drachma, vel quinque drachmis,aut paulo pluribus. Nam & de his iusicium qui de fieri debet, non tamen in multitudinem iudicium cadit. Veru haec quidem &dec de &de peregrinitate omittan tur.Dicamus autede ciuilibus, quae nisi recte fiant, seditiones existunt, &Rerum publicarum mutationes. Necesse est igitur, vel omnes de omnibus iudicare sus gio aut sortito, vel omnes quidem de omnibus, partim quidem sortito,partim vero suffragio. Vel de quibusdam eiusdem generis, partim sortito,

partim suffragio factos. Sunt igitur hi modi quatuor numero, totidem vero & alij ex parte. Nam

rursus ex quibusdam, & qui de omnibus ii odi cantsuffragio, vel ex quibusdam de omnibus sortito. Vel partim quidem sortito, partim vero suffragio: vel quaedam iudicia de hsdem & sortito & suffragio factis. Hi sunt igitur, ut diximus,modi supra

explicatis similes. Praeterea haec ipsa duplicantur. Verbi gratia: partim quidem ex omnibus, partim vero ex quibusdam, partim ex utrisque,ut si ciuiadem iudicii sint, hi quidem ex omnibus, illi vero ex quibusdam, & aut suffragio, aut sortito, aut v-troque modo. Quot igitur iudiciorum modi esse possint, dictum est. Ex his autem primi quidem, qui ex omnibus aut de omnibus, sunt populares: Alteri vero, qui ex quibusdam de omnibus, sunt

Oligarchici. Tertij denique, qui partim quidem

537쪽

si3 1u CAP. XVI. LIB. IV. POLI 2. ex omnibus, partim vero ex quibusdam , Aristo

cratici sunt& Politici.

C OMMENTARI I. 1udicu di se lao A--, J Quemadmodum de magistratibus

ferentia is priore capite; ita & de iudiciis hoc loco omnem eorum di dissimilitu ferentiam & dissimilitudinem tribus vel ut terminis&6Di- - . bus circum scri piam esse docet. Quorum primus hic est, ex quibus: secundus, de quibus: tertius,quomodo iudices fieri

rudo a di- certo duntaxat ordine; an deniq; partim ex omni populo, MMersit t. partim certo ordine iudices constitui debeant, ut Romae nctorinu, ex ex omni populo,sed alias ex ordine senatorio,alias exeque-qNi μη si stri,alias ex utroque, iudicum decuriae legebantur. Pluta muntur, chus in Gracchis. Alter modus, de quibus rebus, de omni-

iit dou di, causis ciuilibus, alii de capitalibus fiant iudices:&russas, :vcrs βtera quia & ciuilium & capitalium causarum multa sunt gen ter m , ra: alii de soc, alii de illo genere, iudex constituatur: Qv qui πιβὸς secundo termino tribunalium & iudieiorum genera diui- Μάθω, duntur & dignoscuntur; non primo, neq; tertio. Nam ex causarum seu controuersiarum discrimine iudiciorum quoque geuera & discrimina oriuntur; non ex perserus iudicum, neque ex modo creandorum iudicum: qui vel est sorte, vel suifragio, vel ,troq; modo. De duobus terminis, primo Atertio, atque adeo de omnibus in altera huius capitis parte: , he variis in priore de secundo termino, seu potius de iudiciorum ge- rudiciorum neribus breuiter explicat. Ait igitur,tribunalium seu iudi- generibu . ciorum octo esse genera. Primum vocat ob υντυ ρ6quod erat r. Evρ-ῖς - aduersus magistratus de peccatis & delictis ab ipsis in magistratu commissis. Vili in prouincia socios vexanent, Vt Verres in Sicilia: Si in urbe corrupti, vel gratia ius inique dixis senti&c. Nam in Graecia postquam magistratu abiissent,cogebantqr sui muneris rationes ipsi exponere: Athenis quidem coram summo magistratu Nouemuiroria, quibus duo extra ordinem, huic muneri de rationibus referendis praesecti erant adiuncti, quos vocabant αλώς, toti Polluce lib. S. cap. o. Romae hoc institutum non fuisse, grauiter coqueritvvCMoro lib. s. de legib. infine; ubi ge censeribus: Apud eosdem, cui magistratu abierint, edant & exponanti quid in magi-

538쪽

stratii gesserint, deq; iis censores praeiudicent,&e. Erat tarmen α iudicium aduersius magistratus, quod vocabant D petundarum, set i in Digbiis au legem Iubam repetundarum' respondensis di Graecorum, quod Cicero eo loco vocare

quoq; videtur rationum referendarum. Alterum videtur esse aduersus eos, qui Rempub. compilarint, aut sint de peculati :qqod Graeci vocant: Latini Romani peculatum,

quasi dicas furtum publicum , de quo est & Titi seu in Pande- ά . Tertium vocat A ristoteles: si quis in Rempublic. quid committat: quod Graeci non uno, sed multis nominibus,

Romani uno nomine maiestatis aut perduellionis vocant; quod iudicium satis est notum. in artum vocat Ari stoteles αῖ ζημιωστα ν,demulctis 4.& poenis. Verbi gratia : Si mygistratus ciuem multa aequo grauiore affecerit. Nam de mulctarum irrogatione saepe inter se magistratus&pa luati ambigere solent. De Romanorum more videatur Gessitis lib. r. cap. t. ct Laltu est, Si siqua si . . vob signis. Quintum est de rebus contrahendis Dieu de covetractibus, iisq; magnis. Nam alias contractus est M controuersia de magna summa, lias de exigua,ut de drachma. Ad hoc genus pertinent om ucs grauiores controdez-siae, ut de nupti de tutelis de testarmentis, de emptionibus, ς. Sextum genus est de caede,Graeci cleganter Vocant φου, . : quo pertinent & vulnera, verbera c. Hoc autem genus facit AristQteles quadripartitum. Nam caedes vel fit co- sulto, vel non consulto; illa Gra:ci vocant φονον - προνοι-:deytroque genere caedis eleganter Saturnis in Iurisconsultissin tautfacta.F. de poenis, & diximus nonni,il initio libri tertii Ethicorum Tertia de caede quaestio, cum de fac o quidem constat, sed de iure ambigitur; ut in Ia Lusana Ciceronis bide tacto cinitabat; sesupra lib. s. Ethic cap. s. in ar-xa de caede controuersia est aduersus eum, qui semel de caede accusatus, Aquia de inuite facta exilio mulctatus, ait ram stea caedem secerit, qui si reuertatur, eo nomine accusetur. Haec igitur esit repeti ta elut accusatio, propter alteram ς aedem aduersus ab exilio redeuntem,instituenda. His quatuor de caede coptrouersiis suum cuique distinctum Ai henis erat tribunal. Nam de caede consulto facta, iudicium fiebat Areopagui in Areopago: de caede inuite facta in Palladio: de caedZ iure Palladium

an iniuria facta in Delahinio: de caede repetita in Phrea tio: Delphiniu

tia.

539쪽

1io IN CAP. XVI. LIB. IV. POLIT.

quodAthenis vocabat e, vel ἐπι ei ἐαίιEse enim hic segetiasH giti dum,ut pulcre Scholiastes Gracm in Arsocrat. Demosthenis, quae tota est de caedς , Pollux lib. s. Septi mu item eleganter

7. ἴενιυν. Vocant Graeci ξενιυν. Cis lib.a.de lex de peregrinis; quod fa- .cit bipartitum Aristot.vel ubi peregrinus cum peregrino, vel ubi peregrinus cum ciue controuersiam habet. His controuersiis Athenis praeerat Polymarchus, Romae praetor peregrinus , Pollux lib. S. Pomporum in I a V. de oris .iur. 9 in Cicerone quam sapissima. Octauiam di ultimuim est item, ut quintum, de rebus contrahendis: sed illud de rebus magnis. Eoc de paruis, ut de drachma, de quatuor de sex, &c. ut Athenis erant quadraginta viri, qui cognitionem habebant decem

tantum drachmarum teste Pol ce lib. S. Sic&Romae etiam in criminibus minores magistratus de paruis tantu, de ma- ximis aut maioribus praefectus urbis tantum cognoscebat. Auqerco Hue pertinet disputatio Iurisconsultorum, an de re parua

parua liti, iudicium fieri debeat, ut de Gallina vel ovo, in j. Galli '' dium , anserum, in Institutionibus de rerum diuisione, ct in L

idest, de dolo malo. Athenis certe erat, κη,id est,

sterquilinii aut fimi controuersia, ex legibus Solonis, Ari-sophanes, dcc. iste locus de iudiciorum generibus est plane absurdus. Eodem pertinet, quod est apud Quintilianum lib.3. cap.ro. ubi indicat, in fideicommissis maioris summae cognitionem Romae habuisse consules, minoris praetorem - b. . fidei commissarium. Et quidem haec sunt octo tribunalium . seu sori genera ab Aristotele hic exposita. Quae partitio quas η μή ' ratione nitatur, non possum fatis intelligere. Cur, inquam, non vel plura vel pauciora sora Aristoteles faciat. Athenis quidem de rebus capi talibus quinq; celeberrima erant somAreopagus, Delphinium, Palladium, Plire attium & Prytaneunnrerum ciuilium Heliadia,Parabystum, Trigonu&Me-tychium : de quibus Posiux, Suidas, Schobases, Demo .ct .

abi,ut Car. Sigon. de Repub. Athen.lib. r.cap. 3. Iudicium quoque arbitrorurn, quos Diae telas vocant. Romae quoque alii erant praetores rerum capitalium, ut falsi, repetundarum, peculatus, parricidii,&c. quos proprie Quaesitores,& Quaestores parricidii vocabant. Erant M alii qui Duum uiri perduellionis dicebantur: dς quibus Pompon. l. a. s. de orig. iur. Cic.

pro Rabir. Rerum utem ciuilium duo praetores, unus Vrba

ciorum.

540쪽

COMMENTARII. fu

i singularum causarum; ut praetor fiscalis, fidei eommissarios, tutelaris: de quibus Pompon. ind. l. a. Sueton. in Claudio,

apstolinin in Marco. Rectior igitur & melior tribunalium Partitio me Partitio haec fuerit,ut, quemadmodum causiae & res aliae sunt Itur. capitales, aliae vero ciuiles, sora quoq; sint alia rerum capitalium, alia ciuilium: quae summa tribunalium seu iudiciorum sit diuisio, causis seu rebus, de quibus fiunt iudicia, accommodata, quomodo & Plato in lib. de legib. O Iurisconsul-ri nefri partiuntur. Iam vero quia causarum & capitalium α ciuilium multa sunt genera; adeo, ut graue sit, omnes ciuiles causas uni soro seu tribunali, omnes capitales uni quoque tribunali, maxime in magna ciuitate, mandare rhinc

postea genera alia iudiciorum iubnasci post unt. Verbi gratia, ut tit iudicium aliud de rebus tantum tutelaribus, aliud de rebus contrahendis, aliud de rebus ad ciuitatem perti nentibus aliud de sacri legi o,&c. Πε Aτων πιλιπικύν. J Explicaturus Aristoteles tribuna na titillib. Iium seu iudiciorum genera seu modos, qui quibus Rebus- iudiciis essi. P l. sint accommodati & proprii alii namq; Democratiae, primis hoc alii Aristocratiae,&c. sunt propriit monet initio, omissa dis- loco e li- putatione de iudiciis capitalibus,& iis, quae sunt de peregri- candum. Dis, explicandum potius esse de ciuilibus. In quibus &iudicia rerum contrahendarum, & de statu Reipub. & alia supra exposita contineantur: propterea quod ex his ciuilibus ma- Italis. gis, quam quae de capitalibus, aut iis, quae de peregrinis, motus & seditiones in ciuitate, si non recte exerceantur, exci- tari soleant, atque adeo Rerum piab. sequi euersones. Quare& in ra Itb o. cap. a. haec tria iudicia, quae omnia sunt ciuilia rationum reddendarum, seu GF niis, de statu Reipub. α rerum contrahe larum J ait esse grauissima & maximi in Republ. nomenti. Vt igitur de consiliorum seu magistratuum generibus seu modis supra priorib. obis capitibus explica uitrita&hoc cap de iudiciorum modis explicat ; quot, inquam, hi sint numero, δί quarum Rerum pub- proprii. Ex de Da modis numero, duodecim modos este ostendit, hunc in modum. a a iudietim Modi namque iudicum legendorum vel simplices, Vel mixti eo ituen- seu copulati &coniunctivi sint, necesse est Qui Vel simpli- dorum. ces vel mixti sint, mox intelligetur. Necesse quoq; est, iudices Vt Omnes vel ex omni, siue uniuerso, siue per tribus distincto populo, vel ex certo tantum ordiue, puta ex ditiori-

SEARCH

MENU NAVIGATION