장음표시 사용
61쪽
COMMENTARII. . Eo ait m λιερ D. J Postquam monuit,explicaturum sede tribus vltimis & simplicissimis artis domesticae partibus: adiungit esse & aliam quandam partem artis domestics: de qua quia dissentietes sunt opiniones nam aliis . ut Platoni, eada haec esse videtur, quae ars ipsa domestica:aliis pars eius tantum, sed maetim de ea igitur explicandum quoque monet, ut ars ipsa domestica de politica melius cognosseatur.
Eam autem partem Graeci vocant χρη/υι n cia & κτητκίω . Cicero autem, rei parandae & rei quaerendae: nos κῶαν, remfamiliarem, rei familiaris quaerendae artem: quam&vocant Graeci: κα- deniq; membrum seu partem rei familiaris dicamus: cur,infra explicabimus
' Primum autem de Domino & seruo dicamus: Cum, ut, quae ad necessarium usum pertinent, vi deamus, tum ad scientiam, si quid de iis melius. quam nunc existimatur,rcpetrire possimus. Nam aliis quidem cadem videtur icientia & herilis &ipsa domestica,atque eadem herilis politica,& r gia, ut initio diximus: aliis vero contra naturam esse herile imperiit. nam instituto quidem aliuiri esse seruum, alium liberum: natura vero nihil dinferre ; eaque re neque iustum esse a quia vi fa
COMMENTARII, iΠρ ν A. J Expositis breui artis domesticae partibus, Me
tandem eas explicare orditur. de quibus hoc rursus monet
explicaturum se bifariam: nimirum & quae ad contemplationem seu cognitionem, quae Graeci sωρ vocant: Aquae rid usum & agendum pertinent, quae dicunt. prudenter sane & instituto conuenienter. N am artis ciuilis scopus non tam in contemplango, quam agendo cernitur.
uod explicatata copiose supra H.a, Ethiς. ov. a. se ab L.
62쪽
n aliis artibus satis est explica si e ea praecepta; quae ad seientia in ta cognitionem pertineant: in has ciuilibus de oeconomicis scientiis utrumq; praestari debet. quanquam Aristot. yractica praecepta leuiter tantum degustat: quia minus liberalia o honesta. qua de re infra latius cap. r. & hoc est quod
ait,vsum necessarium, ad vitam nimirum degendam. usus, inqua, seu προ ς est necessaria, cognitio est liberalis&honesta, infra cap. . Modeste& hoc adiicit Aristoteles, datu-xu se operam, ut de hac arte domestica quaedam asserat meliora, quam quae vulgo ea aetate essent recepta : quibus verbis utilitatem nutus disputationis, modestissime tamen, siub- indicat.
nes de re herili: na de hac primo loco explicaturu se monet. Duas autem opiniones affert: quarti altera est Platonis, existimantis potestate herilem & domesticam artem esse eandem : deinde hoc amplius, herilem, ciuilem, regiam, domesticam ; has omnes, inquam, esse easdem. Altera opinio est corum, qui herile imperi u putarint naturae aduersari. neminem namq; naturaeile seruum, sed institutoso minu. Ergo nec dominium, nec herile imperium esse natura, sed instituto: omne nimirum homines natura esse liberosar ominum
autem inuetis&institutis factos partim liberos, partim se Mos,quod & luriscos ulti aiunt. de quibus infra. Sic igitur illi concludebant . Si nemo natura seruus: ergo neque Dominus. Ergo Domini imperium, &ars herilis non est natura, sed naturae repugnata quo posito & confirmato hoc amplius adiungebant, nullum debere in Republica admitti aut seruum aut Dominum, nullum, inquam, in Republica tot
randum herile imperium. Quid ita Z quia si iniustum. Quiditat quia naturae contrarium & vi factum. Formula: Nulla res magis, inquiunt Iurisconsulti, iuri ες iustitiae repugnat, quam vis. At serile imperium est βιομον Ergo est iniustum &iuri contrarium. A ssumtionis ratio, cur, inquam, he - .rile imperium iit L di, haec est: quia naturae contrarium omnia natura contraria sunt 3 α. nam hoc apud Aristotelem creberrime reperitur, ea quae sunt natura inter se tanquana contraria opponi. Sic supra lib.r. cap. s. insivitam quaestuosam vocat β υον vi naturae contrariam . quod
. ipsum hoc libro insta perspicue confirmabir.
63쪽
Nομα 'Aν αδεους haec, qua alia dicitur eis Ou, , aliae dicest veteribus usitatissima. Sic infracs.s. O supra libr.3 Ethtc. docet nummum non esse φύ nt,sed νομω & supra tib r. Ethic.cap 3.ubi ostendimus Ciceronem Latine haec reddere, instituto,interdum tamen, sed raro,Lege dc natura. t .
Quandoquidem igitur res familiaris pars domus est:& ars rei familiaris pars erit artis domesti cae. Siquidem absque rebus necessariis nefas & vi uere,& bene vivere. Quemadmodum autem in artibus desinitis necesse est eue sita organa,si opus sit pessiciendum: ita& rei domesticae perito
'g- ων. Prius piam duas illas controuersias, anneriIeimperium naturae repugnet, & an idem sit quod politicum, explicet: de seruorum natura & ossicio & munere exquirit. Initio igitur monet,rem familiarem domesticae esse partem, do ad vitae usus ii cessariam . qua de re, etsi quam copiose est plicaturus : tamen hic monendum putauit quia seruus, cuius definitionem exquiret, dc ipse rei familiaris sit membrum. Sic igitur argumentatur: Si res familiaris pars est domus: ergo &ars rei Amiliaris pars est artis domesticae. Au-'tecedens confirmat hac ratione: quia neque Viuere,ueque bene beateque viuere absque re familiari possumus, siue, ut ait, absque necessariis : quasi diceret, res familiaris ad utius vitae est necessaria: ergo est pars domus:& proinde sex coniugatorum natural ars rei fami liaris est pars rei domesticae Sic &tn Oeconom. Ibr. t. cap.2. duae, inquit, sunt domus partes: homo,&res. Verum haec infra, ubi omnia enucleatius ciexquisitius perpenduntur, vix admittit, artem rei familiaris esse partem rei domesticae. Hoc igitur sumamus ex his verbis: Rem familiarem ad vitae usus esse necessariam. irmior δ' os ταις. J Nunc propius ad serui naturam e quirendam accedit,quam, ut dixi,ex eius opere &officio inuestigat: recte. Nam in rebus politicis & oeconomicis rerum
naturae ex actionibus&officiis sunt cognoscendae: in quibus
64쪽
bus nulla fere est quaestio de forma aut materia Docet igitur.in arte domesticacile quaeda organa. Prima quaestio esto Artis domalem p solet, an sit. Sic igitur demonstraturus siemum esse Or- sica esse ori
ganum domesticum .prius inquirit, an vlJa artis domesticae g. . ynt organa.Et quidein artis domestic sita esse ψrgana docet Aristotel. exemplo c terarum artium definitarum. formula 'sit ista: Omnium artium desinitarum sunt organa. Ars autem domestica est finita: ergo & estis sua sunt organa. Artes dest. Artes de nitas vocat, qui b. certum opus & sinis certus est prositus, ut puta. Medicinae sanitas. Politicae beatitudo ciuitatis, Oeconomicae domus beatitudo, arti militari victoria. Harum igitur ar- Desinitast lium sua & propria quaedam esse organa osten di i hac ratio. artes nec nerquod alioqui opus quaeq; suum perficere nequeat: quod sario habe- tamen ad opus tanquam ad sinem, modis omnibus conten- re orgama, dit. Notum est autem, rerum efficiendarum causas partim . sesse principales, partim adiuuantes, Ut Organa: quae propterea Plato in politico vocat νάπα. Perspicuum cile igitur,arti domesticae esse& sua quaedam os ana.
organa autem alia quidem in anima, alia vero sunt animata: ut gubernatori clauus quidem in fnimum, prorcia vero animatum. Minister enim organi species est artibus. Sic & rei familiaris membrum ad vitam est organum,&res famili ris multitudo est organorum. & seruus, rei famia Iuris membrum est quoddam animatum,ci tanquam organum, praeter Organa alia est omnis mi
nister. Nam si quidque organum posset iussum vel praesentiens suum perficere opus, ut Daedali Opera aiunt, vel Vulcani tripodas, quos ait Poeta sua spote ad sacrum ccrtamen venire: Sic si pecti nes texerent ipsi, & plectra pulsarent: nihil opus sint, neque architectis iniistri, neque domini
65쪽
Tων δῖ οργήνων. Exposito, arti domesticae sta quoque
ea eo gana : nunc, diuisione adhibita, docet, quae & qualia. haec sint organa. Affert igitur organi diuisiones, ex quibus Instrumeta tandem doceat, quale organum sit seruus. Organa igitur a-
alia anima lia ait esse animata, a lia mani mala, quam diuisionem confir-.ta,alia ina- mat exemplo Organorum naualium . nam naui seu guber-nimata. natori clauum organum este inanimum ; proretam, vel alium quemvis nautam, sociumque naualem, organum esse animarum. Declauores est perspicua. De nautis res potest in controuersiam vocari, an hi sint in organorum numero. nam vulgo inanima tarum dici ilent organa, animata n5Mi seri in item. Huic igitur quaestioni tacitae occurrens Aristoteles rea tib. sunt spondet, ministros omnes in ait bus eiis organorum loco, Amana. in specie, ut ait, organorum,id est, alteram organi speciem, animati nimirum. Nam ut organis inanimis, puta ferramentis: ita& animatis, puta mimitiis, ad eandem rem utimur, ad opus, inquam,aliquod vel faciendum, vel agendum. Hanc partitionem mox accommodat instituto, eiusque partes in arte domestica in uiastigat. Ait igitur : ut in arte gubernandi ea posuerat, ita &domesticae quaedam organa esse inanima, quaedam anim. ta. Sed prius monet, quae artis domesticae hirtorgana nimirum membra rei familiaris, ut armenta, pe- . cudcs, agros, nummos, serubsi&c. Cur autem haec rei miliaris membra sint artis domesticae organa, ex prioribus est
perspicuum,id est,ex organi definitione, qua diximus, organo opus perfici. Si igitur artis domesticae opus, id est, bona domus constitutio & beatitudo membris & partibus rei fa miliaris perficitur. nam, ut initio dictum, absque rebus iis cessariis neque vivi, neque liberaliter vivi potest. J Membra igitur rei familiaris sunt organa & res ipsa familiaris seu uniuersum patrimonium, & organorum vestu uniuersitas,mul istudo & coaceruatio. Vt igitur seruuβ est organum e ita o sanorum, ut dixi, uniuersitas est res familiaris. Q lod idem iteratur & infra cap. in inquit, id est, res familiaris, est invi , uniuersitas organoru tam ciuilium, quam domesticorum: quin et am seruum non tantum eise Org
num, sed prae stanti stimum quoddam organum. Omnem namque ministrum & operam ex o tibus organi3 Vnum
66쪽
e praestanti stimum, quod Graeci eleganter & breuiter Or- sus cap. si
sanum pro οε γα ν dicunt, δάλον Aut oesi . nob αποτου Ei se auso m . J Docet,organa animata esse necessaria O nam hac ratione: quia organa inanima suapte sponte, id est citra nimata essalterius operam & regimen, nil valeant efficere: quod si pos- necesaria. sent, non opus effet animatis, quemadmodum Vulcani tripodes suasi 'nte,non ab alio deportati,currebant ipsi ad ia-cra certamina, teste Hom . Iliad. o. ubi de Clypeo Achillis. quo in loco, quod Homerus ait, Vulcanum ad opera fabrilia euntem subsequi famulas, interpretes accipiunt organa
sibi ilia. Eius generis signa & sigilla Daedalum fecisse nata Eiusdem garant veteres, ut Venerem seu statuam Veneris; cuius memi- neris colu nit Aristoteles lib. 1.de animae quae tanquatia animata sese r- bam ab Ar-
ipsam mouerit. Horum Daedali operum mentionem facit & c ta fabra Plato in Menone & in Euthyphrone: ubi eleo inter rationes Dcta scri- instabiles his Daedali operibus sua siponte mobilibus conata bis AgeL parat. Vnde dc Erasmus prouerbium fecit; Daedali opera, noli Attici cuius generis opera fictores&fabri vocant aut cita lib. ro c. ra. Gκί, . Huius igitur generis & naturae si essent opera inani- De quibus ma: si radii & pectines per se texerent, dolabrae & secures se- Heron pecu carent, plectra cythara canerent, &c. nullis opus sit operis baro libr. aut ministris,nullis quoque seruis. At inanima non sunt eius scripsit. . ingenii, id est, per se nil possunt: ergo opus est animatis or. ρ- - ganis. λυτυ τους θ Γον δίε θαιἀγωνα. J Haec fiant Homeri verba perperam a pleri sque reddita: quasi tripodes in certamen processerint aut descenderint, certamen inierist,id est,quasi ipsi tripodes certarint: quod absurdum. Nam tripodes certantium erant praemia. Hoc igitur ait &Vult Homerus, tripodes a nemine deportatos sua sponte ad certamina venisti
Itaque qua quidem dicuntur organa, sunt or- Lege scher gana eisicientia : membrum autem rei familiaris est agens. Nam ab radio quide aliud quid fit praeter eius usum; a veste vero &lectulo usus tantum- hetindis an modo. praeterea quia effectio & actio specie diffe- notat. pap
67쪽
runt, utraque autem organis opus habent:hecesse est horum candem esse differentiam: vita autem
actio, non cst effectio. Quare & seruus corum, quae ad actionem minister.
o . hi Tot νῶν Altera organorum diuiso, tua doceat, seruum fi isticio Qxg num estς non ς sciens, sed agens. Organa igitur quae is talia. dicunxur, id est, quae vulgo proprie organa solent appellati,
ut radii, mallei, dolabra, dcc. lnam &i pra monui, haec proprie vocari organa, ut & apud Piat. in Politie. haec igitur sunt efficientia , alia agentia,ut membra rei familiaris, mensae,equi,agri, pecunia, serui,&c. Duo autem hic sunt confirmanda: unum, diuisionem hanc este bonam . alterum membra rei familiaris,& in his maxime seruum este organum practicum seu agens. Prius docet hac ratione ; docet, in- suam, organa essicientia ab agentibus esse separanda, ut .
i. ratio. specie dii ferentia : quia actio ab effectione specie differat: propterea quod alius effectionis, quam actionis su finis l-lius quidem opus, huius usus duntaxat & actio: tua de re dictum supra in Ethic tib. 6. cap.a. ct 3. Si igitur actio&effectio specie differunt: ergo & organa, in quibus haec disserentia finiunt repetitur,& ipsa specie disserant, necesse est, dc
quidem eodem modo, id est, ut alia sint essicientia, alia agentia. Consequens huius formulae ostendit Aristoteles exemplo singulorum organorum , ostendit, inquam, in organis eam diffeIetiam reperiri. Nam radii quidem seu pectinis praeter usum, id est,t textum, etiam tela, Opus nimirum, quaeritur: eadem est & mallei &dollabrae, aliorum que fabrilium organorum ratio. Alia autem sunt organa, quorum praeter vlum nullum expectetur opus, ut sellae, lectuli, mensae,&c. atque adeo omnia rei familiaris membra. Ex quibus perspicuum est non tantum prius, sed &posterius, nimirum rei familiaris membra, esse organa practica quia eorum nullum sit opus. Est & altera ratio: quia vita, cui degendae haec rei familiaris membra deseruiunt, vita,inquam,non
sit effectio, sed actio. Clarum est igitur, seruum quoque,cuius usus est ad vitam, elle organum non essiciens, sed pra
68쪽
Membrum autem rei familiaris dicitur, ut d
pars. Pars namque mon alterius est tantum pars,
sed etiam plane alterius:item & membrum rei familiaris. Quare dominus quidem scrui tantum
dominus, illius non est: seruus vero non tantum
domini est seruus, sed& plane illius. Quae igitur
serui natura eiusque vis, ex his perspicuum. Nam qui natura non suus, sed alterius est, cum sit homo, hic natura est seruus alterius est autem homo is, qui rei familiaris est membrum, cum sit homo: membrum autem rei familiaris organum ςst x gens&separatum,
COMMENTARII. T. A u. J Explicatur hoc loco vera serui nG-ta,qua dicitur seruus non esse sui iuris & mancipii , sed alieni: qua nota & Iurisconsulti in seruitute definienda sunt usi. Est, inquiunt, Iutis gentium constitutio, qua contra naturam quis alieno dominio subiicitur. Cic.in Parad. Seruitus inquit, est animi fracti affectio arbitrio carentis suo. Et notum est, ea quae sunt in categoria collationis, alterum ex altero definiri: seruum ex domino,&dominum ex seruo. Hac igitur comparatione serui & domini hoc loco Arist.explicanda 'titur similitudine partium cum toto,& membrorum rei familiaris, ut serui cum domino. Hoc igitur agit Arist. ut ostendat, seruum non esse sui iuris, sed alieni, & esse plane domini. Ratio haec est, cur,inquam, seruus plane nedo mi ni: quia sit, i. metnbiu rei familiaris. Formula: Si seruus est membrum rei familiaris: ergo prorsus est domini. Antecedens est uotum ex prioribus. Connexi ratio haec est: quia eadem est membrorum rei familiaris ratio, quae partium. Quid ital quia ut partes totum: ita & membra rei
familiaris rem familiarem seu patrimonium, tanquam totum M uniuersitatem, o costituunt. Partium autem haec est ratio, ut non tantum sint totius: sed prorsus totius,
id est, partea nou tantum comparatione seu ratione totius D dicun-
69쪽
dicuntur, sed hoc amplius, totius naturam constituunt, se absque toto esse nequeunt. Partes igitur totius sunt non ratione categoriς, sed proprietate & natura Sic Sc Plato in Parmenide, pars, inquit, totius est pars et si haec definitio ratione categoriae accipi potest. Ad eundem modum & membra 1ei familiaris & seruus domini est, non tantum comparatione, seu ratione categoriae: Sed proprietate & possessione, totus, inquam, est domini. At dominus est serui com paratione duntaetat, nimirum is qui seruos habeat, non vero proprietate. Sic igitur dicuntur esse alicuius & esse prorsus alicuius: quorum altero comparatio tantum de Categoria, altero etiam proprietas de natura significatur. Omnia igitur membraici familiaris domini sunt usu & fiuctu, mancipio & nexu: e go & seruus. Ex his iam perspicuum est, seruum prorsus esse alterius, esse alieni iuris, non sui: qui si natura talis reperiatur, ut plane sit alterius, ncque suo se imperio regere possit: is natura ut sit seruus,necesse est: qua de re mox latius. His explicatis adiungit Aristoteles duas praeterea notas, sed satis perspicuas: quarum altera seruum dicit esse hominem, quo distinguatur a reliquis membris rei familiaris & maxime a beluis . Nam tametsi supra attulimus ex Hesiodo, bouem tenuioribus e se loco serui, tamen serui nomen ad be uas accommodati non solet. Altera nota dicit, seruum esse Organum separatum, quod & paulo infra iterat: nimirum qu sine adminiculo aliarum partium vel totius suo munere per se fungi possit.' Pedes, manus,&c. partes quidem sunt illa: animat sed coniunctae toti. Seruus est & ille organum ani malum, sed a toto,id est, domino separatum. Ad summam, seruus organum est animatum, agens, & separatum, non sui, sed alieni iuris. quae vera est serui definitio. Animati verbo distinguitur ab inanimis, radio, malleo,&c. Agentis, ab iisdem inanimis. Separati, a partibus corporum organicis, pedibus ,&c. Hoc denique, Non sui iuris, quam veram dixiamus esse notam distinguitur a mercenariis & aliis opera, riis. C ur autem organi verbo hactenus sim usus, non instrumenti; haec est ratio: quia instrumenti verbum tam late non pateat, quam organi, neq; idem prorsus valeat. Nam instr umenti vel bo Cicero & luti iconsulti veteres complectuntrix ea, quae instruunt & ornant rem aliquam. Si pinstrumenta navis suac malus,antemnae ipsi nautae: domus, mensis,se Iaei lc-
70쪽
lis,lectuli,&c. Medicorum collyria, emplastra,&c. fundi,aratra,corbes, rustici,&c. omnia denique ferramenta rustica. falces, ligones,&c.Sic igitur instrumenti verbum apud veteres reperitur. Namque simpliciter&absolute pro eo quod Ciaece dicitur, ut fabri est securis, rustici seu agricolae ligo. fabii ferrarii malleus quae eicero& veteres ferramen a vocare solenti praeterea pes, manus, &c. Gnecis dicuntur οργανα. . Latini nunquam dixerunt instrumenta. Argumento sit locus Cie in Timaeo, ubi Plato stellas,lunam,solem, coeli vocat ομἀ, , manus & oculos hominis. Cicero vero Latine eum librum interpretatus, quia latinum nomen non haberet, organi verbum reddidit. Idem tamen Cis. libr.
a. de legib. ubi Plato lib. ιo de Igib. di xerat, aes & aurum esse belli ορ α non fani, Cicero, inquam, reddidit instrumenta. Sed & hic instrumenti verbu in commode accipi potest, ut ante diximus: nimirum quo instruatur & ornetur bellum, non fanum. Sic enim & ligones fundi instrumenta, qui tamen sunt serramenta, id est, οργανα, a luriscon stultis dicuntur spud Paulum tib Sent. tit. o. O' se ει ι τοῦ ρυθ . Ex vera serui nota, sumta occasione, interlicit Aristoteles quod infra latius explicabit,quis natura sit servus : nimirum qui natura non sit suus, sed alterius. Obseruanda autem phrasis,esse του,& elli . Sic & tib. t. Metaph. ubi de Metaphysicae dignitate, quaeque nulli alii scietiae pareat,omni b.imperet. QuemadmodM,inquit,liberum dicimus hominem,qui de in Ethic. de magnanimo, nullius ad arbitrium illum vivere, quod vocat αλον Latine dicimus sui esse iuris & mancipii, & contra
alieni, & ad alterius nutum Viuere.
TEXTUS. Sit autem natura quis talis nec ne : atq; melius D e S iustius sit alicui seruire, nec ne, sed omnis servi tus sit contra naturam, posthac explicandum. Non dissicile au tem & ratione exquirere Erex rebus ipsis cognoscere. Imperare namq; A parere non ex rebus necessariis tantum, sed de utilia