Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

, IN CAP. IV. LIB. I. POLIT.

eaptos: Ergo non omnes capti continuo dicendi simi serui nimirum indigni qui serviant. Antecedens probant &ipii aduersarii, hi, inquam, qui seruitutem ex bello iustam esse dicunt Nam aduersarii fatentur tales captos non esse seruos, sed solos barbaros atq; ita vi veritatis victi eo recidunt, ut hi vere tantum sint serui, de quibus ante explicauimus, ingenio tardi & stulti. Tales namque solent esse barbari, quos unos illi seruos esse volunt:

Atque hoc cum dicunt, nihil quaerunt aliud quam quod natura est seruum : de quo principio diximus. Oportet namque fateri, quosdam eΩse,ex quibus alii quidem ubique sint serui, alii munime, vel nusquam, quomodo & de nobilitate. Nam illos quidem no tantum apud suos, sed ubique nobiles esse existimant: barbaros vero domi

tantum, quasi sit quod simpliciter quidem sit nobile S liberale, quoddam vero non simpliciter.

Quemadmodu & Theodectis Helena ait: utrinque vero e stirpe Diuorum satam quis iure appel-pellare seruam possit. Cu autem hoc dicant; nulla re, praeterquam virtute & vitio, definiunt seruum & liberum, nobiles & ignobiles. Nam ut ex homine hostiinem, & ex beluis beluam, ita ex bonis bonum nasci volunt. Natura autem vult illa quidem hoc facere sepenumero, sed non potest.

COMMENTARII. Καἴ τοι οταν. J Haec modo sunt explicata, ex quibus tandem effici hoc ait Aristoteles,fatendum esse, reperiri quos dam qui plane & ubique sint serui, alios, qui nusquam , sed ubique sint liberi, id est, esse seruitutem quandam & libertatem natura. Quod quide Aristoteles erudite explicat comparatione nobilitatis & ignobilitatis etiam aduersariorum iudicio. Nam & hos ita ait existimare, ut nobiles sint duorum generum:alii ubiq; nobiles, alii domi duntaxat, &apud suos:

92쪽

: COMMENTARII

stos: id est,nobilitatem aliam esse simpliciter & vere, aliam Nobilis a iam parte & opinione: quae nobilitatis distinctio insignis& bim smρθ-

rara diligenter est obseruanda, quomodo&Cisero saepe lO- citer, alii umi solet, ut lib. 7. in Veis. Alter parens ex altera parte Erbi- domi. densis Eubulita, homo domi suae clarus & nobilis, & infra: dicit etia causam Heraclius Segestan. horno domi suae summo loco natus, ct lib., . Sos tenus est Entellinus homo cum primis ciuitatis prudens & domi nobilis e ci, pro Flacco ubi erant illi Pithodorus, & Lepison, caeteri, homines apud nos noti,inter suos nobiles. Et hanc nobilitatis diuisionem diligenter obseruauit Osorius Lusitanus & explicat liba. de nobilitate.' Ω. απερ ἡ ρεοδεκτην. Theodectes, qui orator sui t& Theode res Poeta insignis,&Isocratis, teste Hermippo apud Athenaum tib io. discipulus,cuius meminit & Aristoteles lib. a Rhetoris. Eius igitur auctoritate confirmat priorem de seruitute disputationem . nimirum non continuo seruos este, qui ab hoste capiantur. Nam alioqui, ut supra dies iam, consequeretur, etiam nobilissimis parentibus ortos esse seruos: at hoc indignum , inquit Helena, ut qui utroque parente, aut stirpe diuina sit natus,vi hic seruus dicatur. Oταν A τουτο λεγ χν. J Ex hac comparatione & argumetatione aduersarios ipsos ait A ristoteles tandem sibi assentiri, nimirum libertatem &seruitutem, nobilitatem & ignobilitatem virtute & vitio esse metiendam , non fortuna aut bello.

lenae exemplum, de qua dictum, etsi inter alienissimos tanquam ancilla versaretur, magnifice tamen de se praedicare non esse Veritam , non esse se ancillam, utpote diuina stirpe progenitam. Ex quo exemplo Aristoteles elicit & colligit aduersarios virtuti tribuere & libertatem & nobilitatem. Nam Helenam non esse ancillam, sed liberam & ingenuam, quia ex ingenuis parentibus ortam. Ex quo & hoc perspici- όtur, aduersarios ita existimare, ut boni naicantur ex bonis, fostes creentur sortibus , nimirum ut quemadmodum ex homine homo, ex belua nascitur belua, ex equo non nascitur

bos, sed ex suo quodque animal genere, lut eleganter Varrobb.S.de ling. Lat. de supra diximus tib ro. Ethic. ex Aristotele, O Lucretib. s. ita & boni ex bonis nascantur,fortes ex for-

L 1 tibus,

93쪽

tibus, improbi contra ex improbis, &e. Quam horum sententiam Aristoteles adiurigit naturae esse consentaneam. Nam id agere naturam , ut parentum corpora & propter summam corporis animique necessitudinem &animum quoquc &ingemum reddant &imitentur.Etsi hoc naturae cursum saepe interrumpi videmus tam in corporibus quam in animis, vel propter materiae mutationem, Vel propter deprauatam institutionem & educationem; quo pertinet prouerbi uni: Heroum filii noxae. Sed de hac re infra lib. Plato eleganter in Ditaphio. Ex his iam perspicuum est, nobiles alios esse absolute & simpliciter, alios non absolute, sed domi & inter suos: eandem quoque se tuorum eae rati*nem&liberorum,quod adi ungit Aristoteles. .

T E X T V S. Perspicuum est igitur, controuersam ratione quadam niti, & non esse quidem hos natura se

uos, illos vero liberos, &in quibusdam hoc esse definitum,quibus partim quidem expediat seruiare, partim vero dominari, & iustum sit & oporteat hoc quidem parere, illud vero imperare, eo imperio ad quod natura sunt apti, quare & domina-yi : perperam autem utrisque esse inutile. Idem namque expedit & parti & toti, & corpori & animae: seruus autem pars quaedam domini,ut anima tum quiddam corporis, seiuncta tamen pars: quo

re & utilitas quaedam & amicitia est seruo dominoque inter se natura ad haec aptis: iis autem qui non ad eundem modum sint affecti,sed lege,& vi,

contra.

COMMENTARII.

Conclusio est prioris disputationis, Scqua haec duo perspicua esse ait: prius, quosdam esse,qui natura neque plane sint liberi, neque serui: alterum, esse alios, quorum quidam natura sint serui quidam liberi. Nahi Aristotclca hominea in duo genera tribuere videiur: alios*amque

94쪽

COMMENTARI L s

que mediocliter es sapientes & intelligentes , alios vero Sapientes summe sapientes vel summe stultos: medios illos neque pla- aut hi, ne serdos esse neque liberos, & hoc est quod ait; iam Oi alii medio. ι φυιτ . Sic enina habent meliores libri r nam in aliis abest criter, alii negatio. Sic & supra ώς ονn si V απαως, nobiles quoq; par- s me. tiri videtur, ut alii plane & vere sint nobiles & ubique: alii non omnino neque simpliciter, sed domitantum. Alterum hominum genus complectitur vel insigniter sapientes, vel stultos; & in his ait definitum esse qui natura sint liberi, qui serui . de quibus adiungit A ristoteles, quod de suptis esse hanc distinctionem & iustam & videm , & utrique denique caram. Cur iusta sit, ratio est, quia naturae consentanea, supra explicata. Cur utilis,docet exemplo partium & totius. Nam

ut partibus & toti idem plane expedit, ita & seruo ac domino expedit hac distinctio. id est, ut dominus imperet, pareat seruus. Quid ita 3 Quia &seruus domini est tanquam pars, sed seiuncta:quod supra explicauimus. Cara denique est haec distinctio utrique & efficit, ut dominus & semus inter se ament, cum seruus absque domino se tueri non possit, dominus serui opus habeat ministerio. A moris igitur inter dominum &seruum causa est viilitas communis, & naturae descriptio seu distinctio. Quod confirmat ex repugnantibus. Nam qui non natura, sed lege, vi, fortuna, & bello ita sint distincti. non natura, hos inter se perpetuo odi sie: unde pro-

uel bium vetus ; Quot serui, tot hostes, de quo Festin, Era min. Ex his & hoc est perspicuum, Aristotelis de seruitute

sententram Iurisconsula' una scriptis esse consentaneam', qui volunt, seruitutem naturae repugnare, homines naturali beros esse: fraeter quod Aristoteles non omnes natura liberos esse ait, sed eos duntaxat, qui caeteris sint prudentiores & solertiores , quod idem & praeclare Philo toto libro docet, virum bonum vere & solum esse liberum; & altero libro, qui hodie non exstat solos im probos esse seruos:quq & Stoico rum fuit opinio, de qua Cic. in Paradoxis. Sed haec philosophica de naturalis est libertas & seruitus: alia est ciuilis, de qua agunt Iurisconsulti, quae quidem ciuilis eo melior erit, quo naturali fuerit propior & accommodatior : ut omnia ciuilia eo sunt meliora, tuo naturali rationi cognatiora. Quae 'or uri autem potest, Anapud Christianos ulla sit seruitus, vel esse .' WMinos

debeat. Quae quidem quaestio grauissima ita breui explica

95쪽

sententia. a. Ratio. a. Ratio. 3. Ratio. . Ratio.

IN CAP. IV. LIB. I. POLIT da mihi videtur. Sunt quidem qui existiment, nullam seruututem esse debere apud Christianos: propterea quod apud Christum, ut ait Paulm ad Galati, nullus sit neque Graecus, ncque Barbarus, vel Iudaeus, nullus liber aut semus: &quia Christiani omnes sint tanquam fratres,&pari iure, quibus rationibus adducti videntur Imperatores veteres Christiant,ut seruitutem veterem non quidem totam sustulerint, sed tamen valde infregerint; adeo ut parum a libertate disserre videretur, & tandem eam prorsus aboleverint. Quod quidem quo tempore in Occidente acciderit, non facile roperias. Videor tamen obseruasse, seruitutem in orbe Christiano etiam imperante Friderico Secudo in usu fui sse. Nam& in legibus eius Neapolitanis, & in iure pontifieio ea aetate compositostepe seruitutis fit mentio: hac tamen aeta nostra, praeterquam in Hispania Turcae & Afri, nulli fere sunt serui. Nam qui in Burgundia, in Baliaria, in estphalia de aliis quibusdam regionibus , Coloni sunt potius quam veri serui, quorum tamen speciem gerunt. Cuius generis Col nos & Veteres Romani habueriint, de quibus lib.ra. Codicis Imperatores. Quid ergo dicendum 3 Existimo, seruitutem n que Euangelio repugnare, aut Religioni nostrae, aut pietati Christianae: deinde Reipublicae esse utilissimam, loquor descruitute non quidem antiqua Romanorum nimis graui&crudeli, sed de moderata,qualem veteres Germanos habuisse scribit Tacitus,& Moses Ebraeis constituisse videtur. Cur igitur moderata seruitus pietati Christianae non repugnet, hae sunt causiar. I. est:quia Moses eam probauit, cuius insti tota, tanquam a Deo ipso prosecta, non temere sunt reprehe-denda aut deserenda,etiam politica. II. causa, quia Paulus

Apsolus in Disolis ad hes Colus aliisl in locis hanc dominorum & seruorum distinctionem non improbare videtur, qui seruos iubet dominis suis parere, &grauiter quondam accusat, qui specie ministerii Ecclesiastici Onesimum seruum domini sui potestate subtrahere vellent. Praeterea veteres C hristiani semper hae distinctione sunt usi ad illa unque tempora de quibus dixi, adeo quidem ut & Synodis ii edistinctio cofirmetur. Postremo,quia pietas Christiana Reia publicas & earum instituta tueatur potius, quam conuellat. At notum est, Christiana pietate exoriente & maxime postea florente, hanc hominum distinctionem in usu futue, M qui-

96쪽

COMMENTARII. 77

quidem Reipublicae admodum fructuosam; qua de re mox. Contrarii Ahorum rationi ita sacile occurrendum est, adhibita distin- argumentietione. Nam coelesti conditione homines omnes esse libe-solutio. Ios, humana non item. ideoque loca, in quibus de libertate communi agatur , accipienda de coelesti & spiritus libertate,

non de humana &ciuili r qua qui dea ciuili non impediri

coelestem,&ea esse utendum quamdiu Republica: nam&coelesti conditione heque magistratu neque legibus sit opus. Servitus igitur ciuilis coelesti libertati non repugnat: quin potius ei consentit c propterea quod seruitus ciuilis sit poenae supplicii genus; ut verbera, mors, &c. inquit Augustint . Quare ut alia supplicia delictis & peccatis debita non repugnant libertati Christianae, ita nec serui ius. Reipublicae au- Seruitustem utilem &stuctuosam esse multis argumentis doceri po- Rci vicis. rest. Primum quia sit supplicii quoddam genus, quo vel ma- Rotist zime reprimi & coherceri ponit quorundam improbitas, quos iniustum sit statim morte afficere. Praeterea exemplo R Ratio. sint omnes fere Respublicae optime institutae, etiam Mosai- .ca, quas hoc supplicii genere esse usas constat. Praeterea non paruum in seruitutς adiumentum esse videtur ad bella & seditiones reprimendas Nam hon tam facile ad bellum ruerent, si captis vel esset seruiendum vel esset moriendum, Vt Veteri more, cum hodie omnes sine discrimine pecunia dimittantur. Ad seditiones autem & turbas reprimendas Vri- Iistima es eruitus: quarum seditionum parens plaerumque inopia esse seleat, qua de re lib. s. Scaes alienum; optimum videretur esse consilium Mosis,ut qui inopia laborarent, vela re alieno premerentur ; ne res nouas moliantur, creditoribus vel seruiendo satisfaciant ad tempus, vel in perpetuum irro debiti magnitudine. Non igitur temere sunt audiendi, qui hanc hominum di1tributionem tot seculis etiam apud Iudaeos & vexeres Christianos receptam dc Reipub. fructu sam, ne dicam necessariam,improbandam & tollendam sentiant. Nam res ipsa,vi docuimus, pietati Christianae non re- sugnat. Quod autem Caritati, ut loquuntur Theologi , id alteri u a=est amori & ossiciis Christianis non repugnet, quod quidam gumeti co asserunt:in modo est positum, id est, grauis& dura si se ut' trariν refurus, an lenis & facilis. Qui modus pro temporibus seu atvri- ratio. butis nationum inam Asiatici ad duriorem nati dicuntur scrui tutena quam vel Gr ci, vel maxime Germani, qua de re

intra

97쪽

t IN CAP. Iv. LIB. I. POLIT.

infra temporum,locorum,Principum,&c. temperari & coinstitui debet, certe definiri non potest. Q uamuis hoc certoxeneri potest, non ita seruitutem esse intendendam, ut herilis . potestas plane fiat tyrannica,ut apud Romanos Veteres 1, neque ita relaxanda, vPpud Athenienses, tanquam nulla si singulis inter seruos & liber. differentia. Neque vero Reipublicae quost homi latum utilis est haec personarum distinctio, sed singulis quinnibus seruia que hominibus, maxime natura seruis & dominis, Visurraim es un- explicauimus.

Ex his autem perspicuum quoque est, herile imperium & politicum non esse idem, neque omnia inter se imperia,ut quidam aiunt. Nam hoc quidem natura liberorum, illud vero est seruorii: atque ratio domestica quidem est unius imperium. Domus namque omnis ab uno administratur. Ciuilis vero, imperium est liberorum & p

COMMENTARII. Imperium herile, poliaticum ,

cie eadem.

Φαινε 'ν si τουτων. J Explicata priori quaestione, an se ui sint natura, tandem hic de altera breui explicat, an imperium herile & domesticum idem sit quod ciuile , quin etiam an haec tria, vel potius an om nia imperia snt eadem; Hetile. Domesticum, Regale, Populare, optimatum, & Tyrannicum: de qua quaestione & supra initio cap. i. promisit, se hielatius explicaturum, ubi monuimus.. Platonem in hac fuiste sententia, ut haec omnia imperia existimarit specie & reuera esse eadem, solo numero & nominibus di screpantia. Nam Plato in Erasis, alius tu locis,in maxime in Politico omnia haec imperia tam publica quam priuata confundit, culus rationem supra attulimus. Aristoteles hanc eius sententiam hic falsiara esse docet tribus rationibus: quarum prima est de differentia imperii herilis & politici, ubi hoc monendum est, politicum imperium seu rationem non esse intelligendam generatim de omni publico imperio, ut Regum, Populi, Optimatum, sed nos uiuatun & speciatim de imperio eius Reipub icae, quae speciatim Potitia Acitur: etsi eadem est & aliarurn

98쪽

COMMENTAR I I.

liarum Rerum publicarum ratio: hanc igitur politicam potestatem ab herili diffcrre docet hac ratione, a materia seu parentibus sumpta: quod parentes Rei publicae sint liberi: parentes gomino sint serui. Iam vero perspicuum est, seruos a liberis dissene tota natura &sipecie. Altera ratio accommodatur ab Aristoc. ad imperium domesticum &ciuile. Nam hae differre docet hac ratione a causta iliciente, id est, ab imperantibus sumpta,& eorum diserimine; quod Domest- cum imperium sit unius, &vel Regnum quod supra dictum est cap. a. in impares, id est, patrisfamilias in uxorem, liberos & seruos. Ciuile autem imberium non unius, sed est multorum & quidem pari iure & conditione viventium. Multorum quidem, quia in eo Reipublicae genere, quod

politia dicitur, multi sunt imperantes, nimirum magistratus varii. In eodem quoque Reipublicae genere ciues omnes sunt pares, omnes liberi, inter quos imperandi & parendi est vi cissitudo,ut inter pares. Quare i ure Cicero Caesarem graui ter repraehendit, qui in Repub. inter pares aequo tamen iure cum caeteris ciuibus vivere non posset alibi. Tertia ratio primo nulla videtur asserri, tamen diligentius attendenti haec mihi videtur esse, qua ars politica differat ab utraquetam domestica quam herili potestate: quia Politicae sua est ars atque scientia, herilis minime. Politicae suam esse artem est notum: herilem nullam esse artem, aut certe perexiguam, ut nec seruilem, mox adiungit.

TEXTUS.

Itaque dominus quidem non dicitur ex scientia , sed ex eo quod si t talis, item & seruus & liber: Scientia vero lit herilis & seruilis:seruilis quidem, cuiusnodi Syracusis docuit: ibi namque mercede quis accepta pueros docebat cotidiana ministeria: sit aute & amplius talium disciplina, ut obsonandi& alia id genus ministeria:alia namque ab aliis dinferunt. Nam alia quidem munera sunt honestiora, alia vero magis necessaria: atque ex prouerbio;

Heroque Herus, Seruoque Seruus est prior. Atq;

tum.

99쪽

IN CAP. IV. LIB. I. POLIT.

hae quidem scientiae sunt omnes seruiles. Herilis autem scientia est ars utendi seruis. Dominus enim non possidendo seruos, sed iis utendo aestimatur: sed haec scientia nihil habet magni aut pra clari. Quae enirn seruum scire faetenda oportet, haec illum scire oportet imperare. Quare quibus non vacat sibi i psis hanc molestiam afferre, curator hunc honorem accipit, illi vcro vel capessunt Rempublicam, vel philosophantur. Caeterum ars rei parandae ab utraque hac differt, ut iusta belligerendi ratio aut venandi. Sed de seruo & domino nunc in modum sit explicatum.

COMMENTARII.

'o ουν Amr, ς. Elegans est & breuis clausula de scientiis herili & seruili, & de seruorum ministeriis atque ossiciis. Primo negat,dominum, seruum, aut liberum ex scientia spectandum,sed ex eo, quod sit talis,id est dominum non dici aut seruum, quia hic seruire, ille sciat dominari, non ex eo, sed quia tales sint natura, id est, alter natura ad dominandum factus, alter ad seruiendum; ut supra explicatum. Quare in re Herili & qeruili non quaerenda est scientia, sed naturae affectio,id est, vel sapientia & ingenii solertia,vel lata ditas & stultitia.

E JEJ Quodam velut correctione mitigat id, quod

modo dixerat, seruos aut dominos scientia non aestimari, sed qualitate seu conditione naturae. Ex quibus verbis colligere quis poterat nullam esse artem vel dominandi verser-ειν uiandi utendi. Hic igitur Aristoteles docet, & seruiendi esse artem ariem esse. & dominandi. Seruorum autem artem esse confirmat exemplo doctoris cuiusdam Syracus ini, qui Syracusis pueros pretio ministeria domus cotidiana & vulgaria docere coi fuerit. Ministeria & operae seruiles sunt verrere, Vngere,c Seruiles ope quere,obsonare,agrum colere, &c. Quas omnes seruiles ora alia hone peras Aristoteles in duo partitur genera. Nam alias esse hosioris, alia nestiores, alias magis necessarias & viliores; quam diuisione vidiores. consi mar prouerbio, quo dicuntur serui alius alii praestare,

100쪽

COMMENTARII,

& domini alius alii: te quo Tra min inprouerb. Seruus seruo

Lestat. Obseruandum autem,quod ait,ex anibus & operis seruilib. alias esse honestiores, alias magis necessarias. Namplaeraque quo magis sunt necessaria, eo sunt viliora, quo minus necessaria, eo honestiora, lautiora & ornatiora. Quo principio seu axiomate &Aristoteles ni aus Theologiam seu primam philosephiam omnium scientiarum docet esse ornatissimam & praestantissimam, lib. r. Metaphys capa. in .ri quae Philo phia sit orta non tam Ob usius vitae necessarios,quam ob veritatis contemplationem. Operae igitur seruiles partim sunt lautiores & honestiores, partim viliores. Quemadmodum & C ..diuisit paradoxo pennis. Sic & IuriCconsulti seruos faciunt partim ordinarios, partim vicarios: honestiores serui sunt Atrienses, actores, dispensitores, cubicularii, notari medic nomenclatores:viliores sunt ob - sertu alii natores,coci,unctores,ostiarii, mediastini, scoparii. Quo in honestores loco Ciceronis valde mendoso, ita legendum, alias docui- viliores mus; Atque ut in magnaefamilia seruorum sunt alii lautiores ut sibi videnturo serui, sed tamen serui, ut atrienses: paristut titia sunt,quos signa, tabulae delectant,&c. , et a J Graeci ἐγκυκλιοι Vocant ea, quae ad usum cotidianum sunt necessaria, seu officia cotidi

na , ut sternere lectos, struere mensam, sociam, haurire a- . quam, collocare supellectilia,purgare. Sic & infra vocat Aristoteles lib. a. . . ubi de mulieribus Spartanis,& IIocr. in oratione ad coco Latine reddamus, Vsus cotidianos, negocia, munera, ministeria. Hae igitur sunt artes seruorum, de

quibus est tractatus Iurisconsultorum, Deoperis seruorum. Herilis autem seu Domini scientia & ars nihil aliud est, in- Ars Η - quit Aristoteles, quam ratio utendi seruis si quemadmodum sic. ars domestica seu Oeconomica n hil aliud est, quam ratio utendi domo seu domus partibus, uxore, liberis & seruis de bonis seu re familiari Nam Vt his omnibus utendi est ars domestica, ita seruis tantum utendi ratio est ars Herilis. Sed enim dicet aliquis; in hoc esse artem Herilem,yt sciat; quem admodum, qui, quales parentur serui, &possideantur seu habeantur. Respondet Aristoteles, dominum non habitu sed usii seruorum aestimari. Nam ratio domestica &ciuilis maxime ex usii spectari debet, id est, ut uti sciat; ex hoc vel Politicus vel Oeconomicus dici solet. Quare cos qui vel ma-E ximum

SEARCH

MENU NAVIGATION