Oberti Giphanij philosophi ... Commentarij in politicorum opus Aristotelis post sat bene longam suppressionem, iam, boni publici gratia, primum in lucem editi. Opus enarrationis subtili perspicuitate, perspicuaque subtilitate, ... Cum indice rerum, v

발행: 1608년

분량: 1022페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

IN CAP. II X. LIB. V. POLIT.honores & diuitiae : illos praestantioribus, diuitias &quae

sum multitudini sere esse curae. Inter se autem, qui Reipii blicae praesunt, summa eos facilitate & comitato uti debere; itaque se gerere, quasi omnes sint pares, populari plane in do. Nam cum omnibus ad Rempubl. pateat aditus,& proinde sint pares; perspicuum est, ius illud, quod maxime De

mocratiis tribui solet, nimirutus siue aequitatem Arithmeticam, non Geometricam, inter eos Oligarchas qdoque esse dcbere, & esse maxime salutare. Nam alioqui si ex Oli-garchis alius alium opprimere, tanquam potentior, aut cotem nere coeperit ; hinc motus exsistere solent, quod O μμ cap. o. docuit A ristoteles, motus in Oligar chiis exsistere, non tantum ab iis, qui honorum non sint participes, sed etiam ab ipsis Oligarchisintei se. Quare prudenter hoc loco, quem- Democra- ad inodum utrique motui sit occurrendum,docet. Ex his quiaria Solis. intelligitur, inter Oligarchas siue paucos aequabile illud ius

quada n Democratia proprium reperiri; persequitur Aristoteles dii rEr se cogna g ni us lianc Oligarchi e&Democratiae cognatione. Nam rio. primo paucos inter se quandam vel ux Democratiam constituere: quod idem ct insta lib. o. cap. r. insi vulgares oli-garchias esse velut paruas Democratias, cui rei hoc esse ar-r. Ratio. gumento. Primo, quia Vtrobique aequitati Arithmeticae, o- a. Ratio. mnes Vt sint pari iure, locus sit,ut iam dictum. Deinde, quod utrobique Demagogi exoriantur, non solum in Democratiis, sed etiam in Oligarchiis, ut supra explicatur latius cap. o. Quare cum tanta inter has duas Respub. sit affinitas; efficitur primum, quemadmodum in Democratiis populi inter se, ita & in Oligarchiis paucorum inter se debere essesiammam comitatem & aequitatem. Deinde essicitur hoc quoque; quae in Democratiis sunt utilia : eadem Oligarchiis esse salutari aptaeraque. Quae autem Democratiis sunt saluta

ita & propria, Aristoteles hic vocat popularia;

De tempora explicantur inst lib. e .cap.3 ebs. Ex quibus unum hoc lo- Vs - co commemorat de tempore magistratuit, qui grauissimus tuom. est locus Politicus, an magistratus perpetui, nec ne, esse debeant: de quo is supra lib. a. cap.3.msi , cap. 7. Dion .Hal carnas lib. . ubi de consulatu instituendo Romano, se I Ars telis Bodini methodi hisorica cap. o. Aristoteles multis in locis fratcuetia- improbat magistratus perpetuos, his duabus potissimum de 3- AH ist, causis: tum quia aliis ita praecludatur aditus ad honores, quae

632쪽

a. Ratio.

COMMENTARII. 611

tes ambitio lis & honorum cupidis & excellentibus ingeniis seditionis & motus causa in suppeditare solet, ut supra dicium : tum quod insolentiores ita reddantur magistratus tam propter diuturnum imperium, quam quia rationum reddendarum sic expertes reddantur & immunes; quae res facit, ut siepe perpetui magistratus tyrannidem invadant. Cui rei exemplo sit Iul. Caesar, qui propter propagatum in ζηζφpM Gallia imperium, priuatus postea vivere nescius, Rempubl. inuasit tint Cic spe in epistolis ad Attic., libris insic. conqueritur,& supra explicatur cap. o. His igitur duobus grauissimis malis deuitandis aut depellendis tanquam medicinam& optimum consilium esse putat Aristoteles, si magistratus sint non perpetui, sed semestres vel annui; nam hac ratione fieri,ut & omnibus, & qui pari sunt iure, communi centur,ut exiguo tempore imperii Rempublicam non multum aut facile laedere, vel occupare possint. Caeterum de magistratus tempore, quod in Democratiis, sine controuersia, finitum esse debet,&earum exemplo, in Oligarchiis quoque debere esse ostendit lac Aristoteles, grauis, ut dixi,est quaestio, reuO- cara hypothesi ad genus uniuersum , id est, an in omnibus Rerum pub generibus magistratus perpetui esse debeant; an in nullis; an denique in quibusdam, de qua videantur, quae supra athalimus.

T E X T V S. Conseruantur autem Respub. non solum, quia longe absunt ab ijs, quae interitum afferunt: sed ,

interdum S, quia prope: metuentes namque ma

gis tractant Rempublicam. Quare debent, qui

Reipublicae curam gerunt,terrores iniicere, Ut vigilent &, tanquam nocturnam vigiliam, non de

serant Reipublics custodiam:atqv e,quod procul, facere prope

COMMENTARII.

633쪽

quoddam situm esse videtur, salutem nimirum Reram pus si tam esse in eo, quod pericula Reipublicae impedeant, cum potius interitus inde afferri aut certe metuendus videatur. Nam eas maxime diuturnas vel incolumes manere dicimus Respublicas,quae ab periculis quamlongis lime absint. Ve rum huius paradoxi, cur inquam) impendentia pericula salutem afferant Reipublic. ratio ab Aristotele affertur ista; quod metus hic propinqui & impendentis periculi ciues ii . Republica curanda & custodienda facit diligentiores&a tentiores, & velut erectos ad omnia Reipubl. vitia & morbos studiose scrutandos & excutiendos: longa pace & otio& securitate studium & diligentia remitti solent, eoq; non curantia & negligentia succrescere paulatim, mala & mori . bi. Iam vero quia perspicuum est pericula quoq; imminen tia & ex iis metum Reipubl. quoq; esse salutarem; adiungit

Aristoteles, eos, qui Reipub praesunt, interdum etiam comminisci velut strata gemate quoda debere pericula licet vana & terrores, quibus nimirum ciues erecti in perpetua V lut vigiliastent, & Reipublicae curam, tanquam eaecubia nocturnas, Duquam remittant: quam a vigilia militari sumptam similitudinem ad Reipubl. praefectos passim accommo at: qui magistratus plastrunque vigiles &custodes , eQ- Tuinque ministros canes vocat. Quod autem de vanis his terroribus attentioris vigiliae causa & curae excitandae faciendis in Republica monet Aristoteles; sumptum quoque esta re militari, ubi hoc stratagema saepe necessarium est. de quo Frontinus lib. p. strat ematum cap Ia

TEXTUS.

Praeterea Principum contentiones & motus,&danda est opera, ut per leges caueantur; & qui ex tra seditionem sunt, antequam & ipsos implicent: ita ut primum exoriens malum non unius cuius'; sit nosse, sed viri Politici. - γ',

COMMENTARII.

En γ e NH. J Quinta Reipublicae consentandae cautio, in concordia s)rincipum ciuium& vitandis eorum moribus posita, explicatur ; nimirum hoc Reipub maxime sole salutare, si legibus ita sit temperata, ut inter principes

634쪽

otus& dissensiones quam minime oriantur quae dissien- .iones &inimicitiae si nihilominus oriantur,ut ijs continuo occurratur, ne ad reliquos ciuitatis ordines & partes omnes permanent: id quod plamimque accidere solere, ut Principum factionibus reliqua multitudo vel studio vel mercede vel surore quodam se adiunigant, supra explicauimus cap. q.

Verum quam dissicile hoc sit factu, Principum linquam in Dis V

dissensionibus statim & ab initio occurrere, priusquam relia buti ri qui ciues implicentur, adiungit Aristoteles, non, inquit, cu tisiliis iusque est id praestare, sed viri Politici & ciuili arte praeliantis, nimirum qui etiamnum nascentes seditiones subodoretur,& ijs prudenter salutarem afferat medicinam. V ulgus &Reipublicae regendae imperiti exigua mala & morbos cum alios,tum dissensiones Principum, initio vel non vident, vel contemnunt, ut supra dictum , ubi de exiguo vel minimo. Ex his perspicuum est, hanc cautionem esse velut bimembrem. Nam vel ita legibus temperandam esse Rem publ. ut r. Membra. quam rarissimae sint principum issensiones & motus: vel ijs a. Membr. exortis id agendum, ut continuo hi restinguantur & sedentur : nam, uniuersa ijs implicata ciuitate, difficulter tolli aut

sedari po siunt. Ex his quoque perspicuum est, non probari Solonis i Aristoteli Solonis paradolon siue legem admirabilem, qua situti rejs

cautum fuit, ut in ciuium seditione omnes seditioni implia latio. uod carentur, nemo neutrarum ess et partium. Pulchre Plus in b. tamen ιγ bro de praeceptisciuilib. alia,inquit, apum alia Reipublicae est ri certa' dratio. Nam apti sanitas & bona valetudo de strepitu & mur- ratiori u mure in apiarijs faciendo: ciuium & ciuitatum Calus&inco- cire conatisrlumitas de tranquillitate & quiete sipectari solet: quo loco & et Πρα- dolonis paradoxon refellit. attic. lib.

cap.ra pag.

TEXTUS. UAd mutationern autem, ques si in cel su, Oli garchiae de Politiae vitanda, ubi hoc usu tenerit

eodem quidem manente censii, sed maiore hu' pag. SCbertate; utile erit communis census magnitudi

nem ad praeteritum spectare, in ijs quidem ciuit tibus, quae quotannis censentur, in maioribus Ve- tertio aut quinto quoque anno. Et si multis

635쪽

VL Ratio. Ratio

IN CAP. II X. LIB. V. POLIT.partibus priore fuerit maior: cum census instituearetur Reipublicae legem ferre, & census vel intendere vel remittere; si maior fuerit iusto hubertas, pro augmento, intendendo; si minor, remittet do,& minore faciendo censu. Nam ni faciant uno '

quidem modo in Oligarchijs quidem &Politijs; fit, ut hic, id est, in Poliths Oligarchia, illic vero

Dynastia exsistat: alio vero modo ex Politia quidem Democratia, ex Oligarchia vero aut Politia aut Democratia.

COMMENTARII. Π an V, λ. J Sexta Reipublicae conseiuadae ratio seu ca tio, in census descriptione & aequabili & recta posita, hic e

plicatur. Nam cum rerum hubertate Sc copi s tapetiat, ut ciuium bona amplificentur, aut contra calamitatibus minuantur; si census initio descripti ratio manet eadem , ut Rerum publicarum mutatio sequatur, necesse est, nimirum ex bonorum amplificatione, ut ex Oligarchia fiat Democratia vel Politia,& ex Politia Democratia bonis vero deminutis ex Politia fiat Oligarchia. &ex Oligarchia fiat Dynastia, id est, pessima & deterrima Oligarchia Cur autem non ibi

dem, siue mutatis, id est, vel auctis vel deminutis bonis, eodem tamen de non mutato censu veteri, haec necessario con- sequatur mutatio; facilis est ratio, &causa est in promptu: quae exemplo melius cognoscatur & intelligatur. Si igitur, verbi gratia, Respubi initio e censu semperata,ita ut nemini ad Rempublicam pateat aditus alij quam qui decem millia laureorum in bonis habeat;&hi primo censeantur ex decem ciuium millibus; sive reperiantur mille aut quingenti potius, postea vero auctis facultatibus ciuium reperiamur tria aut quatuor aut quinque millia ciuium eo censu, aut pleteriq; etiam fere eo censu, ut pauci sint tenuiores: perspicuum est, cum ante paucis ad Rempublicam esset aditus, nunc eum factum esse plurimis, id est, ex paucorum Republica siue Oli garchia bonorum hac amplificatione factam esse vel Politiam vel etiam Democratiam: quod idem eadem ratione iuxalijs mutationibus, quas modo erposuimus,usauci ire Pota P se, cui-

636쪽

COMMENTARII. 6

se,cuique Veterem censum cum praesente comparanti facile est perspicere. Huic igitur mutationi cautionem hic saluta rem affert Aristoteles,nimirum ut auctis facultatibus augeatur & census pro rata: dem inutis deminuatur & remittatur. Id quod facile factu erit, & bona priora, & censum priorem cum praesente comparanti viro Politico, maxime in iis ciuitatibus,in quibus ccnsus agatur,&bona ciuium censu agendo internoscantur. Censum autem in aliis quidem ciuitatibus, maxime minoribus, quotannis subinde actum fuisse, inquit Aristoteles, in maioribus,tertio quoque anno, Vel etiam quinto, siue lustro; quod spacium, lustri inquam J in teruallum in censu agendo secutos esse Romanos, omnibus notum est.

pora.

narchia & omni Republica commune, iacminem augere praeter modum; sed dare operam potius, ut parui & diuturni honores mandetur, quam sta tim magni. Nam corrumpuntur: neque cuiusuis est hominis, secundam ferre fortunam: quod si non, ne saltem, ubi uniuersos mandaris, rursus v-

niuersi & simul adimantur, sed sensim . Atque maxime quidem dare operam, ut ita legibus rogantur, ne quis vel ab amicis, vel a diuitijs longe praestet potentia: quod si non, facere, ut urbe ipsi disecedant. COMMENTARII.

κοινον δε- nil ιω. J Septima cautio non unius tantum VII. Ratio. aut duarum Rerum publ. ut prior, propria, sed communis, Omnibusque Rebus publicis adhibenda, in aequitate ciuium posita, hic explicatur: quae bimembris esse videtur; vel in honoribus de magistratibus siue imperiis, vel in priuatis Opibus, ut diuitiis, ut amicorum & clientum multitudine,aut contra, posita. Nam conservanda: Reipublicae maxime salutarem esse hanc rationem,si ciuium nemo unus prqterca - '. teros vel honoribus augeatur, vel priuatis opibus; hi uamq; F li ux

637쪽

IN CAP. II X. LI p. V. POLIT.

r. Cautio,in mandanduhonoribu3

adhibenda. T. Exempla. Exempl. 2. Cautio in honoribus madandis. Eri M. t. Cautio quo ad opes

alioqui tyrannidem saepe inuadere solent: quod late expli- .catum supra cap. q. se lib.3. cap. o. Itaque quod ad honores,

operam Resipublica dare debet, ne ad unum uniuersos Z summos deferat, sed potius, ut exiguos & tenues, eosq; diuturnos aut longiores, ut tempore seruatur honoris exiguitas. Nam uni omnes & maximos statim mandare quam sic periculosium, docet Ethica sententia pulcherrima; nimirum

dissicile esse secundam ferre fortunam: quod quam sit dissi cile, hinc intelligi potest; quod ambiguum sit virum sit din.

sicilius aduersam, ut vulgo putant, an secundam ferre fortu- nam: propterea quod fortuna aduersa homines sapere do- .ceat& vigilantes reddat ; secunda in solentes, inertes, negligentes & contemptores, ut pulchre Diodorus Siculus lib. io. ε rem, dcc. Quare & Nepos in Timoleonte, & id,inquit, quod dissicilius videbatur, multo sapientius tulit secundam, quam aduersiam fortunam:& contra in Conone ,accidit huic, quod caeteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda, quam in aduersa esset fortuna. de eadem dissicultate de Thucydides lib. 3. - A dira εα, &c. se Salus im in Catil. secundae res sapientiam.&c. ct Tacit. lib. q. fortunam adhuc,&c. se ipse Arsoteles in ra lib. . cap.ro. O lib. a. Ehet. secunda reddi in silentiores, aduersa aequiores & tranquilliores. Hoc igitur Reipublicae curandum , ne quem magnis honoribus statim augeat ; quod tamen si fecerit, alteram cautionem, velut εττρον et si , adhibendam Aristoteles praescribit istam:

id est, si ad unum aliquem Respublica omnes honores sta- tim detulerit, ut hoc igitur curet, ne iidem illi statim adimantur, sed sensim & paulatim, nimirum hoc vult Aristoteles, neminem ciuium statim vel collocandum in summo gradu, vel collocatum esse deiiciendum. Nam hoc magnum in Republica esse vitium monet: ct Corn. Nepos in Miltiade, o Demo lib. a Ersm Aristogit. ubi pulcherrime locus communis de honorum & magistratuum vel facilitate veliaritate explicatur: ut Athenis Demetrio Phaleraeo, aetate A ristotelis extrema, trecentas statuas erexerar populus, qualpanto post uno omnes die deiecit. Hac igitur cautione inhonoribus utendum docet ; in reliquis vero opibus & potentia duplicem quoque cautionem exponit. Nam optimum quidem factu esse ait, ita legibus ab initio Rempublicam temperare, ne quis ciuium unus praeter caeteros ex-

cellere

638쪽

eo MMENTA I.

fellere & onibus praestare possit; quod tamen si aliter acci- a. utio.

dat, in Πα - π Λῆν hanc adhibendam cautionem &

velut naedicinam, ut, si qui tales exstiterint, dimittantur & in exilium pellantur; qua posteriore cautione in ostracismis Graecos sepe usos este supra monuit, & nos explicauimus

Τ Ε X T V S. Quia autem propter priuatas vitas res nouas

quan unt: instituendus est magistratus aliquis, qui

obseruet eos, qui Reipublicae non vivant accom

modate, in Democratia quidem Democratiae, in Oligarchia vero Oligarchiae , itemq; aliarum cui que Rerum publicarum.

COMMENTARII. t τως. J Alia Rerum pilicarum conseruan- Ax Ratio.

darum cautio, in priuatorum vita & i ribus regendis posi- ta, hic explicatur, quo pertinere Videntur & ea, quae inst.cap. proximos re in M. afferuntur his Verbis, μεγ:s, 3 πων -νη. ν- νει ων,&c. de ciuium singulorum disciplina &institutione saa cuique Reipublicae accommodata. Nam pro Reipublicae diuersitate disciplinam quoque variare, aliter ut in Democratia instituendi sint ciues, aliter in Oligarchia,Monarchia, &c. Quam rem ibidem monet, etsi vulgo neglectam , maximi tamen esse momenti ad statum Reipublicae consseruandum incolumem. Videntur tamen his duobus locis duae quoque, licet cognatae, Rerumpublicarum tuendarum cautiones contineri: illic quidem de disciplina & e ducatjone ciuium recte dc Reipublicae congruenter & accommodate instituendat hie vero de ciuibus in ea disciplina Reipublicae conueniente, magistratus cuiusdam cura, velut Epis:opi, continendis. Cuius generis magistratus Romae erant censores, moribus ciuium regendis praesecti. Athenis in ciuium vitam, mores, & artes in Areopago inquirebatur. Erat & passim apud Graecos mulierum moribus prae sectus certus, qui dicebatur; de quo &instra lib. cap. Ut in . Sic & Romae bellis ciuilibus grauissime perturbata Repub. C. Caesar&posterius Augustus moribus

639쪽

gio IN CAP. II X. LIB. V. POLIT.

ribus praesecti desgnati suerunt,utetrapud Dionem hisoria , Ratio ab e eum, in s. Cic. etiam ad Attic. Quanti autem intersit, sin-xemplis. gulorum in Vitam & mores inquiri, neq; permittere, ut alii luxu & desidia & alea rem familiarem perdant,alii nimiopere eam augeant, vel alia vitia in ciuium vitam priuatorum linfluant, quod moru hanc mutationem tapenumero ipsius Reipublicae & status mutatio subsequatur; vel ex eo perspicuum, quod opti m ae quaeque Respub. studi ose id cauere sint solitae, ne peregrinus luxus vel deprauati mores in ciuitatem, vel per mercatores & exteros, vel per ipsoruin ciuium peregrinationem, importarentur: quo nomine L andrum Plut. in eius vita reprehendit, qui ea ratione patriam suam Lacedaemona corruperit, quemadmodum Romam, luxuria Asiatica per milites max me,& imperatores, id est, belli duces, maxime Sullam, Lucullum & alios importata, eue sim suisse grauissime conqueruntur Salustius, Limino abi. Ex quibus perspicuum est hanc de moribus praesecto in Republica instituendo valde necessariam & salutarem esse cautiones

IX. Ratio.

Adhibenda quoque est cautio ei ciuitatis parti,quae praeter caeteras floreat ij sdem de causis uel; Cauendum quoque ijsdem de causis, ne qua pars ciuitatis praeter caeteras florcat: cuius rei medicina, res gerendas & magistratus semper contrarijs partibus committere contrarios csse dico bonos

multitudini &diuitibus pauperes) operam; da

re, vel ut pauperum diuitumque multitudo per misceatur, vel pars media augeatur: ea namq; to lit seditiones ex inaequalitate nascentes.

i. C OM MENTARII. Κοι, το δ ηαερουν J Alia eautio,non in uno cive, non in priuatorum motibus,ut duae priores, sed in parte seu ordine aliquo Reipublicae ut in plebe, in diuitibus, in nobil. bus,&c.ὶ posita,hic explicatur. Namjupracs 3. o cap. .dOcuic Aristoteles, pe accidere, ut in Rebuspub. nunc una pars si-

640쪽

Ratio

COMMENTARII. cit

ue ordo floreat, nunc alia soreat vel iaceat, nunc alia: eaquere fieri, ut pars ea nimis excellens & reliquis partibus poten- tior in s lescat,& Reipublicet statum ad se trahat & commutet; plebs ad Democratiam, nobiles ad Oligarchiam. Huic igitur initio hic occurrendum monet, & operam dandam, ne quid tale accidat, ne qua pars praeter caeteras excellat: sed suo quaeque in statu permaneat: iisdem, inquit, de causis, id est, nam ut in prioribus duabus cautionibus ex unius praepotentis insolentia de singulorum deprauatis moribus dc petulantia siue libidine rerum nouarum studium &Reipublicae mutatio metuenda est: ita & ex nimia huius vel illius ordinis potentia siue praestantia, Quemadmodum autem effi- .ci id possit, ne qua pars prae caeteris ei lore stat & augeatur: pulchre adiungit& docet A ristoteles tribus expositis viis & . Tationibus: quarum prima haec est, si magistratus&imperia resique gerendae mandentur contrariis partibus, id est, ut siqua pars praeter alias augescat, non huic parti, sed contrariae potius magistratus,Resque pub gerenda committatur. Nam alioqui pars augescens, etiam imperiis de magistratibus aucta, maiores continuo opes & potentiam sibi acquirit de reliquas opprimiti quod saepe accidisse, planum fecimus, Ap.

cap y ct . Hae arte de cautione hac aetate Venetos saepe v- e M. sos seiunt, qui infirmiori seu imbecilliori se applicando hoc perfecerunt, ut potentioris saltem cursus sistatur: cui potentiori si se coni unxi sient, metuendum fuerat, ne imbecilliorea potentiore oppresso illi quoque tandem victoris praepotentis praeda superessent. Sic se inter Hispanos & Gallos gensisse feruntur. Haec igitur una est via &insignis medicina, ei initio, nimiae linquam ordinis aut partis alicuius excellen-riae, adhibenda. Altera in partium permixtione est posita, g Mρ με qua ita Partes & Ordines permisceantur, vix ut agnosci pos sint, atque ita distincte notari non possint pars aliqua &Ω- Oao diuitum,& pars tenuiorum: dc tollatur discrimen popularium & optimatum ; qua de re ita Cic. lib. r. c. omnino qui Reipublicae,inquit, praesuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant,dcc. Qui autem parti ciuium consulunt,partem negligunt; rem perniciosissimam in ciuitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo euenit, talii populares,

dcc. diximus d. v. lib s es.s insin. Quid ergo, dicet aliquis, Obietitio. nullum ciuiuiu vel ordinum discrimen in Republica remanebit r

SEARCH

MENU NAVIGATION