De vsuris libri tres, per Conradum Paulum Bruinsuicensem, i.v.d. Iam recens in lucem editi. Adiecta est consultatio de excommunicatione, eiusdem. Cum praefatione Philippi Melanthonis, ad autorem

발행: 1561년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

cto. nisi ex aliis coniecturis usura. rum fraus appRreai,cuius rei certa

doctrina uix reddi potest sed iudi .cio rectae rationis ae arbitrio boni uiri diiudicandum uenit. De Vin arior poenα - , Io Eliquum est nunc, secundum instituti nostri propositum de

Poenis usurarioru dicere. Et Ioanc , sin suaCano. cap. iij. tradit, ex diabolo esse eum,qui peccata commis tit: usurarios autem contra Praec pia Dei committere ac peccare , me

his qus supra dicta sunt liquido asParet Ergo negari nonpotestinuis rarios ex diabolo, uel ipsius mini.

stros esse. Et r&num Dei ad ipsos non pertinere aulus ad Corinthisti,test

272쪽

vi. testatur,cum inquit: Neg fures, auari, regnum Dei possidebunt. QSod uero usurarii pro prie auari ac fures sint, ex eo patet, quod nulla re, nulla arte, nullaque fraude, proximi facultates magis expilari, magis* exugi posse uidemus,quam usurarum studio Prae/terea ad Ephe. cap.v.monet,auaristiam ne nominari quidem inter eos debere. Auaritia est inordinatus appetitus tum habendi tum retianendi rei cum alterius incommois do atque iniuria, quo uitio nullum tetrius ae scelestius inueniri po is cum sit radix omnium mesorinstinxenim auari ac usurariss homuneS , immanes, crudeles, qui omniu hominum uitam ne obolo quide,si possent,redimerentiQua

273쪽

Auaru nihil recte facere, nisi cum moritur. Na cum uiuit nemini prodest sed rapit, Sc uorat ea quibus alii frui ae se sustentare deberenti Hinc ide Paulus ad Thessa.cap.ii l. iubet, nequis opprimat aut Bain. det in negotio fratrem suu,propte rea quod ultor sit dominus de o/mnibus his sed agere res proprias, et manibus operari prscipit.Vsurarios uero no proprias res agere,sea alienis honis ais fortunis inhiare eost at,ac omne substantiam at* labore miseroru debitoru ac magnatum subditoru, ad se pedetentim attrahere . Nec refert si interim pq, ac auditores uerbi Dei esse uelint,s pius etiam cum alias Christi fidelibus,c'rpus ac sanguine domini nostri Iesu Christi c5municent, pastores diligant ,am obseruen his 5c alijs egenis,

274쪽

DE USURIS. LIB. III. εο egenis sua liberaliter impertiant.

Verusin cum omnia lige sine pota .rritentia,sine uera fide ueroque cultu diuino fiant,nihil prodest , imo

maiorem iram ac damnationem

hi eo ipso accumulant, cum ludiabrio ae contemptui quasi habeant Christi mortem, illius* uerbum, Haec enim est illoru condemnatio, inquitChristus Ioatim ita. quod lux uenit in mundin& dilexerui magis, tenebras quam luce, cum sint eora opera mala.Hinc Baptista in principio suae concionis praedicauit Ba putau poenitentiae in remissione peccatorii. Et Christus Marissatira quit:Resipiscite & credite Euange lio.Non enim eouenit,uelle niti misericordia Dei, e liberari a pecca/tis,interim*indies iis inuolui, non secus , ac qui uulneri mederi cupiρ

275쪽

at , ac interim illud indies refricet. Illuxit enim Dei gratia omnibus hominibi erudiens n's, ut abn gata impietate& mundanis concupiscem stobrie,iuste, & pie uiuamus in hoc seculo. Et cum in sacro

fonte quisque Christo semel sedes

Mouerit , ac operibus Satanae r nunclauerit, aequum est inquit Petrus , refugere ab inquinamentis

mundi, per agnitionem domini reseruatoris nostri Iesu Christi, nee illis rursus inuolui, ne postrema peiora fiant primis, alioqui enim satius suisset non agnouisse uiam iustitiae, quam a cognita diuertere,& accidere illis id,quod prouerbio dici solet: Canis reuersus ad suum ipsius uomitum,&sus lota reuersa d suum ipsius uolutabrum coenu

haque Paulus ad Roma. i. itauit:

276쪽

DE Vs VRIs. LIB. III. ros Quid igitur dicemus: manebimus

in peccato,ut gratia abundet 'Abia sit qui mortui sum peccato,quois modo posthae uiuemusin eodemet

' Quare non Permittendum, ut re

gno innobis peccatum in mortali corpore, & ol diamus cupiditatibus eius .Qui enim Christo nomededit, &inde Christianus appella' tu ablutusa peccatis,san stificatus per mortem Iesu Christi δc per spuritum Dei nostri,ei nihil magis coovenit quam ut illustri ac tam diui no nomini satisfaciat, ac non solii Peccata fugiat, dei. mandatis obstempereti sed & tanto nomine dugnam, ae piam ducat uita, ut Ioan. in prima Cano. sua ait. Et per hoc enim scimus inquit Ioan.quod cognouimuseum, si iussa illius obseruemus, Qui dicit,noui eum,& prs

277쪽

cepta eius non seruat, mendax est. Sc in eo ueritas non est. Cum itaque usurar a voci Dei non obtemperent ueritatem in iis non esse manifesto apparer, quantumuis foris pulchre splendeant.

Et sunt hi de quibus Ezechiel.

xxxiij. inquit: Audiunt sermones tuos,& non faciunt eos.Quando quidem cantiones edunt ore suo, sed auaritiam sua sequitur cor eo

rum. Sed quia parvipedunt Christi benefici illiust occulta sapientiae ignorant, nec primum gradu Christiani nominis attigerunt,ut admissorum suorum poeniteat, sed iusti,tiamDei in iniustitia detinent,ideo scandalo sunt toti Ecclesiae. Optisma ergo ratione a patribus consti tutum esse extat, eos tanquam Pii tida membra abscindi,&actatu piorum

278쪽

DE vs VRIS. LIB. III. io

Piorum remoueri, excommunica,

rique debere,ut hae tam saeuissima poena adacti resipiscant, & poenitentiam suidelicti agant,ae tandem Christi beneficiis frui, ueraeque Ecclesiae iterum inseri possint.. Itaq; sciendum, manifestos usuis rarios ipso facto excommunicastioni subiectos esse, id est, eo ipso quod constiterit, quem esse usurarium, ad participationem ac comomunionem sacramentorum non

admittendum esse, nec oblationes uel eleemosynas ab eo recipiendas Et si in eo peccato discesserit, eum sepulturae non tradendum, ut haec habentur ex constitutione Later iam. Concili AE.quia in omnis. ex de Vςrba enim constitutionis haresunt: inita in omnibus sere locis iis usuraru crimeniuoleuit, ut ma

279쪽

ti alijs negoths prostermissis, quassaicite usuras exerceant, & qualiter attrius. testamenti pagina eas condemnauit , nequidquam attendentes: itaq; statuimus,ut usurarη ma'nifest nec ad comunionem admittantur altaris, nec Christiandim si in hoc peccato discesserint accipio ant sepulturam,sed nee obla tones eorum quisquam accipiat.Quod etiam de eleemosynis intelligenduesse dicit Ioan. An.in c.ex viamtate, de senten. excommu. Abominabiles enim sunt impiorum uid imae.

Μanifesti autem usurarij dicunu illi, qui palam sine metu , sine alerecundia, pecunia suam sub ularis mutuo, etiamsis ex uel quinque tantum accipiant,ut supra dictum est, & hoc quasi omnibus pateat. S c μαί. cohabula,m muc Vel etiam

280쪽

etia per indubitata argumenta, uel Praesumptiones conuinci possunt,

ut in Saces in de qu. ibique per Abb. Vt quia per famam cum es is certis indiciis hoc liqueat, uel quia per Episcopum , aut antisti

tem pro usurario declarati sunt,ut per Hosti.in sua summa,exiade ιι ιιι Non manifesti autem dicuntur, de quibus tamen suspitio,cum rem clam peragant, & contra illos uel ex ossicio per inquisitionem, uel per alicuius denunciationem , uel etia accusationem procedi potest. Item per modum exceptionis, ut

haec per Hosti in loco prius allegato. Et hi conuicti eisdem subiiciuiis tur poenis de quibus paulo ante dia nec abolitione impetrare pose sunt,& sepulturs tradi priusquam usurae restituamur . secundum iti

SEARCH

MENU NAVIGATION