Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus nonus. De Divinae gratiae beneficio

발행: 1744년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nus, ita concinnat: res ergo Eccus Dis mines videri velint; unum semper si

regulis, re divina sum is autboritate δε- avgustinum excipiunt, & honorant ma- is eumentit , ita adiuvante Domino confra patitxime, hunc tamquam piae doctrinae fide- ,, sumus, ut Omnium bonorum assectum , atqueilem magistrum colunt, observantque : is operum , omnium sadinum , omniumque eumdem Apostolo Paulo vel proximum ,, Dirtutum , quibus ab initis Dei attenditur iaciunt, &numquam non suis partibus ,, Deum p ea ν auiorem et is non dubιπ- conantur adlunsere. Ubi de Ius tisu rimas ab ipsus gratia omnia iaminis merita disputatio incidit, nullum quam auem is praeveniri, per quem fit ut aliquid boni, is sinum , in suae partis patrocinium ire- is velle incipiamus , is facere quo utique au quentius adducunt. Similiter ubi de Eu- is sellis, is munere Dei non aufertur liberum ar- charistia, ct sacro-saneto Christi corpore ,, bitriam , sed liberatuν , ut de tenebroso luci-ia Sacramentariisquaestio movetur, Anm ridum, de pravo rectum , de laurido Ianum , sinus semper primus, atque ultimus in ride impis Gnte fat pravidum. ore est. Item Claudius Sanctesius repeti- is Ac tandem ita concludit paulo post : Pro-itisηe 9. de Euebaristia : Obstruare licet ,, fundiores vero, di ilioresque partes istercur-iadversarios, invit, sive nostra destruen- is rentiam quaestionum quas latius pertractarunt,ido, sive sua asserendo, scitidis, Ac ce Vis 1 ut baeretieis Pelagianis scilicet, & Semi-' tis scripturis cavere, atque in omni con- is)elasianis restiterinu praecipueque S. Αu- troversia ad unum Augustinum , tam- ,, gustinus sicut non audemus contemnere, itaiquam ad sacram Anchoram refugere : is non necesse habemus adstruere, quia ad tan- non quod ab eorum partibus stet, sed is flendam gratiam Dei, cujus opera, ac digna quoniam tam multa, ac tam varie scri- ,,

rioni, nihil pariter subtrabendum est , satisrpsit pro re nata , ut facile sit omnibus is suffirere medimus quidquid secuηdum praedi-ipost illum haereticis aliquid de ipso con-

Sas Regulas, apostolicae sedis nos seripta δε- torquere, atque aliorbum, quam ipse di- , , cuerunt: ut Wαrsus non Fiemur Carbosi xerit, avertere. iscum, quod apparuerit proe is sententiis esse Hoc utique probari facile potest calculo

contrarium. Omnium prorsus haereticorum, qui quovis post S. Augustinum iaculo extiterunt. V. Primo namque, tanti D ctoris auctoritate suos errores teg re C

suam avide omnes quotquot ps s. aurinisum nati sunt, ut testatur S. Prosper in Chr extiterunt haeretiei, iplus doctrina suos nico: Praeisinatorum Κωesis, inquit, quae errores tueri ambierint. ab Augustim libris mast intellectu accepisse H-citur murum, bis temporibus serpere exorsa .

Abet illud error omnis , inquitivaronius vero ad annum Christi M III Desebamps lib. 3. disput. I. cap. I. num. II. Ps F. augustini obitum , inquit , is ut cum infirmus sit ipse per sese , de prori unt quidam, qui ex eius seripiis maseis nativum colorem erubescat, non anteiperceptis complures ιnvexerum errores , quos

M rum litterarum praesidium asciverit, Δcidere coxabantur.

sanctissimi, juxta, ae eruditissimi viri Vix compressa suerat Praedestinatiano se nomen , sic tamquam larvam , indue rum naeresis , quum altera octavo iaculose rit. Hinc certatim haeretici in Augu-ise se extulit , quae sacris imaginibus bel-stini nomen involant , quod ex omni- tum indixit, culus praecipuus in Gallia in-ri bus, qui nascente , vel adulta Eccle-istaurator suit Claudius nurinensis Praesul , M ita, pietatis, & doctrinae laude florue-rde quo ita scribit Duriatus in responsitone,, runt, nemo sit, iii apud posteros plus ad ersus eum edita: Augustinum assumit, ari authoritatis habeat, ac fidei. cέμι subtilitate ingenii , Cbrisianique sensus Pridem illud notavit Heraninus Torrem reaetu Me longissime distat, alios quidem praefis in pretiuatione consessionis Augustinia-iter eum suum pene omnes abiecit. Et pluri- nae. Sectarii, inquit, cum honorem nul-ibus interpositis, S. autem Augustino 6se olum, aut certe pei exiguum Patribus de-ibloditur, is adulatuν singulari eum mori ferant , eosdemque uno nomine omnes reus D M , quasi suae fautorem vecoratis .

,, nihil nisi homines, tallacesque saepe ho-iItem: clauum suam augustini auctoritate s

22쪽

De Divino Gratiae Beneficio. Igctam posse esse sus latam . Quibus

consentanea sunt , quae in eumdem Mer

licum scribit Imas aurelineisu Episcopus

lib. I. de cultu imaginum; augustinum, inquit , inter eaeteres magnMum laudiam pra rariis essene solitur erat. Eamdem traudem texuit Berengarius, ut contra divinum Eucharistiae Sacramentum pugnaret ι de eo namque scribit Lansean-cus Archiepiscopus Cantuarientis libro is Euebar De Sacramento , ubi cum sic intempellat: In beati fluxustini verbis exultas, hie

vicisse te , sumiaorem esse gloriaris ; infirmanuntum tuae de si is te invenisse gratularis . Algerus quoque lib. I. de bacramento cap. Io. saepe istud inculcat , ac praesertim eo capite, quod ita exorditur :sed ex bae beati augustini sententia: non hae corpus, quod vivotis , manducaturi estis natas Meresse, ἐν c. Decimo quarto iaculo novus error pro siliit ex inseris , duce , ac parente Ioanne lalef., qui quanta protervia S. Augustini nomen , atque auctoritatem ascisceret , cognosci facile potest ex his Uvicies verbis: A Aniatis extraneis, o, modernis dissentio, sed eum multis sanct/s antiquis,-ίρα- ei ter Augusιno eonvenio . Quae ubi recitavit Thomas Uvaldensis tom. I. lib. I. art.2.

cap. q. addit: Hae audaei 'pa confisi eius disseipiat vocabant eum fanis se , Os elato nomine, Joannem Augustini. Pari studio, similique artificio Lutherus, ac Calvinus, eorumque sequaces sanctum Augustinum in suas paries deducere , ac in ejus authoritate latebram quaerere nisi sunt: Lutherus enim in libro de servo arbitris petulanter scribebat: Augustinus totus meas est. Multo vero ambitiosius Augustinum sibi vindicat calvinus pluribi; maxime vero lib. 3. contra Pighium t Gloriatus

sem, inquiri de Augustino, sitam marsus no rum se. Et post multa , nos nihil quam Augustinum loquimur & tandem quasi re apertc demonstrata sic concludit ι Ergo etiamsi erepat Pighius , nobis Me extorquereno Mes, pse augustinus fis nostre t Et lib. de aeterna Dei Praedest. Augustinus ipsie, in-Quit , adeo totas noster ', ut Ii mi, em ομνιbenis Ist, ex eius restis coatextam proferre abunde mi, fusciat. Pari,imprudentia Melanctian in Apol

gia pro Luctero contra Sorbonicos , ait et an non Diaberi de, libero arbitrio , gratia

ni est λ Eodem Ioel idem nebulo loquitur. 2άd si unquam dubitatuus est, in quo genere

litterarum, aut artium versaretur Lutetia, id nunc declarat bie loeus, in quo palam προ- ret, in tota ista sorbonica Faesitate nenianens

est, qui augustinum vitigerit. In ipsa seria plura qui mini, fatae aestimari potes quo

do ne Augininum quidem vulgarem alioqui inter Ne tos seripidirem viderint: O NeoA- νιξ δ Disonam ' Et paucis interiectis: Fianite impetrari a vobis , ut augustinum madio relegatis , sed in plaustri tantum ἰ nans errorem vestrum nulla pagina es , quae non coarguat . Et universim de Lutheranis, &Calvinistis amrmat BartMomaeus Camerarius lib. I. de libero arbitrio cap. 3. Hanc sepe magnam esse durum versutiam , ut palam coram mi eranda plebe, Augustinum tamqvam pallium errorum suorum praeferant. Quocirca doctissimus Uvaldensis lib. 2. cap. 3I. merito scribit , anxius Augustinus de librarum morum ealumniatione Hererica , dieit illud Lelefiastis : Odivi omnem Iab rem meum , quo ego laboravi sub sole , quia eius libri in manus stultorum Perven rum , qui sequenter secun sim perversitatem

eordis sui seminant indo Hereses . Qua quam & illud solari sanctissimum Doct rem debet, quod Facundus Hermianensis Episcopus , qui altero post ipsum seculo

vixit, et Nanter, & ad rem nostram a posite observavit : suid autem , inquit, miae miremin λ mqtu eηim melius 'tuis i qui Augustinus quam Propistis, quam Ap Mo, quam Evangetide, q-rum verbis fimia titer mast intellessis, tam multi baeretiei suos

destndere emantur errores.

Quamquam autem de sola sancti Augustini authoritate hic actum sit, nihilominus solus ipse in enodandis de divina 3ratia controversiis, non est arbiter audiendus ; ad eas namque dissicultates cnodan das , & solvendas non modicum juvant celebres tractatus eorum omnium SS. Patrum, qui S. Augustini aevo adverius nascentem , vel renascentem Pelagianorum haeresim strenuissime deceriarunt 3 maxi dvero SS. Hieronumi, Prosperi, Hilarii, Meorum omnium, quos in priori volumine . agendo de expugnatoribus haeresis Pelagianae indicavimus, & laudavimus. Porro , ut facilior, & perspicacior rerum dicendarum haseatur ratio lectoribus, maxime nostri Seraphici Ordin sjunioribus Theologis, in quorum pinissis B a mi

23쪽

I6 Praeludia

mum gratiam hunc Iaborem suscepimus consultum iudicavimus hic adstri re e rum nciliorum decreta , in quibus distincte , & ex prosesse determinata , &asserta Catholica doctrina de divina gratia , quorum maxime canones facile in omnium manus non veniunt . Ut autem

missa faciam decreta Concilii Diospolitani, de quibus actum est in priori volumi ire , auspicabor hoc praeludium a decretis Comcilii Carthaginensis, quae vulgo circumferuntur sub nomine Concilii Mileuitani. s. VI. Decreta, seu eamnes ciuilii Coibaginensis celebrati anno Gri - ιbus mseribi- ur, ae damnatur Gros Pelagiana.

Concilium istud Carthaginense, in quo

convenerunt 2IT. Episcopi, ut narrat S. Prosper in Chronico, vel alq. ut ait in responsione 8. ad capitula Gallo. Tum, nec-non & cap. Io. libri contra Col- Iatorem, videtur idem esse cum illo Comcilio totius Africae plenario, cujus meminit S. August. Epist. s. ad Valentinum νει ad quod forsitan alludit Itb. 3. contrari Iulianum cap.7. his verbis: Vestra vero ,, apud competeris judicium communiumri Episcoporum , modo causa finita est, ,, nec amplius nobiscum agendum est , es quantum ad jus examinis pertinet , nisiis ut prolatam de hac re sententiam cum M pace sequamini; quod si nolueritis , a ,, turbulenta , vel insidiosa inquietudine,, cohibeamini. In hoc Concilio edita sunt decreta quaedam adversiis haeresim P Iagianam, quae decreta , sive capitula pluribus viris doctis . vidcntur esse eadem cum iIlis octo canonibus , qui vulgo circumseruntur sub nomine Conci Iii Mileuitani , contra Pelagium. Verum ista decreta non a Midcvitano , sed a praefato Carthaginensi Concilio edita fuisse probabimus, ubi haec decreta recensilerimus.

CAPUT I.

. Contra Pelagianos , exu d ηι etiam fine peccato mori potuisse Adam. Primo , placuit omnibus Episcopis, qui fuerunt in hac sancta Synodo constituere,

quae in praesenti milio Munita sunt, ut quicumque dicit Adam primum hominem

mortalem factum; ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit,

CAPUT II.

omnes is peceatorum remissisnem veraciter baptizentur. Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptirandos negat 3 aut dicit , in remissionem quidem peccatorum eos baptirari , sed nihil ex

Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur; unde fit comsequens , ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera , sed falla intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod ait Ap stolus ; Per unum bominem peccatum ius vis is mundum , is, per peccatum mors 3 imita in Omnes bomines pertransit, in quo omnes peccaverunt ,' nisi quemadmodum Ecclesia

Catholica uoique distula semper intellexit: propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipso

adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptiZantur , ut in eis regeneratione mundetur , quod generatione traxerunt.

CAPUT III.

suos gratia Dei non filum merasa - istis,

sed etiam a Juvat ne committantur.

vem placuit, ut quicumque dixerit gratiam Dei , in sua iustificamur per Jesum Christum Dominum nostrum , ad selam

remissionem peccatorum Valere , quae jamjam commisIa sunt, non etiam ad adjutorium , ut non committantur , an thema sis.

ssod pre gratiam Dei seiamus quid facem

debeamus, i i dile e ut faciamus. Item quisquis dixerit , eamdem gratiam Dei , per Iesum Christum Dominum n strum, propter hoc tantilm nos adjuvare ad non peccandum,quia per ipsam nobisrevelatura

24쪽

De Divino Gratiae Beneficio.

vir, & aperitur i ntelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus , non autem per illam nobis pra stari, ut quod faciendum cognoverimus , etiam facere diligamus , atque valeamus , anathema sit. Cum enim dicat Apostolus: Seientia instat, ebaritas Hia aedi it valde impium est , ut credamus , ad eam quae innat , nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere; cum sit d num Dei, & scire quid facere debeamus,& diligere ut faciamus; ut aedificante charitate, scientia non possit inflare : sicut

autem de Deo scriptum est, Psal. 63

docet bominem mentiam : ita etiam scriptum est, Ioan.q. Coarisas ere Deo

oratia Dei praset, ut Ire impleasM , 'ma gratia sicut ait Pelagius) Deio, quasi Me gratia Dei disseisias possit impleri.

Ium placuit, ut quicumquedixerit, ideo nobis gratiam jumticationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, inm- Quam etsi gratia non daretur , non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit: de fructibus enim mandatorum Domi-Nus loquebatur , ubi non ait I Sine me dissicilius potestis facere: sed ait: Joan.I3. Sine me rubii potestis facere.

ad Juina sententiam Ioannis Euangstime

nemo sit, qui esse possit mo

Bem placuit, quod ala S. Ioan. Apost

ius I. Si rixerimus, quia peccatum non θ

hemus , nor ipsas seducima , is, veritas in nobis κω est, quisquis sic accipiendum putaverit , ut dicat, propter humilitatem oportere aeci nos habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit . Sequitur enim

Apostolus, & adjungit ibidem : Ii autem Hes fueranus percara nostra, Melis es, i

sinus: qui re stat nobis peccata, tmnindeι nus ab inni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter , scd etiam veraciter dici: poterat enim Apostolus dicere:

Si dixerimus, quia non habemus peccatum snos ipsos extollimus, & humilitas in nobis non est : sed cum ait: μι isses deei-ρ ηι , veritas in nobis non est : satis ostendit, eum qui se dixerit non habere Peccatum, non verum loqui, sed falsum.

Os unisuique etiam Iusto dicere oporteat, Dimitte nobis debita nqstra. Item placuit, ut quicumque dixerit, in Oratione Dominica ideo dicere Sanctos , Dimitte nobis disita nostra, ut non pro sei psis hoe dicant: quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores : & ideo non dicere unun,quemque Sanctorum ;Dιmutemibi debila mea ι led, Dimitte nobis debita stra, ut hoc pro aliis potius, quam pro se Iustus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim , & Iustus erat Apostolus

Iacobus, tam dicebat: In multis enim βndimus omner . Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret& Psalmo, ubi legitur : Non intrea in Judirium eum servo tua , quia non i συλιών in eo pectu tuo omnis vivens λ Et in or tione sapientissimi Salomonis: Non est M. - , qui nou peccet. Et in libro Jos. 3 . In manu omnis bominis Dat, ut sciat omniabama infirmitatem suam p Unde etiam Daniel, Sanctus, de Iustus cum in oratione pluraliter diceret, Treavimus , iniquitatem mimus, i c. quae ibi veraciter, & humi.

liter confitetur , ne putaretur, quemadmodum qui Aam sentiunt, haec non de suis,

sed de populi sui potius dixisIe peccatis .

postea dixit : Cilm orarem , confitere peccata mea, peccasa populi mei Domina Deo nostro . Noluit dicere peccata nostra,

sed populi sui dixit, & sua, quia futuros

istos. qui tam male intelligunt, tamquam Proprieta praevidit.

suM a sanctis veraciter dicitur . Dimitte nobis debita vostra. Item placuit, ut quicumque verba ipsa Dominicae Orationis, ubi dicim , Dimi uenobis debita nostra, ita volunt a Sanctis dici, ut humiliter , non veraciter hoc dicatur, B 3 anain

25쪽

I 8 Praeludia

anathema sit. Quis enim serat orantem,

di non hominibus, scd ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, recorde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere pSunt insuper alii Canones editi pro constituenda Ecclesiastica disciplina , de

quibus omnibus non levis est controversia apud Authores. Petes: a quonam Asricano Concilio ema

narint.

Reis deo; Baronium ad Ann.4I6. existimare tantum priores supra recensitos esto Canones esse Concilii Mileuitani secundi; Teliquos vero diversorum esse Conciliorum

Africanorum 3 adeo ut unum videas corpus ex diversis membris esse compactum Cujus caput , pedes . & reliqua membra sunt ex diversis membris compaginata. Herum probabilius dicendum arbitror prinsatos Canones editos fuisse a Concilio Carthaginensi plenario , quae controversia ut pro modulo nostro dirimatur,

Sciendum est , quatuor habitas fuisse in Africa Synodos circa Pelagii, & Coelestii

errores: duas scilicet sub Innocentio primo Romano Pontifice , Μdevitanam , Car-r giηensem, Provinciales ambas: &'alteras totidem sub illius successisre ZoZimo, primam quidem Carthaginensem Anm qi T. cui aderant Episcopi Provinciae Lugitanae, cujus metropolis crat Carthago , alteram deinde pleniorem ducentorum, de septemdecim Episcoporum AnamqIS. inchoata, nec absoluta, nisi stquam a LoZimo Pelagius, Coelestiusque damnati sunt, quarum Syn Odorum meminit Augustinus Epist. 47. his verbis: suia fieri um est ad ripam Roma-

nensis Previnciae , is, de Oncilio Ntimidiae ;Θ, aliquanto ditigentius a quinque Episcopis , o, quae ipse ad Afri nos reber sit . Item quod Papae Getimo de Afri ηο Conrilis seriaptum es , eluique νescriptum ad uη euos to-

riori plenario totius Africae Coneιlio contra i sum errorem breviter coasiluimus.

Observandum insuper duo celebrata fuisse Cone ilia Mileti in Numidia . Unum quidem , Aano sa. initio Pontificatus Inn Centii, Arcadio , & Honorio Augustis V. Consulibus: Alterum anno qI9. ultimo Innocentii vitae anno , Consulibus Theodosio, & Honorio Arcadii filiis, quo pariter empore celebrabatur Synodus Carthaginensis Provincialis, ad quam soli convenerant Proconsulares Provinciae , aut pauci etiam vicinarum Provinciarum Epistopi . Censet autem Baronius praefatam canonum collectionem dividendam in tres partes, &primam, hoc est, praefationem dedit primo

Mileuitano Concilio, secundam, quae con tinet octo anathematismos in haeresim Pel git, Mileuitano secundo: tertiam, quae reli qua . omnia compullitur variis Conciliis Africanis tribuit. In antiqua autem colle ctione Conciliorum adscripti fuere prae sati non es Concilio Mileuitano pii mO. Verum quisquis huic collectioni nomen imposuit Concilii Mileuitani, neque I erum,

neque personarum . neque aliarum circumstantiarum, aut rationem, aut notitiam habuit . Tum ouia concilium Mileuitanum primum celcbratum fuit Anno Cissi qo2. initio Pontificatus Innocentii; quo tempore nedum oborta erat haerosis Pelagii, quae so-him e vulgari, ac propagari coepit circa An num qI3. ut observat S. Prospci in Chronico

ad illum annum: Hae tempestate inquit

Pelagius Brito dogma ηοι mi sui contra gra

exerit, mνltosque in suum trabit errorem . Et bene dixit Me anno, quia anno superiori, ut optima ratione probat Baronius ad annum Christi Aia. oelestius discipulus Pe- Iasii , a Paulino Diacono de capitibus lia

resi, Pelagianae postulatus, Carthagine Synodali sententia damnatus fuerat . Non potuit ergo Pelagiana haeresis damnari in oncilio primo Mileuitano, quae nonnisi post integrum dcccnnium coepit publicari. Et ex consequciati , alterius Concilii ellen cccssium est , octo priores Canones huius collectionis , quibus capita haeresis Polagianae articulatim damnantur. Insupra. Concilium Mileuitanum, ex quo ad Romanum Pontificem Innocentium de haeresi Pelagiana, tunc oriente, Patres scripsere , fuit Provinciale Numidiae , eique praesedit Silvanus illius Provinciae Primas. Hunc enim Concilii Praesidem Epistola P

trum Mileuitanorum ad Innocentium in fronte get it, his verbis; Domino beatissimo, meritoque venerabili, & in Christo honorando Papae Innocentio , Silvanus , Valentinus, &c. & responsio innocentii ad Concilium. Innocentius Silvano seni, Valentino, de caeteris, qui in Mileuitana Synodo interfuerunt. Fuisse Provinciale Numidiae, de non plenarium Asicae, scribunt

26쪽

De Divino Gratiae Beneficio. I9

Patres ipsi ad calcem Epistolae suae. Haec ad

sanctitatem tuam de Concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensis Ecclesae, Carthaginiensis Provinciae epist pos nostros, quos ad hedem Apostolicam. quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. At Mileuitanum primum non siit Provinciale, sed universale Africae, Acsraesidem habuit non Silvanum, sed Aureium, ut habet praefatio, quare primum M Icvit anum non est illud Concilium, in quo de haeresi Pelagiana tractatum fuit. Deinde. Capite XXVII. illius collationis Mileuitanae, decernuntur quidem Episcopi, qui cum Aurelio Episcopo seniore cundia

agant nomine omnium, & sunt: De Pr vincia Carthaginii , Vincentius , Fortunatianus , Clarus ν De Prisincia Num ae , Alipius, Augustinus , Restitutus . De Provincia Mancena, Donatianus Primas, Cresconius, Iocundus , II milianus . De Pr vineia Μ auritanis sitifensu , Severianus , Asiatius, Donatus. De Provincia Di Iana, Plautius. Nomina vero Patrum Mileuitanorum, qui scripserunt ad Innocentium, ex eorum Epistola lunt haec, Silvanus, Valentinus, Aurelius , Donatus , Restitutus, Lucianus, Alipius, Auguli inus , Placentius, Severus, Fortunatus, Possidius, N vanus, Secundus, Maxentius, Leo, Faustinianus, Cresconius, Malcus, Littorius, Fortunatus, Donatus, Ponticanus, Saturninus . Christonius , Honorius, Lucius , Adeo latus, Processius, Cresconius secundus, Felix, Aliatieus, Rufinianus, Faustinianus, Servus, d arcntius, Lucillius, Sabinius , Faustinus, Cresconius, Victor , Genantius, Possidonius, Antoninus, Innocentius, Praesidius , Cresccntius, Felix, Antonius, Victor, Honoratus, Donatus, Petrus, Praesidius, Cresconius, Lampadius, Delphinus. Quare Patres Mileuitani, qui scripserunt ad Innocentium, non sunt illi, quibus Arcadio V. & Honorio V. Consulibus commissae fuerunt si tamen commissae fuerunt

res Concilii: non cnim inter eos sunt Aurelius , Primas, non Vincentius, Fortunatius, Ac Clarus, non Iocundus, & AEnailianus, non Severianus, &Plautius: qu

modo igitur illud, Se istud unum itidem

oncilium este possunt λ Fateor equidem, quod haec collectio habet saltem praefati nem , dic aliquot capita saltem eorum Canonum, quae disciplinam Ecclesiasticam spectant prima Synodi Mileustanae, ut ad illud

non pertinent Canones supra scripti contra haeresim pelagianam, quae nonnisi diu post disseminari coepit. Nec veritatem penitus, & ocul litis detexi ste videntur , quι praefatos viginti septem Canones, aut saltem octo priores , in Mileuitanam secundam Synodum refundunt. Quod utique constat primo ex Can

ne nono, cujus verba sunt. Dem placuit nodiuitur universi Episcopi , qui ad Concilium

congregati suat, tenerentur , terras iudices dumgutu Provinetis eligi , electi sunt is

Provincia Carthaginens, Vineenitur, Fortunatianus , Clarus ; de Provincia Numidia alipius, Augustinus, is, Restitutus . D: Pro vineta Retaneena eum sa sene Donatiano Primate oestonius , Iocundus , D, AEmili nus . De Μauritania sitifensi , severianus ,

Matieus, Donatus . Lis P vincia ροψ litara , Plautias, qai ex more ιegatus unus

missus est , qui ura eum sancto sene Aurelia

η ersa cogno eant , a quo petiit universum Conrisium , ut evnctis sive g tis , quise e-ma iam siunt , seu mistuir i e substrabat ,

subseri erunt. Aurelius seopus Ecelesta Carmaginensis bule dureto eo entit , is

seri erunt . Constat, inquam , hunc Carionem non posse a secunda Mileuitana Synodo censeri conditum ; haec enim Synodus fuit Provincialis Numidiae, hic autem Canon ut constat, est Concilii Nationalis plenarii , ex quinque Provinciis Africae collecti . Icumr , Concilio Mileuitano secundo non interfuit Aurelius Episcopus Carthaginensis, qui tunc Carthagine Sunodum Provincialem celebrabat, ex qua scripsit ad Innocentium Romanum Pontificem, huic autem Synodo, in qua conditus est praefatus Canon, intersuit, de praesuit. Denique , Concilio Mileuitano secundo praesedit Silvanus , qui litteras cum caeteris Episcopis Numidiae scripsit ad Innocentium 3 Silvanus quidem in hoc Canone , ne nominatur quidem ι sed Aurelio Episcopo Carthaginensi scribendarum, &sub scribendarum lapistolarum datur facultas, quid ergo Concilium istud habet commune cum secundo Mileuitano pSed neque octωγriores ab eodem Comilio constitutos .esse verisimile est . Tum quia habemus litteras huius Concilii ad Pontificem Innocentium, in quibus de Canoni-.bus a se eonstitutis nulla fit mentio, nulla

27쪽

llo praeludia

approbatio postulatur, res silentio non praetereunda, D facta fuissit; Tum quia Patres ejus Synodi communibus Epistolis , necnon & quatuor Episcopi suis peculiaribus litteris ad In nocentium summum Pontificem directis postulant, ut Pelagianismum publice damnet 3 nondum ergo publice erat

damnatus, nondum ejus assertores univertim ab Ecclesiae corpore erant separati, sed ut fieret a Romano Pontifice Mileuitani Patres postulant; Tum quia S. Prosper in Re-sMη aene ad Casutula Gallorum Cap.8. de iis

Carionibus loquens, ait ι Cum ducentis qua- aordecim saereritibus, quinum em tutionem atra inimicos iratiae Dei retus mundur amplexus est veraei pressisu; quemadmodum eorum haber sermo: Dicamus gratiam Dei ,

e c. Et contra Collatorem: Erraverunt 2Iq.

sacerdωes, qui in Epistola, quam suis Constitutionibus Raetulerunt , ita AMollea sedis B. Antistium Toximum sunt alloquuti :Constituimus, cyc. Si Canones contra Pelagium , quos Constitutioηer appellat , decreti sunt tempore Z imi, &aaIq. Episcopis, certu in secundo Mileuitano decreti non fuere. Mileuitanum scilicet secundum habitum est sub Innocentio, non sub ZoZimo, eique interfuerunt Episcopi non at sed sexaginta tantum, ut ipsi in Epistola sua ad Innocentium, editis ungulorum nominibus profitentur. Rursum carmine de ingratis idem Author de his Canonibus loquens , qui, ante

dixerat, Romae probati erant, su*icit; MVta punt , is, scripta manent, qua de

cataraius

-reri sentis fluxere , Exdante metallo, Et terrenteris Praeerum sunt edita limguis, Ducentos , & quatuordecim Patres per D necdochen tercentenos dicere potuit 3 at sexasinta nequaquam.

Si haeresis Pelagiana constitutis Canonubus, prilis Milavi, quam Romae damnata fuisset, falso de illa Prosper eodem libro dixisset. Pestem subeuntem prima reeitat Sedes Roma Petri , quae Fastoralis λη

Facta eaput mundo , quidquid κω piadet

armis Relietisne tenet.

Coelestinus primus R. P. Epistola aA Epia scopos Galliarim, scribens contra Pelagia nos cap. IO. ait: Eludetiam, quod intra G-thaginisoli 31Mdi irreta re stitutum est , quasi rorium Apostolicae sedis amplectimur , quoa scilicet tertio ea tuis definitum es . Ut quicumque dixerit iratiam Dei , qua iust cσ-mur,se Refertque ad verbum Canonem 3. collectionis Nileuitanae, & subdit: Et iterum A. Capitulo , ut fi quis disreis ratiam Dei per Iesum Cissum propter Me tantum

nos adiuvare, OQ. Et restri quartum Can nem illius collectionis , & tamdem quintum, semperque Carthaginensis nomine , nunquam Mileuitanit clim vero Coelestianus Pontificatum inierit Anno Christi q23. verisimile non est , quod ignoraverit verum Authorem Canonum, quos citabat sime constituti fuissent sub Zmimo , sive sub Innocentio , maxime , quod habebat gesta utriusque pontificis , & utriusque Concilii jn nac causa , eaque in eadem hac Epital a , ex eorum authenticis Pr priis illorum verbis, reserebat. Concludamus hunc locum omnium antiquorum Codicum testimonio. In Epitome clesiae Africanae, quam Adrianus primus dedit Carolo Magno, octo Canones contra Pelagium ha ntur hac nota . Oeto ,, capita, quae sequuntur, in Carthaginensi ,, ConeiIio sub anathemate statuta sunt . ,,

In corpore Canonum Ecclesia Africanae,

quod lectum est Carthagine in Concilio Asripae plenario , post consulatum Honorii XII. & Theodosii XIII habentur ad verbum in Concilio Carthaginensi anni praecedentis , non in aliquo Mileuitano , ibi

tamen rcferuntur cum decretis suis omnia

Concilia , quae in Africa habita fuerunt , tempore Aurelii Episcopi Orthaginensis In collectione vulgata totidem verbis Ieguntur in Concilio Africae plenario , Η norio VII. & Iheodosio VIII. Coss. Photius in Bibliotheca hanc Synodum Carthainensem legisse se dicit cum his Canonius, contra Pelagium, & Ccelestium . B nius rimo secundo Oηeiliarum , asserit illos ad idem Concilium relai ri, in vetusto quodam codice Nonasterii sancti Bavonis Gandavi , & in codice impressis Moguntiae

a M. I6 2. juxta exemplar vetusissimum Monasterii Vintoniensis. Si quis ergo his consideratis , propter illam unam collectionem, Canones contra Pelagium, Mi , levitanos , & non Carthaginenses appellare pergat, hunc ego dixerim humanam

fidem pensi non habere. S. VIII.

28쪽

De Divino Gratiae Beneficio. 2I

q. VIII.

Carmes Coum Araumari II. celebrati an o 29. quibus maxime , quae de Gratia Fidetexenda suu , fatuuntur.

CUm ad dedicationem Basilicae, quam illustrissimus Praesectus , & Patriciu sFilius noster Liberius in Arausicana fidelistima devotione construxit, Deo propitiante , & ip invitante convenissemus,& de rebus, quae ad Ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos fuisset spiritualis oborta collatio: pervenit ad nos. esse aliquos, qui de gratia, & libero arbitrio minus caute, & non secundum fidei Catholicae regulam, sentire velint. Unde id nobis secundum auehqritatem, & admonitionem Sedis Apostolicae , justum , & rati nabile visum est, ut pauca capitula ab ΑΥ- stolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de certis Scripturarum voluminibus collecta sunt 3 ae docendos eos,

qui aliter, quam oporteat, sentiunt, ab Omnibus obscrvanda preserre, re manibusn

sitis subscribere deberemus : quibu, lectis, qui huc usque non sicut oportebat, de gratia, & libero arbitrio credidit, ad ea, quae fidei Catholicae conveniunt, animum suum inclinare non differat.1 Si quis per omenlam praevaricationis Adae non totum , id est , secundum corpus , & animam , in deterius dicit hominem commutatum, sed animi libertate illaesa durante , corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium; Pelagii errore deceptus, adversatur Scripturae dicenti: Anima, quae peccaverit ipsa morietur. Et : N fritis quoniam cui exhibetis vos servos ad ob

diendum se, vi estis ejus, cui subditi obeditis, a quo quis semiatur, Hus, servus addicistiν pa Si quis soli Adae praevaricationem suam,& non ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae poena peccati est non autem & peccatum, suod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse tcstatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apin stolo dicenti; Per unum bominem peccatum

et Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam

gratiam facere, ut invocetur a nobis: con

tradicit Isaiae Prophetae, vel Apostolo idem

dicenti: Iaventus sum ra non quareretibus merpalam apparvi bis i qui me non interrigabant. 4 Si quis, ut a peccato purgemur, vin

luntatem nostram Deum exsectare Contendit: non autem ut etiam purgari velimus.

per S. Spiritus infusionen , Ac inrati nem in nobis fieri confitetur : resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti di Praeparatur voluxtas: dec. & Apostolo praedicanti . Deus s , qui operatur in nobis is, velle, is, 'seere pro bona voluntate. s Si quis, sicut augmentum . ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis ame-ctum, quo in eum credimus, qui justificat impium , & ad generationem baptismatis pervenimus, non per gratiae donum , istin , per inspirationem Spiritus saneti co rigentem voluntatem n ram, ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apost licis dogmatibus adversarius approbatur . S. Paula dicente di Gompus quia qui eaepit in vobis bonum opus , perficiet usque in

diem Domini nostri Iesu cbrim . Et ' illud , Vobis datum ' pro Cbrim , non hiam , ut

in eum credatis, sed etiam ut pro illo pati

misi: Et, Gratia sarei facti estis per fidem,

non ex vobis, Dei enim donum O. Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem , omnes eos, qui ab Ecelesia Christi alieni sunt , . quodammodo fideles esse definiunt. 6 Si quis sine gratia Dei, credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, Iaborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, pulsantibus nobis misericordiam, dicit conferri divinitus, non autem , ut credamus , velimus, vel haec omnia scutoportet agere valeamus per infusionem, &in spirationem S. Spiritus in nobis fieri confitetur , & aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, ne ut obedientes, di humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit; resistit Apostodo

dicenti: auis babes, quod non aere i λ Et: Gratia Der sum id, quod sum. 7 Si quis per naturae vigorem bonum

aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aere nae, cogitare, uter dit, aut eligere, sive

salutari, id est , Evangelicae praedicatiornconsentire posset confirmat abique illumu

29쪽

22 Praeludia

natione, & inspiratione Spiritus S. qui dat

omnibus suavitatem consentiendo, & credendo veritati I haeretico fallitur spiritu ;non intelligcns vocem Dei in Evangelio dicentis: sine me nisu resis facere. Et illud Apostoli ι Non quod idonei sumus cogi- rare aliqvid a nobis, quasi ex nobis, sed I

scientia nostra ex Deo est. 8 Si quis alios misericordia; alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad pratiamrtismi posse venire contendit, a recta fide

probatur alienus. His enim non omnium'

liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum , aut certe ita illaesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis ait -- per semetipsos conquirere. Quod quanast contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos , sed neminem ad se venire posse testatur, nisi quem Pater attraxerit, scut de Petro dicit I Beatus es Simon Barios , quia caro, sanguis non revelavit

tibi, sed Pater meus , qui in caelis es et Et Apostolus: Nemo potest disere, DominusIesus, nisi in Spiritu sancto. ς Divini cst muneris cum, Bc recte co-Fitamus , dc pedes nostros a falsitate , Se

injusticia continemus t quoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum,

ut operemur, Operatur.

io Adjutorium Dei etiam renatis , ac sanctis semper est implorandum, ut ad fi-ncm bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare. Ii Nemo quidquam Domino recte voverit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur,

Iude de manu tua accepimus, damus tibi. I 2 Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumusn

a 3 Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam bapti L i, non potest reparari: quod amissum , nisi a quo potuit dari, non potest reddi, unde ipsa veritas dicit : si vos Filius tibe.

raverit, tunc vere liberi eritis.

34 Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur , sicut dicit Psalmista : Ciiὰ anticipet

nos misericordia tua D ixe. Et illud: Deas meus, misericordia ejus praeveniet me.

13 Ab eo , quod sormavit Deus muta-6us est Adam , sed in peius per iniquitatem suam : ab eo , quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei : illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi: Mee secundum Psal.

mutatio dexterae excelli. I 6 Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur tamquam non acceperit, aut id cose putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur

insonuit . . Nam sicut Apostolus dicit: si

per iustitia, ergo Mus gratis mortuus est . Porro autem A non gratis mortuus est, undem in alium captivam duxit eam itatem, dedit dona bominibus. Inde habet quicumque habet: quisquis autem inde se habere nerat , aut vere non habet , aut id quod habet , auferetur ab eo. 17 Fortitudinem Centilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris , non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed pcr Spiritum sanctum , qui datus est nobis , nullis

meritis gratiam piaevcnientibus. I 8 Debetur merces bonis operibus si fiant, sed gratia, quae non debetur, prae-ccdit, ut fiant. I9 Natura humana etiamsi in iIIa integritate , in qua est, condita permaneret,

nullo modo seipsam , Creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine gratia Dei, salutem non possit custodire , quam accepit , quomodo fine gratia Dei poterit reparare, quam perdidit peto Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo bona 3 quae non Deus praestet, & Ω-eiat homo. 2I Sicut eis, qui volentes in Iege justificari, a gratia exciderunt, verissinae dicit Apostolus: Si ex leo iustitia es, ergo rariasus gratis mortuus es : Sic & his, qui gratiam, quam commendat, de percipit fides Christi, putant esse naturam, veri sume dicitur: si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat Iex,& non justificabit ι Iam hic erat natura,& non justificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut & lex per ipsum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere . & natura per Adam pera ita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere, is, salvare, quod perierat. et a Nemo habet de suo, nisi mendacium,& peccatum : Si quid autem habet homo

30쪽

De Divino Gratiae Beneficio. et

veritatis, atque iustitiae, ab illo sonte est,

quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo , quasi guttis quibusdam irrorati , non deficiamus in via. 23 Suam voluntatem homines seciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet, quando autem ita faciunt, quod

volunt, ut divinae serviant voluntati, 'uamvis volentes agant, quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo praeparatur , &jubetur, quod volunt.

Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant , scd inde accipiant, unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus,

ut vita Ie alimentum subministret eis, non sumat ab eis: ac per laoc, & manentem

in se habere Christum, & manere in Christo discipulis prodest , & non risto.

Nam praeciso palmite , potest de viva ra- .dice alius pullulare , qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere.

2s Prorsus donum Dei est, diligere Deum, ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit dispseentes, amati sumus, ut fieret

in nobis unde placeremus. Distundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris , & Filii, quem cum Patre amamus ,

At si secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias , vel antiquorum Tatrum defin itiones, hoc, Deo propitiante & praedicare debemus, & credere, quia per peccatum prim, hominis ita inclina tum , & attenuatum sucrit liberum arbi trium, ut nullus postea, aut diligere Deum

sicut oportuit, aut credere in Deum, aut

operari propter Deum , quod bonum est, possit, nisi gratia eum, &misericordia di. vina praevenerit. Unde Abel iusto, &Noe,& Abraham, &Isaac, & Jacob, omnique antiquorum Sanctorum multitudini, illam praeclaram fidem, quam in ipserum laudem praedicat Apostolus Paulus , non per binnum naturae, quod priris in Adam datum fuerat: sed per gratiam Dei credimus fuimcollatam. quam gratiam etiam post advenistum Domini, omnibus, qui .baptizari desiderant , non in libero arbitrio habere, sed in Christi novimus simul, &credimus lar

Ritate conserri, secundum illud quod jam supra dictum est , & praedicat Apostolus

Paulus : Vobis donatum es pro C m, Iolum vi in eum eredatis , sed ut pro illo pa--mini. Et illud : Gratia salvi facti sit perpam, is, Me non ex vobis , Des enim doηum est. Et quod de seipso ait Apost. Miseνuω-diam constevtvs sum, ut fidelis e sem . Non dixit ciuia eram , sed ut essem . Et illud requis babes , quod non aecepisti λ Et illud di

Omne datum bonum , omne aeonum permctum d yursum est , descendens a Patre siminum. Et illud: fidemo babet quidquam bonimsi illud illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanistarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri , sed brevitatis studio praetermissalant, quia & revera uti pauca non sum-ciunt, plura non proderunt . Hoc etiam secundum fidem Catholicam credidimus , quod accepta per baptismum gratia, Omnes baptiχati, Christo auxiliante, Ac Co perante, quae ad salutein pertinent, possint,& debeant, si fideliter raborare voluerint,

adimplere. Aliquos vero ad malum divina potest te praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum m tum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus . Hoc etiam salubriter profitemur, & credimus; & postea per Dei misericordiam adiuvamur: sed ipse nobis nullis pracedcntibus bonis meritis,& fidem , Ze amorem sui pritis inspirat, ut& baptismi Sacramenta fideliter requiramus, & post baptismum, cum ipsius adjutorio, ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissimc credendum est, quod & illius latronis , quem l laminus ad Paradisii patriam revocavit, & Cornelii Centurionis, ad quem Angelus Domini missus est , & Zachaei , qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum, &c. ita Concilium. Advertendum autem hic, controversiam

non levcm moveri apud Doesores, & E clesiasticos Annalistas, a quo summo Pontifice seleeli fuerint sipradicti Canones , dc ad bynodum Arausicanam directi. Plerique enim existimant cum Suarcae Pro-lqg. 6. de Gratia cap. I. eos sui sic concinnatos, de missos a Leone, cuius vigore , & diligentia contritam fuisse Pelagianam haeresim , & pene extinctam affirmat S. Prosper in dimidio temp. cap. 6. Bar nius ad ann. Cbrin Ua. censuit Synodum

illam, non sub Leone Papa, sed sub Hilario ejus successere fuisti celebratam. Uertam in Appendice rom. IO. revocata priori sentcntia contendit eam Synodum celebra

SEARCH

MENU NAVIGATION