Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus nonus. De Divinae gratiae beneficio

발행: 1744년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2Α Praeludia

tam fuisse sub Romano Pontifice Felice IV.

Ann. Cis i 326. Quam utique sententiam plurimi recentiores sequuntur. Advertendum insuper , plerosque existimare piaefatos Canones ex doctrina S. Augustini passim decerptos, & conceptos a N Prostero , cujus opera summi Pontifices maxime adversus Semi-Pelagianos plurimit musi sunt. Certum tamen cli Canones, non ex unius S. Aug. doctrina fuisse concinnatos, sed &collectos ab antiquis Patribus de sanctarum Seripturarum voluminibus , ut legitur in praefatione, vel ut fert Conclu-lio . svadit definitiones amiquorum Patrum . Quibiis convincitur Patres non censuisse hanc esse peculiarem S. Αu3. sententiam, sed & illi cum caeteris antiquis Patribus communem; quod utique confirmat Boni- factus II. Epistola ad Caesarium Arelatensem, qua Synodum Arausicanam confirmat,

ea potissimum parte , qua fidem nos non haline definierat, nisi ex praecedenti gratia per Christum, sicut doctrinam a multis Patribus traditam , O, consentaneam Catiae,

cis Patrum regulis.

V Ix grassari Iatius, ac propagari Luth

rana pestis coeperat, cum Cardinalisis Prato Archiep. Senonensis, & Galliae Cancellarius, Parisiis Concilium eonvoca.

it, quod habetur tom. ultimo Concili Tum hoc titulo: Conrisium Semnense celebrarum anu. D. Is 28. cujus tanta est auctoritas, ut merito scripserit noster Faventinus disp. . in I. cap.q. Licet boe Concilium se. armense fit Previnciale, est tamen magηae auctoritatis , tota eius doctrina .atur esse confirmata in Concilio Trident. Quod utique consi mat SuareE prole. o. scribens e Cinci-Bvm Trident. quod post Io. annos celebratum est, virtute a probat totam doctrinam de graria, quam Concilium senonense tradiderat; quia eandem frae magis explicatam , ac locvκω- tam docet, ae definit. Quamobrem quoa universim Bellarminus lib.a.de Conciliis cap. Io. ex Catholicorum omnium sensu praescribit, Contilium parties lare non expresse confirmarum , facere argumentum adeo ἔ-abile , ut temerarium fit ei non aequiescere , ad hanc maxime Synodum accommodari debet. Inter caetera autem illius Concilii decreta , uuae sunt numero Ι 8. placet hic tantum duo exscribere, quae maxime doruinam de libera arbitrio, necnon & de fide, ac

operibus bonis , merito , dc gratia statuunt, ae definiunt. Decretum I s. De libero arbitris.

Ed si nulla pene sit tam aperta Cath

lica veritas, nullus tam manifestus sacrae Scripturae locus, quem haeretici suis cavillis , & tergiversationibus non eludant: in nulla tamen tam impudenter, tantasiue

rei Christia nae jactura debacchati su nt, quam

in exterminando, profligandoque libero arbitrio . Nam quid Christi fidelibus perniaciosus excUitare potuit hostis ille veritatis, quam si vel a Pelagio seducti, omnia sne praesidio gratiae sibi tumidius arrogent;

vel fatiscenti, pusilloque animo, cum Vul-clesso, necessitati, satisque committant omnia λ Nihil profecto reliquum erit, tum divinis legibus, tum humanis, nullus constaliis, aut electioni, nullus precibus, aut O iurgationi , caeterisque id genus, locus: nulla denique justitia futura est , qua quibusdam pCenae, quibusdam constituta sint praemia, si pro V viciem, &Lutheranorum se

tentia, omnia de necessitate eveniant. Pr

dierat hic error primum apud Gentiles, sed

summo omnium consensu mox explosus est; adeo liberum esse arbitrium, veluti evidenti quodam experimento cognitum, omnium mentibus sese inculcat. Cum igitur reliquerit Deus hominem in manu eondii sui, an 'eritque coram eo ignem , is, aquam , bonum , , malum , ut aa quodcvmque volueris , mrrigia manum suamine abs re , beatus ille

dicatur, qui potuis transgredi, non estra gressus, facere 3 a , non fecιι ;quod sub eo sit appetitus ejus, & domin

tur illius , ac denique percurrenti sacram Scripturam passim obvium si, quod liberum in utramvis partem hominis arbitrium assereret , satis esse visum est sacro,

Provinciali Concilio , libertatis hujusmodia vires, dc metas exponere.

Neque enim liberum arbitrium asserentes divinam excludimus propterea gratiam , quod ei falso toties imponere non verentur , atque hoc fumo credulorum oculos perstringere: Sed juxta sacram Scripturam eo

cxtendimus, ut voluntas humana misericordiae praevenientis auxilio suffulta , 3c interiori quodam, de occulto secretioris insti-

rationis afflatu contacta, sese convertat ininum , Deo appropinquet, de ad vesam illam

32쪽

De Divino Gratiae Beneficio

gratram sit. praeparet , qua tandm ac Cepta, sit apta ad vitam aeternam. Neque amen tanta gratiae necessitas libero praejudicat arbitrio , cum illa sit in promptu, nec momentum quidem praetereat, in quo Deus non stet ad ostium, & pulset . cui ii quis aperuerit ianuam, intrabit ad illum, & coenabit cum illo. Nec denique tale sit huiusmodi trahentis Dei auxilium, cui retiui non possit. Ouoties enim Dominus voluit conis repare filios Ierusalem, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, & noluerunt Pprustra certe Stephanus Iudaeos, durae cervicis, & incircumcisi cordis argueret, qui semper Spiritui sancto resisterent: Irustra Paulus I hessalonicenses admoneret, ipIII- tum ne extinguerent, si divinis inspirationibus homines inevitabiliter raperentur. Trahit quidem Deus , scd in ejus odorem curri us , non vi , non unco raptamur praedesinat, eligit, vocat, sed eos demum rutultos glorificat, qui in fide, & charitate radicati, per bona opera, certam suam vocat innem, electionemque secerint. Et li- t attingat 1 fine usque ad finem sortiter , disponit tamen omnia suaviter . Hanc igitur saeresm, arbitrii libertatem prorsus auferentem, non tam damnamus quippe quae jam olim quam communi hominum conceptioni , & apertis Scripturae testimoniis declaramus esse contrariam. Dccretum II. De Sis, operibus, Merito, O, Gratia.

FRequens illud est apud imprudentes,

& qui non tam animi moderatione, quam impetu seruntur, ut dum ab altero vitiorum incaute diffugiunt, in alcero prolabantur . Cujus rei Lutherus fidem facit, qui dum operum fiduciam nimis insectatur, nihil tandem operibus reliquum facit, a que ita unius fidei patrocinium suscipit, ut solam agnoscat, om a reficiat, & condemnet . velum si recte pependantur, quae pro fide producit e Scripturis testimonia,

reliquas virtutes non excludunt. Quae vero Contra opera citat , ea omnia, vel ad nimiam in operibus fiduciam, vel ad legalesaeaeremonias tertinent . Fide quidem viviumus, & sine hac impossibile est placere Deo..Si quis nihilominus habuerit omnem fidem,

ita ut montes transierat, charitatem autem

non habuerit, nihil est ι fide justificamur,

sed di spe salvi ficti sumus . Et dimisu sunt

Mariae Magdalenae peccata multa , quoniam dilexit multum : si quis enim, dicit Dominus, diaxerit me, sermonem meum servabit., Patre meus di et eum,'ad eum veni mus , o- ma onem apud eum faetemus. Nune itisvr manent Fides , 'spes . maritas , trianae: maior autem borum est Ciaritas. Et in vivificando, justificandoque poti r. quandoquidem , fides Me operisus naretua es. Tum quia fides utilis est aa saltitem, cum per dilectionem operatur; at charitas non eri otiosa, sed per bona opera satagit, ut certam vocationem nostram, electionemque faciat.

BULLA SUMMORUM PONTIFICUM

Pii V. Gregorii XIII. & Urbani VIII. qua plurimae Baji propositiones

damnantur.

baxus Episeopas servus servorum Dei ad

perpetuam rei memoriam.

IN eminenti Ecclesiae militantis sede, me ritis licet imparibus, constituti, sedulo

medit 'ur, ut quae ad fidei Catholicae conservationem, a praedecesseribus nostris provide statuta, & ordinata sunt, firmiter perpetuo observentur, & cum opus si nostrae auctoritatis munimine firmentur . Dudum siquidem a sel. record . Pio Papa V. praede- celsore nostro emanavit constitutio tenoris consequentis. Videlicet . Pius Episcopus servus servorum Dei ad futuram rei memoriam . Ex omnibus amictionibus , quas in hoc loco a Domino constituti, tam luctu so tempore sustinemus , ille animum ΠΟ- strum praecipue excruciat dolor, quod EC- elisia Christiana tantis iampridem turbinibus agitata, novis quotidie opinionibus propositis conflictetur. Christique populus antiqui hostis suggestione dissectus, in alios, atque alios errores passim, & promistuc deseratur: quantum vero ad nos attinet, totis viribus conamur , udi illa , simul atque prosiliunt, penitus opprimantur : magno enim moerore afficimur, quod plerique, i, elatae alioqui probitatis, &dωrinae, in v rias sententias offensionis, & periculi plenas, tum verbo, tum scriptis, prorumpuntideque eis etiam in scholis, invicem conta vertantur: cujusmodi sunt sequentes. I Nec Angeli, nec primi hominis adhuc intcgri merita recte vocantur gratia. a bicut opus aiatum ex sua natura est mor-

33쪽

26 Praeludia

tis aeremae meritorium, se bonum opus ex sua natura est vitae aeternae meritorium.

3 Ft bonis Angelis, & primo homini,

si in statu illo permansissent usque ad ultimum vitae, stelicitas esset merces, & non gratia. 4 Vita aeterna homini integro , & Angelo promissa fuit intuitu bonorum Operum , & bona opera ex lege naturae ad illam consequendam rer se lassiciunt. s In promissione facta Anselo, di primo homini continetur naturalis iustitiae constitutio, qua pro bonis operibus sine alio respectu vita aeterna justis promittitur. o Naturali te e constitutum suit homini,

ut si in obedientia perseveraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset. 7 Primi hominis integri merita fuerunt rimae creati nis munera, sed juxta modum uendi Scripturae sacrae, non recte vocantur gratiae; quo fit ut tantum merita, non etiam gratiae debeant nuncupari.

Ium inveniri potest oonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum. Dona concessa homini integro, & Αno, forsitan non improbanda ratione pos-iunt dici gratia, sed quia secundum usum

Scripturae nomine gratiae tantum ea mune

ra intelliguntur, quae per Iesum malc merentibus , & indignis conseruntur, ideon 'ue merita, neque merces, quae illis redditur, gratia dici debet.

Peccato dimisso saepe maner , & corporis resurrectionem , propric nonnisi riseritis Christi adscribendam esse.

tali usque in finem conversati vitam consequnnur aeternam, id non Uoprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio Creationis constitutae, iusto Dei judicio de-Putandum est ; nec in hac retributione bonorum ad Chri ili meritum respicitur , sed tantum ad primam institutionem generis humani, in crea lege naturali institutum est , ut justo Dei judicio obedientiae manis

datorum vita aeterna reddatur.

Ira gratiam adoptionis factum non esse regni coelestis meritorium.

mon accipiunt rationem meriti, ex eo quod

sunt per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum rui, sed tantum ex eo, quod sunt conformIa Iegi, quodque per ea prae statur obedientia legi.

in ale iudicii extremi ampliorem mercedem , quam justo Dei judicio mererentur

accipere.

Is Dicit rationem meriti non consistere in eo, quod qui bene operatur habeat gratiam , & inhabitantem Spiritum sanctum, sed in eo solum , quod obedit divinae legi: quam sententiam saepius repetit, & multis rationibus probat sere tot libro . I 6 In eodem libro saepius repetit, quod non est vera legis obedientia, quae fit sine

charitate.

37 Dicit sentire cum Pelagio , qui dicunt esse necessaritim ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum. I 8 Dicit opera Catechumenorum ut fidem , 8c poenitentiam ante remissionem

peccatorum factam esse vitae aeternae merita , quam vitam non consequentur Cat

chumeni, nisi prius pracedentium delici rum impedimenta tollantur. I9 Videtur intinuare, quod opera justitiae, & temperantiae , quae Christus secit,

ex dignitate personae operantis non traxe rint majorem valorcm. Io Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur P

nam aeternam.

2I Humanae naturae sublimatio, & exaltatio in consortium divinae naturae, debita fuit integritati primae conditionis; &proinde naturalis dicenda est, de non su

pernaturalis.

aet Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Rom. a. Gentes, quae leΠm πω babeηt , natur ter, qva lem seunt, faci*ηt, intelligunt de Gentibus fidei gratiam non habentibus. 23 Absurda est eorum sententia, qui dicunt hominem ab initio dono quodam supernaturali, & gratuito supra conditi nem naturae fisisse exaltatum , ut fide . spe , charitate Deum supernaturaliter c

teret

aq Α vanis, & otiosis hominibus, secum dum insipientiam Philosophorum excogit ta est illa sententia, quae ad Pelagianismum reiicienda est hominem ab initio sic comstitutum, ut per dona naturae superaddita , fuerit largitate conditoris sublimatus, dein Dei Filium adoptatus. a s CL Coos le

34쪽

De Divino Gratiae Beneficio. 27

2s omnia opera infidelium sunt peccata , & Philosophorum virtutes sunt vi

tia.

2 3 Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus conditio: quam sententiam repetit , de probat per plura capitula. 27 Liberum i arbitrium sine gratiae Dei adjutorio nonnisi ad peccandum valet. 28 Pelagianus est error dicere, quod Ii. rum arbitrium valet ad ullum peccatum

vitandum.

eto Non solum lares ii sunt , & Iair nes, qui Christum viam , de ostium veri tatis, dc vitae negant, sed etiam quicumque aliunde, ouam per Christum in viam iustitiae, hoe est ad aliquam justiciam con- scendi posse dicunt. Aut tentationi ulli me gratiae ipsius adjutorio resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur, aut ab ea superetur.3I Charitas perfecta , de sincera , quae est ex corde Iuro, de conscientia bona , de fide non heta , tam in Catechumenis, quam in poenitentibus potest esse sine re-- missione peccatorum. 3 a Charitas illa , quae est plenitudo Ie-uis, non est semper con uncta cum remi Diione peccatorum.

33 Catechumenus jusse, recte, dc sanctὰ

vivit, de mandata Dei observat, ac legem implet per charitatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in baptismi Iavacro demum Perdipitur. 4 Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor maturae, & gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est, & commentitis, de ad illudendum lacris litteris , de plurimis veterum testimoniis excogitata. 3s Omne quod agit peccator, vel servus peccati, vel peccatum est. 3 Amor naturalis , qui ex viribus naturae exoritur, ex sola Philosophia per elationem praesumptionis humanae cum injuria crucis Christi defenditur a nonnullis destoribus. 37 Cum Pelagio sentit, qui bonum ali-

quoa naturale , hoc est , quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit. 38 Omnis amor creaturae rationalis, aut

vitiosa est cupiditas qua mundus diligitur, duae in Ioanne prohibetur : aut laudabilis Ia charitas qua per Spiritum sanetum in corde distula Deus amat . 3o Quod voluntaric fit, etiamsi necessitate fiat, Iibere tamen fit. M In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati. I Is libertatis modus, qui est a necensitate , sed Iibertatis nomine non reperitur in Scripturis , scd istum nomen libertatis a peccato.

qa Iustitia qua iustificatur per fidem imisius, consistit se aliter in es edientia mamatorum , quae ς' operum iustitia, non autem in gratia aliqua animae infusa, qua ad piatur nomo in Filham Dei, secunaum interiorem hominem renovatur , ac divinae naturae consors efficitur, ut sic per Spiritum sanctum renovatus, deinceps bene vivere, εe Dei mandatis obedire possit. 3 In omnibus p aenitentibus ante Sacra mentum absolutionis, & in Catechumenis ante baptismum , est vera justificatio, separata tamen a remissione peccatorum.

M operibus plerisque , quae a fidelibus

fiunt, ut mandatis Dei pareant, cujusinodi sunt obedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, & a sornicati ne abstinere , iustificantur quidem homines, quia sunt legis obedientiae, & v rae legis iustitiae , non tamen iis obtinent

incrementa virtutum.

Q Sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium , quam generali illa , qua omne opus', qucra fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat.

36 Ad rationem, & definition peccati

non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed cause, & originis, utrum omne peccatum debeat esse volumarium pq7 Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione , a respectu ad voluntatem , a qua originem habuit. Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, de habitualiter dominatur parvulo , in eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium. Et ex habituali voluntate dominan te fit, ut parvulus decedens sine regener licinis Sacramento quando usum rationis consequutus erat actualiter Deum odio habeat , Deum blasphemet , dc legi Dei repugnet

so Prava desideria, quibus ratio non con sentit, & quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto, non concupisces.

si concupiscentia sive lex membrorum, α pra

35쪽

18 Praeludia

& prava ejus desideris. quae inviti sentiunt

homines, sunt vera legis inobedientia. sa Omne scelus elus est conditionis, ut suum alictorem, & omnes posteros eo modo inficere possit, quo insecit prima transgressio. 33 Quantum ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante Contrahunt. qui cum minoribus nascuntur vitiis, Ham qui cum majoribus. 34 Definitiva haec sententia , Deum homini nihil praecepisse, falso tribuitur Α guium, cum Pelagii sit. 33 Deus Inon potuisset ab initio talammeare hominem, qualis nunc nascitur.

56 In peccato duo sum, actus ib& re tus , transeunte autem actu , nihil manet nisi reatus, sive obligatio ad pinnam. Unde in Sacramento baptismi, aut Sacerdotis absolutione, proprid reatus peccati dumtaxat tollitur, & ministerium S cerdotum solum liberat a reatu. 8 Peccator poenitens non vivificatur ministerio Sacerdotis absolventis, sed a s Io Deo, qui Menitentiam suggerens, &instirans vivificat eum, & resuscitat; ministerio autem Sacerdotis solus reatus tol-

s9 Quando per eleemo as, aliaque pietatis opera Lino satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deorci peccatis nostris onerimus, sicut qui-am errantes autumant ἰ nam alioquin essemus saltem aliqua ex parte redemptores ,

sed aliquid facimus , cujus intuitu Christi satisfactio nobis applicatur , & Com

municatur.

eso Per passiones Sanctorum in indulgentia communicatas, non proprie redimuntur nostra delicta, sed per communionem csaritatis nobis eorum passiones impartiuntur , ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis libe

remur.

o 1 Celebris illa doctorum distinctio, divinae legis mandata bisariam impleri: altero modo quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum , alterum quantum ad Certum quemdam modum, vidclicet secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum, hoc est, ad modum m Titorum, commentitia est, & explodenda.

. ea Illa quoque distinctio, qua opus dicitus bii. ii .m bonum , vel quia ex objecto, de omnibus circumstantila reclum est, de bonum , quod moraliter bonum a pellari consuevit; vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod fit a vivo Christi membro per spiritum charitatis , rejicienda putatur.

Oi Similitet, & illa distinctio dupIicis

justitiae: alterius, quae sit per spiritum charitatis inhabitantem: alterius quae fit exinspiratione quidem Spiritus sancti cor ad yeenitentiam excitantis, sed nondum cor in habitantis, At in eo charitatem diffundentis, qua divina legis justificatio impleatur, odiosissima, & pertinacishma reficitur. . Denique, Be illa distinctio duplicis viavificationis, alterius qua vivificatur peccator, dum ei penitentia, dc vitae novae proinretitum, Ze inchoatio per Dei gratiam i seiratur : alterius qua viviscatur, qui v re justificatur , 8c palmes vivus in vite Christo efficitur, commentitia judicatur, dc

Scripturis minime congruens.

6s Nonnisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus, sive non malus: de gratiae Christi injuriam s cit, qui ita sentit, de )ocet. 66 Sola violentia repugnat libertati h

minis naturali.

67 Homo peccat etiam damnabiliter in eo, quod necessario facit. 68 Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est.

ω Iustifieatio impii fit formaliter per

obedientiam legis, non autem per occultam Communicationem , & inspirationem gratiae , quae per eam justificatos facit implere legem. D Homo existens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis potest habere veram charitatem, & charitas etiam perfecta potest consistere Cum reatu aete nae damnationis. 7I Per contritionem etiam cum charitate persecta, de cum voto suscipiendi sacramentum conjunctam , non remittitur crimen extra casum necessitatis , aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti. 72 Omnes omnino justorum afflictiones sunt ultiones peccatorum ipsorum , unde Job, & martyres, quae pasti sunt, propter peccata sua pasti sunt. 73 Nemo praeter C ristum esse sine peccato originali , hinc B. Virgo mortua est

propter peccatum ex Adam contractum,

omnesque elus afflictiones in hac vita scutde ali

36쪽

De Divino Gratiae Beneficio.

& aliorum iii storum fuerunt ultiones peccati 1Aualis, vel originalis. 74 Concupiscentia in renatis, relapsis in peccatum mortale, in quibus jam do- Cinatur , peccatum est, sicut & alii habitus pravi. 7s Motus pravi concupiscentiae sunt pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto, non concupisces: unde homo sentiens, &non consentiens transgreditur praeceptum, non concupisces, quamvis transgressio peccatum non deputetur.

Iis uuamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum, diliges Dominum Deum tuum ex toto cor

de tuo.

Satisfactiones laboriola justificatorum

non valent de condigno expiare poenam temporalem restantem post culpam con

donatam.

Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio. 9 Falsa est Doctorum sententia , primum hominem potuisse a Deo creari, de institui sine justitia naturali. quas quidem sententias stricto coram

nobis Tramine ponderatas, licet nonnullae aliquo pacto sustineri possent, in rigore, & proprio verborum sensu ab asitirtoribus intento . haereticas , erroneas ,1uspectas , temerarias , scandalosas, & inpias aures offensionem immittentes, re-1pective , ac quocumque super iis verbo, scriptoque emissas , praesentium auctoritate damnamus, circumscribimus, di abolemus, deque eisdem, & similibus posthac, Quoquo pacto loquenὸi, scribendi, & disputandi facultatem quibuscumque interdicimus. Qui secus fecerint ipsos omnibus dignitatibus, gradibus, honoribus, beneficiis, ex officiis perpetuo privamus, ac etiam inhabiles ad quaecumque decernimus, vinculo quoque anathematis eo ipso inn damus, a quo nullus, Romano Pontifice inserior, valeat ipsos, excepto mortis articulo, liberare dic. Obser adum in autem pri harum prinpositionum condemnationem editam fuisse primum a summis Pontificibus, absque illo ordine, & ptopolitionum numero Praefixo, quem supra designavimuS, ut constat ex exemplaribus impressis Romae I 379. ciuarto Februarii. Deinde tamen majoris claritatis gratia a Theologis transcripta fuit adjectis numeris, ut possent commodius

citari propositiones , quas in disputati

nem auducerent. Insi ρον, plures sunt propositiones numeris disiunctae, quae eamdem prorsus doctrinam, eumdemque errorem videntur contineres caeterii in distinctae numerantur, quia non uno, & eodem modo, sed multiplici, ac diverso, & interdum cum aliqua additione sententiam propo nunt. Denique sciendum est aliquas propositiones ex supra memoratis non reperiri in opusculis editis a Michael e Baio εquia Pontifici non solum exhibitae suerunt sententiae , quae ex Baji libellis impressis excerptae, sed etiam, quae viva tan tum voce assertae, aut discipulis in scholis dictatae fuerant. Notandum secunia, quod et scensura Pontificia harum propositionum , quoad singulas assertiones, indeterminata sit, & ambigua sex enim in genere censuras Contra has propositiones serunt summi Pontifices, pronuntiando Baii assertiones csse haereticas, erroηeas, puspectas, temerarias, scandulosas, in pias aures offensiones immittentes , quae singulae censurae non cadunt

in singulas propositiones, sed cum propositione . accommoda , quocirca additur respectivὶ:J nulla tamen harum propositiqnum est , quae Pontificiam censuram fugiat; siquidem Pontificum decreta diserte pronumiant illas sententias in rigore,& proprio verborum sensu ab asseitoribus intento, baereticas, erroneas, o e. esse damnandas circumscribendas, & abolendas, &de eisdem, & similibus posthac quocum que pacto, loquendi, scribendi, & disputandi facultatem quibuscumque interdicunt , subindmiae nulla earum propositionum propugnari potest ab Ecclesiae Romanae filio. Notandum tertisi, quod cum ipse Michael Baius compertum habuisset has suas propositiones damnatas esse auctoritate Apostolica, ut pius erat, & Ecclesiae filius o sequentissimus, easdem revocavit, ac dam navit actu publico, cujus damnationis exemplar propria munitum syngrapha, & stagillo misit Romam anno Is M. Mati M. cujus tenor sequitur : Ego Μωbael de Baii

Caneellarius universitatis Lovamensis agnosco. protrae me ex variιs colloquiis, comis munieationibus baritis eum Reverendo Patre D. Francisco Toleto concisnatore suae Sanctitatis, ad banc rem smcialiter nusso, su

37쪽

eto Praeludia

olim a sanctu mo D. N. Pis V. selieis retardationis, sub data Halendis Orioris aano I 67. P nuper a Gregorio XIII. moderno Pontifice maximo sub data q. Kalend. Februarii aηηo I D. iterato damnatis, is, robibitis, ita morum, is eo perductum esse, ut plaηὸ mibi babeam persuassum, earum omnium sententiarum damnationem, atque probibitioem iure, meritoque, ae nonnisi maturosuleis, is disium rissima discossione praemissis factam, atque δε- cretam esse fateor: insuper Nurimas ex iisdem sententiis, in nonnullis libellis a me olim, is ante emanatam sedis Apostolicae super iis rensuram, eoHer eis, is in larem eaetis, comtiseri, is defendi, etiam in eo sensu, in mo

ti i a sancta sede factae aequisgeere 3 nequem ae , tuas Meere , asserere , aut defendere velle. Datum ramanti, die M. Μartis, anno I 8O. Optandum esset nihilominus ad omnes solvendas, ac sedandas controversias circa censuram singularum ejusmodi propositi num, ut Ecclesia designaret, quae unicuique propositioni particulari damnationis nota conveniat; quod utique donec praestetur, non ingratum erit arbitror hic adscribere censuram sacrae Facultatis Parisiensis superuibusdam ex eis propositionibus ad eam elatis per duos ex nostro ordine superiores Belgas, ut constabit ex ejusdem censurae praelatione.

CENSURA SACR. FICULTATII Parisiensis contra quasdam pro scioms. ΑΝno Domini millesimo, quin3entesiis ino , sexagesimo , die iovis vigesima 1eptima mensis Junii , sacratissima Facultas Jheologicae Parisiensis, post Missam

apud Collegium Sorbonae ex more celebratam, in eodem Collegio per juramentum congregata est in materia fidei , super propositionibus infra scriptis per eamdem Facultatem cum matura. deliberatione Magistrorum Censura notatis, quas frater Petrus de svereu Guardianus Conventus Nivellensis, & fratcr AEgirius de suerceto, Guardianus Athiensis, praedictae Facultati Jheologiae miserunt, sigillis praedictorum Conventuum signatas; rogantes obnixe, ut super iis dicta Fatas censuram se rei, quarum propositionum tanor sequitur cum censura ad easdem.

I. Propositis. Liberum Arbitrium hominis non habet potestatem ad opposita, nec illi convenit ea potestas ex ipsius naturali, de intrinseca ratione. Censura.

Prima pars hujus propositionis est haeretica r secunda est salsa, & erronea, &Morali Philosephiae adversa.

II. Propositis. Libertas , & necessitas eidem conveniunt respectu ejusdem, & sola violentia repugnat libertati naturali hominis.

Censura.

Hujus propolitionis prima pars includit contradictionem, & est haeretica, secunda est falsa. III. Pro litis. Liberum Arbitrium ex sua ratione inistrinseca non habet ut ex se, & per se eLficiat actum liberum.

Haec propositio est falsa, erronea, &perniciola. IV. Propositis. Liberum Arbitrium ex se non potest nisi peccare, & omne opus Liberi Arbitrii sibi dimissi est peccatum mortale, aut ve

niale . Censura.

Haec propositio pro utraque parte est haeretica. V. Preminis. Homo faciendo, quod in se est, peccat : & non potest non peccare faciendo, quod in se est. Censura. Tota haec propositio est haeretica... VI. Proporis. Posse peccare non eli de ratione Liberi Arbitri hominis , nec Eiusmodi potentia peccandi homini data est a Deo.

Censura.

Hujus propositionis prima pars est salissa 1 secunda haeretica. VII. Propositio. Liberum Arbitrium hominis non potest absque speciali gratia Dei vitare peccatum; unde sit ut omne opus hominis pure infidelis sit peccatum.

Censura.

Hujus propositionis secunda pars est falsa; & ex praecedenti male infertur. VIII. Propositio.

Liberum Arbitrium libe. e vult quidquid

38쪽

3IDe Divino Gratiae Beneficio.

sponte seu voluntarie fit: itaui quod necessario vult 3 idem libere velit.

Censura.

Hujus propositionis secunda pars implicat contradicitonem, & est haeretica. IX. Propositis. Haereticus, Schismaticus, & homo pure infidelis meretur quandoque de congruo

vitam aeternam. Censura.

Haec propositio est plane haeretica. X. Propositio. Homo existens in peccato mortali, sive ejus reatu ad aeternam mortem, habet in se charitatem. Censura. Haec propositio est haeretica. XI. Propositio. Per Contritionem, non adhibito realiter sacramento Baptismi, vel Poenitentiae, non dimittitur crimen extra casum Martyrii, & necessitatis. Cenctura. Haec propositio est haeretica. XII. Propositis. Peccator si facit, quod mandatur per Contritionem, & Consessionem factam Sacerdoti, non remittitur illi peccatum nis Sacerdos absolvat; etiamsi per malitiam Sacerdos absque ratione illi neget absolutionem. Censura.

Haec propositio est haeretica. XIII. Propiatis. Nonnisi Pelagiano errore admitti potest ante primam justificationem in homine liberi arbitrii usus bonus 3 de qui se

praeparat ad eam, peccat, ut is qui pessime abutitur suis bonis naturalibus; nam ante eam, omnia opera hominis sunt peccata damnatione digna. Censura.

Haec propositio pro omnibus partibus est haeretica. XIV. Propositio. Non datur gratia nisi reluctanti, perinde nec prima justificatio, quae justiticatio est ipsa fides: fides enim est, qua ex impio quis fit pius. Censura. Huius propositionis duae primae partes sunt haereticae, & tertia est talia.

Homo necessario peccat etiam damnabiliter, in aliqua specie peccati. &actus, ad quem necessario sertur, est illi peccatum, quare ut libere seratur in actum, non est conditio necessaria ad peccandum. Cessura. Haec propositio est haeretica pro omni bus partibus. XVI. Propositio. Nemo praeter Christum est absque peccato originali: hinc B. Virgo mortua est propter

peccatum, quod contraxerat ex Adam: omnesque ejus afflictiones in hac vita, sicut Acaliorum justorum, sunt ultiones peccati originalis, vel actualis, unde&Job passus est,

de martyres propter peccata sua. Censura.

Haec propositio pro omnibus partibus est haeretica, de beatae Virgini Mariae, de Sanctis injuriosa. XVII. Propino. Omnia in Dei gloriam facite: &dico vobis non resistere malo: sunt simpliciter, ut

praecepta accipienda. Cenis .

Hujus propositionis posterior pars, ut jacet, est haeretica. XVIII. Preminis.

Omne opus bonum est meritorium vitae aeternae; quod si aliquod remuneraretur temporaliter tantum, non dignum vita aeterna.

illud malum est, quia nullum est opus bonum meritorium nisi vitae aeternae. Censura

Haec tota propositio repugnat secrae Scru

pturae.

Aliae sunt etiam hoc saeculo celebres editae Censurae , tum a summis Pontificibus, tum a sacra Facultate Parisiensi super aliis propositionibus ad divinam gratiam spetiantibus: quae quoniam omnium manibusseruntur, ac candidatorum etiam Theol porum praecordiis, de memoriae te citer inhaerent, idcirco eas hic attexendas esse

non censui.

39쪽

32Τra. h. III. Dissip. I. Art. I. Quaest. I.

DISPUTATIO PRIMA.

De Existentia, Necessitate Grasia .

GRatiae existeritiam innumera praediis

cant Sclipturarum oracula , quae

passim testantur existere bencsicium divinitus homini concessum, in ordine ad elicienda opera meritoria, quibus gloriamaternam possit promeret t. Sic Psal. 83. Gratiam, i gloriam dabit Dominus, Joan. I. De plenitudine eius chi isti nos omnes accepi. mus I b, gratiam pro gratia, O c. hoc cst,

gloriam aeternam nobis repromissam ha

mus pro bono usu gratiae a christo illius

fonte in nos scaturientis, & exundanti S.

Ephcf. a. Gratia salvati estis per fidem , i

hoc non ex tilis, Dei enim vinum est. Et cap. q. Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, I. ad Tim. q. Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data es tibi per i οβιonem manuum mearum. Ex quibus, aliisque similibus locis propὰ innumeris, patet gratiamycvera esse aliquid reale, veramque habere existentiam in rerum natura, eamque dis ingui ab ipsa hominis substantia, omnibusque ilii iis bonis naturalibus, cujusmodi sunt potentiae, sive facultates, accidentia, de operationes naturales. Eamdem veritatem comprobant Oecumenica Concilia, atque unanimis SS. Patrum consensus, apud quos nihil frequentius

currit, quam crebra mcntio, de assertio gratiae caelestis, seu auxilii divinitus inditi, quo mortalis homo fretus, erumpere possit in operationes, di actus imbecillis, ac infirmantis natui ae suae vires longe exceden-

es, ut constat non solum ex dictis in raeludiis: sed etiam fusilis constabit inu:us I ractatus decursu. Id ipsum satis aperte comprobat etiam ratio Jheologica , perenda tum ex parte Dei, tum ex parte ipsius hominis. Expa re quidem Dei, maxime vero ex crus immutabilitate, clim enim certum sit Deum hominem interdum diligere, interdum vero odio habere, quod utique accidere non potest, nisi aliqua mutatio contingat, aut in ipso homine, qui diligitur, aut in voluntate Dei ipsum hominem diligentis; at certissimum est nullam aptid Deum este tran mutationc m, nec vicissitudinis obumbrationem, sicut dicitur Iacobi 3. Necesse est igitur mutationem illam repetendam esse ex

parte ipsius homini, I ita nimirum, ut cum singulati dilectione Dei praevenitur, pecuintiare quoddam bonum in se haberet, per quoiu sor maliter evadat objectum, & scopus istius amoris divini, Ze quo spolietur, dum istius amoris amplius non est objectum, sed potius odii. Porro eiusmo di donum singulare Dei benevolentiam , de dilectionem terminans, illud ipsum est, quod gratiam appellamus. Ex parte vero iaminis; cum enim iniis ex sapienti, & sua vi rerum administratione, Zeordinatione hominem Divinitatis capacem adstii ipsius fruitionem aeternam destinave. rit; quae cum longe naturalem illius spiritum, ac in8enitas vires excedat, necestum fuit, ut divinum aliquod, ac naturam omnino superans inderetur auxilium, quo opitulante ea praestare posset, quae ad eiusmodi finis assecutionem conducerent. Enimvero

si Deus titulo creationis omnibus rebus a se conditis media necestaria subministrat, quibus pertingant finem, ad quem ex sapienti sua dispositione destinantur : hoc enim ipso, quo Deus illas creavit, tenetur eis, ut par est, providere 3 nam, ut optimc doccvS. Ambrosius lib. I. Osfic. cap. 19. sm1 Te rator negligit operis sui euram, aut quis desti rit, quod ine condendum putav/ι ὸ Non μιμse nulla est iniuria, non curare, quod feceris,

summa est inclementia. Non minori certe liberalitate, ac congruitate debet Deus ea homini praebere subsidia, quibus finem supe naturalem, ad quem destinatur, comparare

valeat, quamquam illius auxilii submini-ntatio ex summa illius liberalitMe, ac pu

ra munificentia , Sc misericordia pendeat unde efficacioi i argumento non potest probari gratiae existentia, quam ex summa ilia litis necessitate, quae maxime illam exist re declarat, & confirmat.

Porro hoc in limine observanssum est duobuS modis, generatim loquendo, posse aliquid dici necessarium, nimirum pcrse, . absolute, vel relative, de in ordine ad aliquem finem. Priori sensu solus Deus cst ens necessarium, ac subinde sic gratia

40쪽

De necessitate Gratiae ad Verum cognosc. 3I

non est dicenda necessaria; posteriori vero multa sunt, de dicuntur necessaria per ΛRTICULUS PRIMUS. ordinem ad aliquos fines, qui sine illis non

possunt omnino, vel certe non ita Cono-im necessim Gratiae ad Herum evisscendum

modc possunt obtineri. Rursuι, ejusmodii necessitas relativa, quae repemur ex ordi-i Ritum, & vulgare est apud Theolagos

ne adfinem, potest duplex distingui; Alia quintuplicem distingui posse hominis quidem fusex, sine qua simpliciter finis statum 3 de quibus dubium esset, an gratia

obtineri non potest: quo sensu navis ne-ssoret ei necessaria ad verum quodlibet i cessaria est dic Gallia trajecturoin Angliam .ssequendum , & assequendum. Primus diis Alia vero secundum quiae, de ad melius eoicitur naturie purae, in quo homo, nec per se, quae magis proprie dicitur utilitas 3 quo gratiam ad finem naturae vires excedentem sensu aequus dicitur necessarius prosectum promovetur, nec per aliquod peccatum. Romam, ei nimirum, qui posset ire pedes. aut vitium a convenienti naturali fine reia Certum est autem gratiam esse neceDivocatur, sed sub hisviribus, &dotibus in-sariam secun uim quid, sye utilem h agenatis relinquitur 3 nullisque aliis defectimini ad consecutionem finis ultimi; nam bus subjacet, quam iis, qui ex corporis, Ecad minus aliquam facilitatem consere, silanimae constitutione naturaliter Oriuntur, Deus eam largiri voluerit ad consequen- LMales sunt mortalitas, infirmitas, iUora dum finem ultimum: idque adeo certum tia, ct partis inferioris adversus superi est, ut V smodi necessitatem admiserit P irem rebellio. Iagius, licuti constat ex dictis in primo Status secura integrae dicitur ille , qui volumine , ubi actum est de haeresi P spraeter naturales omnes persectiones, in-lagiana. Controversia igitur superest de cladis specialem pacem internam , siry necessitate simplici respectu finis, utrum riorem inter hominis partem, & inserim empe ad assequendum finem ultimum sa-irem; videlicra persectam subjectionem adii 4utis aeternae, simpliciter necessaria sit ho-lpetitus sensitivi sub rationali; itaui appe-mini gratia , quo tantum sensu praesensititus sensitivus, nec praeveniat imperium

controversia dilceptatur a Theologis. voluntatis, nec ei repugnet, sed ad eius nu-Cum autem homo dumtaxat per Opera-itum sum motus, suasque passiones con ciones morales ejusmodi finem lupernatu- primat, aut erat, quo fit ut caro non conis

ratem possit assequi, inde fit, ut necessitas cupiscat adversus spiritum, nec spiritus ad- statiae in ordine ad ejusmodi finis ultimisversiis carnem; quod utique olim fit, homo consecutionem eadem sit cum ejusdem gra-lpatitur qua tam aegritudinem, & dimin tiae necessitate ad exercenda bona opera, tionem in viribus tuis, hoc anodo distra- quibus illum finem possit promeresi, deictis, atque in contraria aendentibus: idia

caven)a mala, quibiis eum in aeternum de-ioirco dum utraque para concordat, dici- .perderet. Hinc hi, quod cum omnis ope-itur habere quamdam moralem integrita-tatio hominis per intellectum, & volunt item, per illam potentiarum suarum coa-tatem ordinetur, &dirigatur, vel in verum cordiam, viribus nempe unitis, Sin idem cognoscendum, vel .in bonum prosequen-iconspirantibus: quo fit, ut pars rationalis dum, vel tandem in malum fugiendum, Sivegetior sit ad bene operandum, confor aversandum; inde movetur difficultas, animiterque rectae rationi vivendum.& qualiter ad triplicem hanc hominis Oee- Tertius status est natura innocentis, seu rationem gratia videatur esse necessaria: iustitiae originalis , qui praeter naturalem quocirca triplicem in Articulum praesens hominis persectionem , de integritatem . Distulatio distribuetur. Quorum prim 14 plura complectitur beneficia gratuita ad gratiae necessitatem ad verum cognoscen- .corpus, ct animam spectantia; nempe mor-dum: secundus, ad bonum faciendum: Te ius, & morbi carentiam, gratiae sanctificantius, ad malum fugiendum explicabit. tis , di supernaturalem virtutum infusi nem, necnon de collationem eorum omnium caelestium charismatum, quibus Protoparentes in ipsa sua formatione donati

fuerunt.

Quartus est natara lame, .ab illi scilicet

SEARCH

MENU NAVIGATION