Compendium manualis controuersiarum huius temporis de fide ac religione. Authore Martino Becano Societ. Iesu theologo. ..

발행: 1626년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

similibus , quae sigillatim e-- lexus est Athanasius in Symbolo , de tandem ita concludite mee des c Jholica, quam nisi quisque fideliter fra-

crque crediderit, sciuus esse non poterit.

Posterior discutisur.

o. c. In posteriori explicatione sumi- tur hoc principium, Omnes saluari '. posse, qui eredunt ret. artieulos fidei in symbolo Apostolorum comprehensos. Quod verum est cum his limitationibus. I. Si explieite credas I 2. a licvIos secundum verum di legitimum sensum. a. Si reliquos articulos, qui non sunt in Symbolo , ut minimum credas implicite, id est, si generatim credas , quod Ecclesia credit ; & paratus sis in particulari credere quidquid ab Ecclesia credendum proponitur. 3. Si nullum habeas errorem verae fidei contrarium. 6. Si serues mandata Dei. Hinc ita concludo: Illi non positat. saluari in sua fide, qui neque explieite credunt Ia. articulos Symboli iuxta Iesitimum sensum ; neque parati sunt alios credere, qui ab Ecclesia credendi proponuntur; neque deponunt erroini res verae fidei contrarios : neque se uant mandata Dei. At Lutherani de

Caluinista sunt tales: ergo in sua fidet C e saluari

412쪽

LIBER V. CAP. I.

saluari non possunt. . Minorem probo per singulas pamtes. Primo, quia ut taceam de aliis articulis, non credunt hunc , Sanetam Ecelapam Catholicam. Secundo, nec parati sunt credere alios articulos, qui a na cta Ecclesia Catholica ad credendum proponuntur. Imo, parati potius sunt Ecclesiam calumniari, quari a vera fide defecerit, dc adultera facta fit. Tertio, neque deserunt errores verae fidei conistrarios, de quibus libris superioribus actum est. Denique, tantum abest, ut seruent praecepta Decalogi , ut etiam doceant, seruari non posse : in quo partim suae malitiae praetexui quaeruntῖ partim accusant Deum quasi impossibile a nobis exigat.

vitandam mortem '

r. Efert Eusebius libro 6. historiae

Ecclesiast. cap. 37. fuisse olim haereticos, qui docerent, non peccare eos, qui in persecutionibus negant Christum externa voce , modo cum Eorde confiteantur. Idem hoc tempore sen-lliunt. multi Politici. Sed male. Primo,' uia est contra consessionem fidei,quae

413쪽

nos oblitiat, ut fidem Christi non negemus. Maod ipsein et Christus amrmat , Matthaei Io. 3 a. Omnes qui confitebitur me coram hominibu , conjitebor 6in ego

eum coram Patre meo, qui in eoetu eis. autem negaueris me coram hominibin . negabo ct No eum eoram Patre meo , qui in

ovilis est. Vnde Augustinus tract. 36. in Ioannem . . amavita es confieri Chri- sum, tanta mors esὶ negare Chrisum. , a. Deinde est contra virtutam veritatis. Nam veritas Obligat nos, ut Honinentiamur. Mentiremur autem, si externa voce negaremus fidem Christi. quam interno corde confitemur. Hine.

sequitur, easdem ob causas, non licere negare, te esse Catholicum, si Catholicus es. Primo, quia hoc esset negare fidem Christi, quod est contra obligationem confestionis fidei. Secundo, esset mendacium , quod est contra obligationem veritatis. Maeres, an etiam peccaret . qui negaret se Luthera num aut Caluin istam esse, si reuera talis es- .set ὶ Respondeo Peccaret quidem contra veritatem , quia mentiretur , non tamen contra confessionem fidei, quia illa non obligat illum ad confitendam fallam fidem , qualis est Lutherana M. Cathun.stica,

414쪽

M LIBER V. CAP. III. CAPUT III.

aliquando lieeat tabere aut di i lare

Iid m Christi.

r. A Liud est negare fidem, quod non licet,ut dixi: aliud tacere , dissimulare, occultare, de quo hic dil putamus: Et potest esse duplex quaestiq. Vna, an aliquis possit tacere aut diminutare fidem, quadorogatura Turcis, aut Gentilibus. an sit Clicistianus Vel ab haereticis , an 1it Cain tholicus 3 Respond. Si interrogatur 2 persona publica, non potest tacere aut ambigue tergiuersari, sed tenetur aperte confiteri quod res est etiam cum periculo vitae. Si autem interrogatur a priuata persona, potest tacere aut elu- dere, dicendo, allid ad te 3 quorsum me rogas 3 Ratio est,quia publica persona habet potestatem interrogandi. quam priuata non habet. Vide Sanchez lib. 2. Μorat. cap. . num. 6. & ali Osibidem. . a. Altera est, an aliquis existens a-Pud gentiles vel haereticos tempore 'Persecutionis, possit fugere vel se occultare, ne cogatur respondere de rebus fidei, ut sic periculum mortis euadatὶ Respondeo. Potest, iusta illud Hatth.

415쪽

' Μatth. Io. 23. Cum aurem persequentur .

. vos in riuitate sa. fugite in aliam. QMoaetiam Paulus suo exemplo approbauit. Cum enim custodirentur portae ciuitatis , per murum in sporta almis.sus est, ut ruga se saluaret. Act. 9.as. rea. Corinth. II. I 3. Videatur S. Athan

sius in Apologia pro sua fuga. 3. Potest tamen fieri, ut huiusmodi fuga propter aliquam circumstantiam . sit illicita ; praelertim in Pastore via Epi opo, qui ratione sui ossicii tenetur manere apud suos subditos, t pore communis pςrseeutionis, etiam cum periculo vitae et idque ex dupliei causa. Primo , ne subditi fideles qui manent in persecutione, relinquantur sine Pastore, cuius praesentia tunc maximἡ necessaria est ,κεῖ. Sciscitaris. 7. quaest. I. Secundb,ne infideles contentinnant nostram religionem , quando vident eam a propriis Pastorious in easuneeessitatis non defendi. D. Thomas

in a. a. quaest. 3.art.a. ad a.

An aliquando liceat simulare' alienam sta m '

I. Ictum est, quomodo Christia-M nus debeat s e. gerere circa cψri C c a sessio-

416쪽

. εο 6 LIBgR V. CAP. IV. fessionem propriae fidei. Nunc viden- 'dum est, an possit aliquando simillare alienam sectam aut religionem. Quod dupliciter sieri potest. Primo externis, verbis, ut si dicat se Arianu in , aut Iudaeum, aut Turcam, aut Gentilem es cum non sit. Hoc nunquam licet, ut

supra ostendi: tum quia hoc est nega. re fidem Christi: tum quia est apertum mendacium. Secundo externis signis, ut si cum Gentilibus, adoret idolum, aut cum haereticis publice orer, conciones audiat, & quae similia sunt. Est ergo quaestio, an liceat homini Christiano & Catholico, apud haereti cys vel alios infideles usurpare huiusmodi signa; ut occultet se Christianum & Catholicum esse, ne forte cognitus occidatut L - - 2. Aliqui generatim putant licere, modo fiat animo dimulandi tantum, absque interna voluntate profitendi falsam religionem. Ita Adrianus in .

quaest. I. de Baptismo in respons ad s. argumentum. Et videtur est e sentenistia D. Hieronymi in cap. 2. ad Galatas, ubi ait 'tilem esse simulationem , εcasumendam in tempore. Et excusat Apossolos,qui per simulationem usurparunt ceremonias Mosaicas, quae iam erant abrogatae & illicitae.

3. Αlij utuntur distinctione. Nam

417쪽

D' externa signa, quibus simulari potest falsa religio, possunt revocari ad duo capita. Quaedam proprie ac speciatim in hi tuta sunt ad cultum falsae religionis : alia vero, tametsi propria sint in- 'fidelium , non tamen instituta sunt ad cultum falsae religionis, sed alium finem. Putant igitur priora esse illicita, & confessionem fidei, non item post xiora. Ita Alexander, Antoninus, Nauarrus, Bannes, & alii apud Valentiam

tomo 3. quaest. 3. p. a.dub. . Vt haec doctrina melius examinetur, ad particu-

. Iaria signa descendendum est, hoc mM- do di ordine.

CAPUT RAn liceat per simulationem idola ealere pr. N On licet. Primo , quia Aposto

lus damnat huiusmodi cultum, a. Corinth. 6. I . Secundo,constat in cellinum Pontificem grauiter peccasse, quod ob metum mortis, idolis sacrificauerit, ut patet ex Pontificali Damasi. Tertio , multi Μartyres per simulationein potuissent euaderc mortem , & tamen noluerunt, quia iudicabant non licere. Mario, qui per simulationem adorat idola, commi tit mendacium, non quidem verbo.

418쪽

LIBER V. CAR v. sed secto ; quia fignificat se esse idololatram, eum non sit: At mendacium

nullo modo licitum est. infra c. ao. sa. Solent obisci aliquot exempla in

contrarium .Primo exemplum Ienu regis Israel. qui simulabat se velle sacri-ncium offerre idolo Baal, ut habereta occasionem occidendi sacerdotes Baal. qui erant in templo congregati. . Reg. 1 . Is. varam iptius simulationem ap-Probauis Deus,cum dixit: Studiose egisti

3. Deinde exemplum Helisaei Pro. Pnetae. sui etiam approbauit simula. tionem in causa religionis. Clim enim Naaman Syrus,ut satisfaceret Regi suo gentili, velis' per simulationem adorare idolum in templo Remmon, P ciuit ab Helisaeo ut pro se oraret Deum pro eondonatione huius peccati. Re- Dndit Helisaeus: vade in Me 4. Reg. s. Iy. QAasi diceret e, Poteris hoc bona conscientia facere, si non habes anim si adorandi falsum Deum, sed tantum simulandi adorationem. . Tertio exemplum Dauidis, qui immutando faciem suam coram rege Achis, simulabat se stultum esse, ut

euaderet periculum mortis, quod putabat si bi imminere. a. Reg. a I. 13. His exemplis utitur Adrianus loco citato

419쪽

ad sua in sententiam confirmandam, vitiam praecedenti cap. recensui. s. Respond. Haec exempla non obstant nostrae resolutioni. Primo, quia Iehu per illam simulationem vere 'eccauit, ut docet D. Augustinus libro

contra mendacium cap. a. ubiad confirmat ex illo 4. Reg. I . 3I. Iehu ncta stodiuit . ut ambularet in lege Domam voIsraeι , in tois corde suo. Nec verum est,

ouod Deus illam approbauerit. Solum laudauit factum Iehu in eo, quod omnes sacerdotes .aal occiderit, & domum Achab funditus deleuarit, ut ex

contextu patet. .

6. Adoratio Naaman Syri non quit ceremonia religiosa, sed politica & licita.Non enim flectebat genua in tem plo Remmon ut coleret idolum, lectvt Regi suo praestaret seruitium poss- ticum. Pro quo notandum est, fuisse morem Regis Syriae, It inniteretur. humeris alicuius famuli, siue in templo , siue in foro , ideoque famulum,

cuius humeris innitebatur, ex UmcIO

debuisse hoc obsequium illi praestare ubicunque Rex esset. si ergo vel staret, vel ambularet, vel genuflecteret necesse erat famulum etiam stare rei ambulare, vel genu flectere, non intuitu religionis, sed ratione obsequi j ciui- , iis, quod quilibet seruus tenetur eam

420쪽

. IO LIBER V. CAP. V. bere silo Domino. Unde magna erat differentia inter Naaman & Regem. Nam adoratio Regis fiebat intuitu religionis. Clim enim esset homo gentilis, colebat idolum adoratione seu genuflexione. Adoratio autem Naam1 fiebat intuitu ciuilis obsequii. Climen im flecteret genu , non alio animo faciebat, quam ut suo Regi genu fiectenti, famulandi studio , subseruiret. Ita Abulensis in libro . Reg. cap. s. pas. Liranus ibid. circa textum , AZor. lib. g. Moralium cap. 27. q. 7. & non nulli alii

. David coram Rege Achis non simulauit falsam religionem, de qua simulatione hic agimus; sed stultitiam& morbum. An licite, quaestio est,quae

huc non pertinet. videatur D. Thomas in a. a. quaest. III. art. I. ad a.

liceat cum hareticu publice orare 'ri S I naturam rei spe stes, non est per se malum sed indifferens , ire

ad templa hς reticorum aut gentilium. Potest enim, ratione circumstantiarum vel bene, vel male fieri. Maje quidem , si fiat vel animo prosi tendi falsam religionem ; vel cum aliorum offensione & scandalo; vel denique,cum

4 Coos

SEARCH

MENU NAVIGATION