장음표시 사용
101쪽
Asie linenda cedrora Duffera dia cupresso s
Cum pauloante a philosophiae perenni sonte poeticos rivulos deducendos esse monuerit, cumque omnis Philosoplata a graecis
auctoribus inuenta pariter, atque ericulta fuerit, eos nunc admodum commendans aetatis suae auaritiam carpit. Nam et si quidam nimio latinitatis amore incensi, alienaeque laudis obtrectatores gloriam hanc graecis tribuere noluerint; Horatius tamen,
ειαν, insenium, atque cloquentiam ascribit. &, quod mirantur nonnulli, M. Tullius,a quo quidem Graecia male audire solebat, ueritate addustus illi literas concedit,multarumque artium disciplinam; sermonis leporem, ingeniorumque acumen, ac dicendi copiam non adimit. Nam Graeci, alioqui genus in gloriam suam estu sissimum,omnem sibi literarum,artiumque laudem sibi uendicare iure uidentur; quippe ut eam tanquam laborum mercedem reciperent, ma3nopere desudarunt . Contra Romani auaritia , qua nullum est tetrius uitium, obcaecati eueros suos non ingenuarum artium , disciplinarumve doctoribus erudiendos tradebant, sed calculo ins fit uebant, ut ab ineunte aetate computandi, subducendique rationes addiscerent. 'd si nobilis cuiuspiam filius assem in partes diducere sciebat, eXempli causa,de quincunce su btracta uncia trientem stiperesse, uel contra unius accessione semis fieri; omnes statim mirabantur; asserebantque eum esse aptum, S peridoneum rebus seruandis, au ,endisque Huiusmodi ergo , inquit, ardenti auaritia; quae est aeriigo quasi quaedam animorum nam sicuti rubigo ferrum exedit, ita immoderata mimorum auiditas cor absumit quaestus ue cura apurritia se se imbuerint Romani; non erit amplius sperandum eo, rite carmina posse condere; quae cupressinis scriniolis seruari mereantur; oleoque cedrino aduersus tineas perungi. Nam, ut auctor est Plinius, cedrus arbor est in Creta, Africa, ct Syria laudatissima; cuius oleo peruncta materies nec tineam, nec cariem
102쪽
sentiti. Et alibi idem refert. Pompilii Numae sepulchriim an . post eius obitum D. X X X V.fuisse inuentum cum libris minime corrosis, i tineis te tactis, quod cedrati, hoc est oleo cedrino peruncti fuerant.
ut prodesse volunt, aut delectare poetae ; ut sumi er iocunda π idonea dicere uuae .
- Quanquam es philosophia morali utilem materiam depromen- α dam este saniar, moratumque poema satis probauit, cum tame epoesis ad oblectandum partim , partim uero adiuuandum intienta uideatur, ne aliquis existimaret omnino es uoluptate eam esse alienam, uatum omnium uniuersali distinctione eiusmodi scrupulum euellere re animis necessarium duxit. Quapropter tripleX poetarum genus constituit : nam aut prosunt, aut Oble fiant, aut utrunque perficiunt, quod equide laude dignius est. Prosunt inquam qui disciplinarum praecepta , artiumve, tum praesertim quq moralia uocantur, carminibus tradunt, recteque uiuendi normam edocent . Empedocles enim Lucretiusque res physicas, Aratus di Manilius coelestes conscripserunt , Hesiouus ac Maro de re rustica, Horatiusque ipse de arte poetica Praeceperunt. Quarum rerum cognitio utilis est, ac necessaria', iocunda uero non admodum, nisi ab emolumento uoluptatem praebeat: Moralis quoque philosophia suos habuit uates egre glos. Nam Theognis Megarensis ad Cyrnum nia λο αν elegis uersibus, ac multas alias praeceptiones condidit paraeneticas. Phocylides Milesius philosophus eius coaevus carmine admonitiones, & sententias absoluit; quas ανιλο- inscripserunt. Quinetiam Pythagoras Samius carmina es sententiarum fructu aurea nuncupata evirasse sertur. Atqui pastorum res ludicras imato riasque, ex inanes fabellas pertractarunt , uoluptatis plurimum Γα
103쪽
praebent, utilitatis uero pamm . Nam ut de graecis pariter qui Dusdam, ac latinis taceam , qui in Ha nugas susceperunt quidlinanius, leuiusque effingi pol irasset, quam βατραχομυομαλια Homero tamen doctrinarum parenti ascribitur. ut argumento stueteres poetas qua doque utilitatem inuandoque in conscribendis poematis oblectationem spectasse. Alij uero eruditis limi uiri, acri iudicio praediti, ac ingenio pene' diuino uoluptatcm,smisimque carminibus complexi iucunda pariter atque utilia poe nata posteritati reliquerunt . multa enim ab illis oblectationis causa effcta uident ur, alioquin expressos mores, insculptamqtie uitae imaginem sub salsitatis umbra continent. Nam S uleiussi Gsmi illi, qui ab initio poetica mendacia excogitarunt, illud sibi mcopum proposuisse uidentur ; ut sub fabularum inuolucris do a nictrinarunt mysteria, mores , uiuendique modum inuoluerent. Quid rursus tragoedias comoediasque esse dicemus, quam fabula. - rum pigmentis coloratam hominum uitam aut quid pretierea Homericum poema, Vergilianumque, nisi pomaria satis: moena, omni uoluptate reserta, omni denique fluctuum, omnique Pomorum genere redundantia appellabimus a , I p
' Ome superuacuum pleno de pectore manat.
- Oper pretium est discere quid unumqueque poetarum deceat. non enim fatis sibi fecisse uidebatur Horatius, quod eorum genera explicauit , ni sua cuique iura Pr scripssset; cum artis praeceptiones tradere instituerit. Ac primum eos, qui omni uoluptatis illecebra abiecta prodesse tantummodo uolent, digressonum lenocinia, uerborum circuitus, descriptionunt e splendores, aut alia quaecunque Ornanacta, ct flos talos aspernari iubet. quinimo breuitati , quae quidem ad docendos animos admodum
104쪽
ARTEM POETIcAM . raidonea habetur, maiume midendum esse monet ; minimeque a iuuandi ac praecipiendi linea errandum; ut discentes praecepta facilius comprehendant , memoriaeque thesauro recondita qn diui issi ine seruent. Nam cum loquacitas fastidium pariat, ac satietatem, quae quidem docilitati aduersantur ; nunquam bene docebit, qui nimia uerboriim copia redundauerit. Proinde semmonis huiusmodi coiit ractionem cunctos, qui artium, disciplinarum, morum, aliarumve rerum praeceptiones tradiderunt, accurate obseruasse patet. Quorum omnium in hisce poeticis legibus conscribendis auctor ipse consulto breuissimus suit; ut desinant hallucinari , qui nimiam ei breuitatem crimini dare conantur. Etsi quandoque poetas a' sterilis materiae angusti js in ubertatis campos digressos esse non inficior ; quemadmodum secit Maro in Georgicis. Verum id licentis, qua i unc senseban.tur, condonetur; Maronianique animi foecunditati ascribatur, atque amplitudini; quς non facile coarctari poterat; prς fert im
quod illis temporibus nondum poeticarum legum uinculis astricti tenebantur . nos tamen posteri Flacci prudentissimi legumlatoris iussa rata, ct firma habeamus . .
- At qui oblectationis causa utilitati earum prospiciunt, uolueratique tantummodo inhiant, non idcirco nullis terminis ius suu circumscribere: aut definire debent: ut sibi quidquid librat,mentiri liceat; quae te confingant, omnino sint sueritate procul .ham si non uena,saltem uerisimilia comminisci oportet. alioquin iis, qu temere cringuntur, fides nequaquami adhibetur; imo tanquam uana insomnia ab omnibus conteni solent. Quis enim puerum a' Lamia deuoratum, rursusque uiuum ab utero eXtractum credat aut ab eiusmodi impudenti mendacio non abhor-rrat praesertim quod poets , auctore Aristotele, etsi non est facta uera narrare, ux qui nomen a fingendo duxerit; est tamen 'u uxo
105쪽
Ec PHRASIs IN HO et ii quemadmodum uel fieri potuerint, uel uerisimile , aut necessa rium fuerit, explicare. itates quippe atque hiltoricus non eo tatum , quod ille carmina, hic uero solutam orationem exarat n-eter se disserunt, sed quod historia res gellas enarrat, poesis autetit geri potuerint. Quod si in portentosa eiusmodi figmenta demeteribus quidam inciderunt; id euenisse dicamus propter nimiam libertatem ; qua illos filisse abusos pauloante demonstrauimus. Proinde ob peccata maiorum animaduersa posteri diligentiores, cautioresque esse debent . nam, ut inquit ille, feliciter sapiunt qui alieno periculo sapiunt. Vetustos praeterea sapientes ab eiuscemodi monstrosis fabulis ualde abhorritisse liud est argumento, quod Plato ea de cause, tum ob inhonesta d decora , quae de dijs excogitauerat, Homeriam uatum omnium patrem a' Rep.quam informandam susceperat, expelli iussit. I, thagoras quoque, ut non nulli tradunt, ad inferos se descendisese asserebat; Hesiodique animam aeres columne uinculis alligatam , stridentemque uidisse; Homeri uero ab arbore prudente; poenas equidem figmentorum persoluentes, quq de diis temere,
in xyarum adlisice Et loti m noto scriptoriprorogat aevum.
. ' Animaduertens Horatius non omnes iisdem rebus oblectari, cualij alia evetant, dc, quod uulgo inoleuit, quot capita tot sententi , ut cunctis pariter satisfieret; ijs inquam , qui a carminibus fructum, tum ijs, qui uoluptatem qu runt, illud poema summis laudibus extollendum censet . quod graues sententias, morum pricepta, Sc ut ita loquar uitς characterem continet, iucunditatisque illecebras, ac uoluptatum dulcia condimenta
106쪽
i ARTEM POETICAM 2 i. risus bet; delectando pariter, atque monendo . Siquidem, ut a Gerebat Domitius Piso , thesauros oportet esse libros.TIis quippe codruse ijs rebus , iocosisque affluens omnium iudicio, suffragio, atque consensu probabitur; bibliopolis quoque magi ii lucrum apportabit; eXterisque a nationibus, S gentibus emetur ; imo auctoris nomen immortalitati tradet. Notandum pro centuriis semorum senatores ipsos intelligi; qui ob aetatis, ignitatisque seueritatem non nisi seria commendabant; pro Rhanmensibus uero nam ninri necessi as coarctauit nomen equestrem ordinem . qui procul a senatoria grauitate poemata austera aspernabantur ι dulcia uero , S uoluptatia ampleκabantur. Romulus enim, ut auctor est Liuius, cum populum in trisinta curias diuisisset, tres equitum centurias, Rhamnenses ab ipso, a Tito Sabinorum rege Titienses nuncupatas nam Lucerum nominis, atque originis causa incerta conscripsit. Quamuis non nulli centurias seniorum proprie aetate prouectorum cateruas interpretentur; qui naturali ait steritate, di supercilio a ludicris rebus abhorrent .Celsos uero Rhomulidas iuniores, qui florentis aetatis feruore elati poemata frugifera nihil incrur,dummodo es ridiculis iocis uoluptatem, S cachinnos hauriant. miruquippe in modum ad libidinem iuuentus procliuior est.
- Sunt dehcta tamen, quibus gnovisse velimus ;
- neque chorda senti reddis, que uult manus,et mes- Poscentis gravem perspe remittit acutum. - Nec perferiet quodcunque minabitur arcus.. Verum ias plura nitent fu carmine, non ego paucis . Ossendar maculis; quas aut incuria iussit, ut humana parum cauis naetura. Quid ergo s
107쪽
' Quamuis in monitus, uenia caret; rcotharoedus - R detur , chorda qui semper oberrat eadem .
. Sae mihi qui multum cessat s Cheruus ille ,
- Quem bis tergi bonum cum ris miror ,-Hem. Indignor. quandoque bonus dormitat HomeruS ,- Perum opere in longo' eri obrepero num .
. Quoniam nero satis superque pauloante dichim est, quid poetam deceat, merito hic sibijciendii in quid non deceat existimauit; ut decori, cui adhaerendum et , e regione S contrario nomine dedecus, quod euitandum, tanquam uirtuti uitium opponatur. Unicuique ergo poetae maXime cauendum est, prouidendum est, ne in uniuerso peccet; pluribus, e oratis poema omnino desermatum reddat. Cum tamen homines ob naturae imbecillitatem facillime delinquant, ignoscere quandoque oportet; praesertim quod omnibus iii rem adtionibus euenire cernimus, ut plerunque finem optatum non consequamur. neria enim perlaepe non recte intenti, aut remissi legibus mulcis ii quaquam respondent I minimeque eum senum remittunt, que cytharoedi mantissetque aures eXpostulant; cumque hic grauem poscit, illi acutum reddunt. Sagittarius quoque non semper eum scopum percutit, quo arcii in intendens sagittam vir eri*. Cum itaque proprium hominis sit peccare iue poetos quaedam parua delicta condonantur, quae incuria commisit, humanaue. natura peccatis obnoXia parum cauit. Nain cum plura ornameta tanquam gemmae splendent in poemate, non adeo paucis maculis olfendi debemus; ut illa praeclara, laudeque digna asperne e mur. Cum'ue omnium membrorum compasso mira pulchritudine praefulgeat , insolentis nimium, ac pene' delicatissimi saltidii esset ob naeuu totum corpus repudiare. Nihilominus qai improuidus tam saepius in ea lem errata, quamuis monitus, incurret i uenia omnino carebit; imo tanquam incautus damnabitur, non secus atque librarius, qui in describendis indici is idemendum litura inrrigendum saepissime evirat s ac cytharoedus,
108쪽
' i ARTEM POET CAM. y qui semper eadem chorda oberrat. Quinimmo alter Cherulus iure habebitur, poeta ille ineptissimus ab Aristotes e, dum in topicis Homeri exemplis no Cheryli utedum admouet, explosus; qui cum gesta Alexandri conscribenda sumpsisset, uix duosAut tres uersus laude dignos eructauit. Quapropter ne in m inros ac plurimos errores incidat, unusquihue summopere caueat;id quippe est intolerabile. Cum alioqui labcculas omnino euitare mortalitas non possit, ac doctissimi quippe uiri plerunque caecut uuat. Nam.& Homeriis ipse; quem Socrates apud Platonem omnium poetarum optimum, ac pene' diuinissimum appellat; tu ciue eius libris tandiu elaborassellonςm illum rhapsodiam mirifice probat; dormitasse qua doque erudit issimis,ac iudicio praeditis uidetur. Fas enim, ac prope' necessarium fuit in tam ma- no poemate somnum obrepsi te; caecumque senem tanto Ia- ore desessum non nunquam obdormiuisse non est mirum.
Atqui sngulos locos, in quibus ille caligasset , quod non nulli
Hinc placuitsHel , haec acies repet sta placebit.
Animaduertendum est, ne quispiam hac licentia. qtiam Flaccus legum cos in or hominum uilio adachis, s quodammodo iniutus dedit, impi me abutatur ; neanquam arbitretur sibi peccata omnia remitti, S condonari3 quae s a' critico obi jciantur, statim. occurrat: Homuncio sum, humani a' me nihil alienum puto ut Terentianum illud ad hanc sentetiam accommodet ur 'tfinimo
109쪽
ECPHRAs Is IN HORATII omnibus ingenij uiribus cuique enitendum est, ut opus cum decoro absoluat; adeoque eκcultum, politum, limatumque reddat , ut titio erara domesticos parietes mire , inque Ibidiosorii manibus, quibus perpenduntur lucubrationes, haberi possit. Messis enim, ut irra diximus, picharam imitatur. & quem modu tabella praeclare, artificioseque dedicta eo magis obtestat, quo propius accedas; alia uero procul ipeelanda, ut quae non tantam artis prael intiam contineat; ruruis hςc in intimo ac subobscuro loco conspicienda, ut uitia lateant; illa uero propalam, omniumque ante conspechim collocanda,iit quanto magis aspiciatur, eo melius oculis splendescat, atque animum pictura pascit inani: ita poema ad unguem perfectum, suisque ornamentis distinctium, uariis ue coloribus ornatum, ac mulis maculis inspersum fauste, & feliciter foras dabitur; doctissimoriimque hominum , qui se censores faciunt, acre iudicium non formidabit, ac procul ab omni reprehesionis nota iterum & saepius perlegetur,maiorem quoque in dies singulos repetitum iucunditatem praebebit. Quod equidem in Marone nostro euenire quis inficiaretur Eius quippe crebrior lectio iucundiorem uoluptatem
tradit; quantoque frequentius illius diuina carmina repetutur tanto minus sitietatem asserunt. aliorum uero quorundam poe' sis uiκ semel testi tanto sistidio legentium animo, afficit,ut nunquam amplius in manus sumatur; imo ad cum tantummodo usum in posterum seruari soleat, ut inertes tineas perpetuo taciturna pascat. IN POEsI NON DARI M tD I oc RITATEM .
' Ffugeris ad rectum, Erper te apis, Meribi sctum
' Tolle memor ; certis medium,sttolerabile rebus . , Recte concessi. confisus iuris ,'actor
Varum mesocris , abest virtute diserti, Messalae , nescit quantum Sollius L Uus, i in
110쪽
Sed tamen in prauo es. Mesocribus esse poetis
Non Di , non hommes non concessere colum .
Scio quod lata lex non nullorum sit magiis repudiabitur; qui ea
tanquam nimis duram abrogandam esse contendent; cuin non omnes omnia possint, minimeque ad summum prςstantiae culmen unusquisque peruenire ualeat. Est enim quoddam prodire tenus, H non datur ultra. His ergo Horatius alio decreto occurrit; mediocritatem scilicet, quae in reliquis artibus studi jsque non improbatur, in poetica nequaquam tolerari. Imo, inquit, o maior natu Pisonum, qui minorem aetate praecurrens melius
rem hanc diiudicabis ni aliquis poeticae filisse s hidiosiorem, uel
contrariam auctori de poetarum mediocritate opinionem habuisse dicat; atque idcirco sitisse monendum quamuis patris sarientissimi, ac doctissimi uiri monitis instituaris, S per te sapias,
Oc tamen meum praeceptum ne contemnito . Certis ac definitis rebus mediocritas quaedam recte conceditur; mediocris enim
iureconsillius, causaru ue adtor etsi cum A Casellio hiri sp ritissimo , Messialaque Corvino oratore disertissimo non comparandi suis tamen laudibus ornantur. mediocrem uero poeta esse neque a' Dijs,neque ab hominibus, neque a parietibus ipsis unquam permissiim . Tanta quippe in poeta; cum eius sit munus dicere perapposite ad admirationem, quam nihil nisi summum parit, magnificum, atque excelsiim ; Draestantiae magni-ιtudo requiritur; ut non immerito asserat Cicero uix singulis aetatibus bonum poetana inueniri. Eoquentia enim , ac poesis ex ijs rebus uniuersis constant, quibus in singulis elaborare per imagnum est. Quo circa antiquos uates, summos illos, atque egregios, in suo quenque scribendi genere, nunquam satis ad' mirari possit m. qui nescio an posteris canendi facultatem reliquerint . Recentiores uero quosdam non possit in nisi irridere; qui ab imperito uulgo inanem gloriolam captantes, uersiculos, imo nugas, de quacunque re emittunt. Quod si torculis noctes ac dies exprimerentur, nihil unquam succi deflueret; adeo uti
in eos conuenienter dici possit prouerbium illud, oleum & operam perdidisse . Caeterum quis fuerit Aulus ille ab auctore tan
