Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. III.

uersus ipsos saepe intelligant: non tamen tam arctis legibus tenentur , ut semper necesse sit ea ita, ut uersus, e commatibus constare: sed ut e com malibus saepe constant,ita etiam per se sine oratorio ullo commate possunt elisabsoluta. Quoniam autem de commatibus ac colis iam satis, ac se tesse etiam supra quam satis fuit, dixisse uideri possumus : superest, ut', quam uaria fiat ex ijs structura, dicamus. Omnis igitur oratio aut in ambitum quendam, quam periodon uocant, oratoris arte formatur; de qua se quenti libro tractabimus; aut natura duce sine ulla periodi specie, tractu quodam perpetuo pendens ac suspensa profluit 3 &nunc caesim, nunc membratim, intergum caesim pariter membratimq; procedit, nec ullo artificio, sed sola finiti sensus necelsitate terminatur. Nunc igitur, ut natura longe prior est arte , ita nos quoque prius de hac orationis specie re

ctemus, quae citra periodum per commata, aut cola progreditur, nec tam ab arte quam a natura prosecta creditur. Huius autem, ut uideo, species fecerunt duas: atque alteram quidem earum uocat Aristoteles,de qua posterius loquemur; alteram nonnulli nominarunt : quam Aquila solutam interpretatur. & haec quidem nullis coniunctionibus ne ctitur, neque est aut certo commatum ac membrorum numero composita, aut certa partium circunscriptione terminata, sed sine ullis copulis diu iuncta procurrit. hac in narrationibus , ubi celeritate opus est, utimur 3 siue illae rectae, siue obliquae sint ditatis est narratio illa in L errem : seruos suos ad se uocat: hs imperat, ut se ipsum negligant, stiam defendant 3 excurrat aliquis, qui hoc tantum malum filio nunciet. clamor interea fit tota domo inter seruos Rubri, atque hospitis: iactatur domi suae uir optimus: pro se qui ue manus assert: aqua denique seruente a Rubrio ipso Philodamus persunditur. Item illud: Veniunt ad Chelidonem: domus erat plena: noua iura, noua decreta, noua iudicia petebantur: mihi det possessionem mihi ne adimat: in me iudicium ne det mihi bona addicat. alij nummos numerabant: aliqui tabulas obsignabant: domus erat non meretricio conuentu, sed praetoria turba referta. Hac elocutionis forma omnia apud Terentium comoediarum argumenta narrantur . hac non minus, quam

continenti illa, de qua statim loquemur, narrationes posse, atque interim debere fieri, dc Hermogenes docet in eo libro, quo rhetorica progymnas mala complexus est; &frequentissima apud eruditos scriptores exempla facile demonstrant. Alteram uero illam, quam, ut di ximus, Aristoteles statis, cappellat, e nostris quidam pendentem, abj perpetuam, alij contianentem iugemq; transtulerunt. eam magnus ille philosophus ait continenter uno complexu tantum, atque cursu esse coniunctam; ita porro necti. ut praecedentem elocutionem elocutio proxima semper excipiat, ita e pulis nexa, ut rerum serient longo tractu explicet, defiat ut copularum

ima. hanc sormam suisse dicit elocutionis antiquae . hac Herodoti Thurij historias assirmat suisse conscriptas: hac denique usos omnes eos fuisse, qui ante Gorgiain & Thrasymachum scripserunt. Addit Cicero, quosdam tam pertinaciter in hoc genere dictionis perstitisse, ut, cum uniuersa haec,

62쪽

IO VITAE RAPICII

quae ad numeros ac periodos pertinent, discere facile possent; novamit

men hanc numerosae, &conuersae orationis curam n gligerenti dccum

possent Gorgiam, &Thrasymachum, & Isocratem imitari, eum laborem

suscipere non sustinerent. Haec igitur antiqua elocutio in nullos orbes recurrebat . nec ullo certo rhythmo claudebatur, sed membra membris, &caela caesis, ut uel sors tulerat, uel natura iusserat, coniungcns, tum demum finem sortiebatur, cunares ipsa substiterat,&sentencia Crat expleta. quod

genus orationis quale csset, cum licitet Aristoteles, proposita re siniti, ac tunc omnibus nota, demonstrare, sinitem eam dixit ηs esse, quae in Dithyrambis appellantur α-zολα . uerit in haec similitudo us potuit rem explic re, qui nouerant quales essent Dithyrambi, &.quid in ipsis esset M 'in hodie aut nihil, aut parum admodum ad hanc: rem aperte dcmonstrandam prodesse cuiquam potest. nam quo rhythmo aut metro constaret Dithyrambus, aut quae ac quales demum citas carminis cssentnia λια , sciri posse uix arbitror: cum eorum, qui Dirhyrambos secerunt, scripta perierant aut, si quis usquam Dithyrambus adhuc extet, carminis tamen ratio ac metrum non satis agnoscatur . nam qui hodie leguntur grammatici, ata Di thyramborum mentionem secerunt, ut illud modo scille uideantur, Dith

rambum suisse hymnum, qui in laudem Bacchi cancretur, Ex ab eo Dithyrambopaeos, ac Dithyrambodidascalos appellatos, qui id genus hymnorum aut scriberent, aut docerent. Sed, nec quo genere metri, aut rhythmi constarent, usquam, quod adhuc sciam, legitur, & uix unicum eiusmodi hymnorum certum exemplum inuenitur. Illud tamen non omittendum;

iά carmen denominationem ab ipso Deo, cui canebatur, traxisse. Bacchus enim Dithyrambus dicitis,qubd per duas quasi ianuas in lucem prodierat, alteram materni uteri, alteram paterni se moris. quain fabulam mythologi ad situm Nisaei antri retulerunt: cuius duas simili ianuas aiunt, dc in eo nutritum liberum patrem, ab i)s, per quos ingrcilast egressui' esset, soribus nomen inuenilla. Arion Methymnaeus, ut ait Herodotus, apud Corinthios primus omnium fecit, & nominauit, & docuit Dithyrambum . nec desunt auctores Graeci, qui scribant Dithyrambum fuisse chorum apud eosdem Corinthios circularem. Poetas autem ipsos Dithyramborum scriptores de sublimibus rebus multa loqui solitos, compositisq; , ac nouis , dc audacibus uerbis gavisos, legimus. atque in ius fuisse Iona quendam Chium , qui poema id genus conscripserit, cuius initi iure apua Suidam legi tur . In hunc iocatur Aristophanes: huius meminit & Callimachus in Co-lbambis. apud eundem inter multa poematum genera a Pindaros relicta numerantur etiam Dithyrambi: & Horatius scribit Pindarum noua uerba per audaces Dithyrambos deuoluere,& numeris lege solutis serri, propter licentiam mutandi rhythmi in eodem asinate numeri. Plutarchus Democritum quoque Locrensem, & Lasum Hermionensem, & Melanipidem Dithyramborum scriptores fuisse auctor est . rhetores uero inflatam poeticis uerbis,et audacter nouatis orationem appellant. sed grammatici quoque uerba quaedam diβυραμ ρκανα esse dicunt, & ideo parum apta

sermonibus,

63쪽

DE NUMERO ORAT . UIB. III. 3

aut orationibus, quod grandiora sint, quam Oporteat. Quin eos, quos u lebant in fanos appellare, prouerbiali figura minorem Dithyrambis mentem habere ueteros dixerunt i ut uel ex hoc ipso prouerbio appareat, uas num quoddam genus poematis Dithyrambos filisse, atque ita fictum, ut repentino quodam furore potius effundi, quam ulla arte compon i uid retur. quod utique bacchantibus conuenire, nemo non intelligit. Sed haec ad id, quod quaeriimus, nihil nos adiimant . at illud niarum in modum adumaret, si Dithyrambum illum Pindari, qui apud Halicarnali eum Dionysuun legitur, apte pollemus in metra, dc uersus suos certa ratione didi cere . quamuis auteiu uir ille diligens perquam subtiliter non solum cola, & partes orationis, sed singula propemodum clementa eius carminis comsi derct, & ad austeram, de qua tractat, harmoniam apta esse ostendat omnia: non tamen, quale sit aut metri aut numeri gcnus, explicat: atque

riam ultro fatetur se, cum cola nominat, ea nolle intelligi, quibus aut Ariastophanes, aut aliquis alius ex ijs, qui metrici dicuntur, o das distinxerit, atque Ornariti sed ea, quibus natura Ipsa orationem diuidat, & in quae rh thores perlodos suas partiuntur. quibus uerbrs aperte declarat, se, cum primum, aut secundum, aut tertium colon dicit, non uersus intelligere, quos metrici noniumquam cola nominant, sed ea membra, quibus non minus soluta, quam poetica constat oratio . Quamuis autem huius Dithuram bl scriptura ita confusa sit, ut difficile queas aut principia aut fines uem

suum , si modo uersus sunt, dignoscere: tamen sic quoque rem maxima ex parte declarat. ac diligenter intuentibus ostendit, quale sit hoc, de quo loquimur, orationis soli me genus. Ut enim Dithyrambus,mutato frequenter, quod Dionysius ait, rhythmo, sine ullis strophis, & antistrophis ad Gnem usque defertur: ita haec, quae caesitia ac membratim struitur, oratio, mutato saepius numero, sine ulla in orbem uersa comprehensione decumrit. Est&in Oedipode tragoedia apud Senecam longus ille e grandibus atque innatis uerbis hymnus, quem ego semper Dithyrambiciun esse duxi, quod neque per strophas & antistrophas certas ac sibi uicissim pares re currit, nec ei ideiri opodis stabilitur, sed rhythmi ac metri genus subinde

mutat. in eo turba dc grex ad sumendos thyrsos & coronas duobus HGroicis hexametris excitatur, sic: Effusam redimite comam nutante corymbo:

Mollia Nilaeis armate brachia thyrss. Dehinc stati in mutato rhythmi ac metri genere, demu chorus ita adorat. Lucidum coeli decus

Huc ades uotis,

Quae tibi nobiles

Thebae Bacche tuae II mPalmis supplicibus serunt. . ut si Huc aduerte libens uirgineum caput: l

64쪽

IO VITAE RAPICII

Qualis iratam metuens nouercam , LI rCreueras salsos imitatus artuS, .

Crine flaventi simulata uirgo,

Luteam uestem retinente Tona.

Atque ut non solum principium, sed totum hymnum a furentibus prodire dignoscas, huc atque illuc incerto, & mutato genere metri serturi 3c omsus ab Heroico hexametro,in Trochaicos,& Choriambicos, atque in Sap- Phicos quoque hendecasyllabos procurrit, mox uero in Anapaesticos riam prolabitur; neque certum finem sbi praefigens eodem redit, ut in antistrophis Sapphicis, Horatianisq; fieri videmus 3 sed, quasi surore, non ratione ducatur, nusquam pedem sortiter figit. atque ideo, si locus est ullus diuinationi, has Bacchiaci hymni diuersas partes, & membra longo ac iugi prouentu suspensa ab Aristotele οὐ dici,non inepte augurari possumus; ideoq; ijs similem ueterum compostionem ab eoδem existimatam, quia, nulla numeri ac periodi rario ne habita, ea excurrebat, qua tulerat impetus. adiuuat hanc opinionem nostram illud quoque quod, ut apud Aristotelem legimus, Democritus Chius Melanipedem irridens, qui inepte Pro antistrophis faciebat longam αι ἀολtui facienti dixit esse pessi mam. Ut autem hoc fiducia maiore credamus,sici t Dionysius Halicarnaiaseus: qui Dithyrambum prius certa apud ueteres lege ordinatum fuisse scribit 3 postea uero usque adeo solutum ac liberum eisse coepisse, ut ij, qui

id genus poematis scriberent, licenter in uno atque eodem cantico non modo melodiam ita mutarent, ut nunc diatonico', nunc chromatico, nunc enarmonio genere uterentur 3 sed modos etiam,utcunque libuisset,

hierterenti & interdum Dorio, interdum Lydio, interdum Phrygio can rent . in rhythmis porro tanta licentia sunt abusi, ut, quasi nullis rhythmicae disciplime legibus tenerentur,sed plane soluti ac liberi essent, nihil prorsus metuentes alio atque alio numero impune ferrentur. Primus autem

Melanipedes, ut apud Pherecratem Plutarchus legerat, hanc muscat pa rem corrupit. illum porro secutus est Cynesias Atticus, Cynesiam Phrynis, Phrynim Timotheus Milesius; qui hoc genus cantici ad minutissimos α mollisilinos modos deduxisse dicitur. quod ipsum Theophrastus quo- ue significasse nescio quo pacto mihi uidetur; qui, auctore Cicerone, iu-icauit orationem, quae sit polita, & ornata, non adstricte sed remissius numerosam esse oportere; dc ex illis modis, quibus hic usitatus uersus essicitur, post Anapaestum quendam proceriorem numerum emoruisse; atque inde illum licentiorem et ditiorem fluxisse Dithyrambum:cuius pedes ille ac membra putauit esse in omni locuplete oratione dissula. ex quibus in nifestum est, uoluisse Theophrastum non minus liberos esse in oratione soluta numeros, ac totum ipsius cursum, quam liberum erat Dithyrambo-paeis, quocunque tulisset furor, excurrere . quod utique in hac maxime, de qua loquimur, compositionis specie uerum arbitror . quamuis enim onmis prosa oratio sit libera, ac multiplicem uarietatis recipiat gratiam:

nulla tamen illius forma magis, quam haec, uidetur esse libera: ideoq; Di thyrambopinorum

65쪽

thyrambopoeorum canticis ab Aristotele est iure collata: quod, ut Dith rambus reliquis poematibus est multo solutior, ita haec multo si liberior, quam ea, quae in periodis est consti tuta. Viri apprime docti non sine aliqua ratione sunt suspicati, H, ολώς suisse prolusiones quasdam, quae ante legitimum carminis sonum fieri solerent,non absinites ijs, quae citharoedi, ut ait Fabius, ante, quam legitimum certamen inchoarent, emerendi fauoris gratia canebant, & ποοlμα nuncupabant: a quare ducta similitudine. prooemia in orationibus hodie nominantur. autem id significare, ex eo possumus coni jcere, quod Pindarus in Pythijs auream illam Apollinis citharam inuocans inquit, ὀπό- ποοιμω &apud Homerum, quoά ad hanc rem facit, de citharoedo legimus λ, ΓΦλsνα H. ii, ijs igitur prolusonibus, dc quas prooemijs Dithyramborum , similem uideri posse hanc pendentem orationem, ideo putarunt, quod, quemadmodum hae prolusiones, licet minus apte reliquo carmini

cohaereant, tamen res una cum Dithyrambo ac toto hymno sola coniunctione dicuntur; ita in hac pendenti oratione illud unum coniunctione dicitur, quod unum est ratione unius illius rei, qua de agitur, non autem ratione contextuS, dc comprehensionis, ac periodi, quae in hoc orationis genere nulla omnino est. hic enim aut membra membris, aut commata commatibus, aut utraque utrisque ita subnectuntur, solis coniunctionibus aut dies usi adiuta, ut oratio non prius pendere desinat, quam res ipsa tota iam expleta, non tam artificioso quam necessario fine sententiam clauserit. Sive igitur hoc, quod illi sunt opinati; siue id, quod nos diuinare tentauimus, siue neutrum placuerit: illud proculdubio scire expedit, hoc genus compositionis non esse contemnendum . nam, praeter altercationes, dc sermones, & magnam tum narrationum ac descriptionum partem, pulcher rimas etiam exornationes orationis inde constitui iudemus, πισμα, Itemq; eam, quae μὴ dicitur, dc tertiam illam, quae uocatur iame : nos uix habemus quibus nominibus appellemus: nis spiritum, dc uigorem, atque i tensionem extensonem ue dicamus . Quid autem, dc quale sit unumquodque eorum, utcunque poterimus, ex Hermogenis traditione nit mur explicare. Est igitur etr diis, ut ille in tractatu de sententiae figuris ait, orationis compositio, quae solis commatibus,& colis sine artificiosa ulla psriodo sententiam perficit, & eo usque porrigitur, quo dicentis spiritus ac latera proferre possunt. A , aut uerborum est, aut sententiarum. & ue borum quidem ma nihil aliud est, quam transmutatio figurae ab uno spiritu in alterum 3 cum tamen sententiam non mutes: sententiarum uero, cum ab aliqua spiritus productione in aliam atque aliam transimus, sententiam subinde mutantes . -- porro, cum ulterius, quam serre possit prO- nunciantis spiritus, connexio membrorum protenditur; &quamuis tum Commata, tum cola continenter conserantur, nulla tamen ex ijs iusta umra i periodus contexitur . neque enim eam facit membrorum numerus sed certus quidam illorum ha tus, δέ nexus, ac constitutio, in qua proposita redditis, dc reddita propositis plerunque respondent: ac siue opposita

66쪽

sint, siue non, ita iri quendam quasi orbem fertur oratio, ut sensus princi pium& finem propeniodum simul ollendat. Iri his aurem ex bitiatio satiabus longe alius sol ci csse progrossus, & orationis sorma dii tersis. rox en Imtota longo tractu caesuri ac membraturi ducitur ubi iam penituς eli ex pleta, orationemne cum ipsa concludit. Dc his multa Hermogones. nos emultis pauca in hunc locum contulimus: ut, si quis sorte desiderat nosce re, quantum possit intinium serma illa orationis, quae citra omnem periodum e solis caesis membris uera net exitum,&aut contineambiis copulis iac-Ya procodat, aut omnibus frorsus coniunctionibus soluta labitur; id ex harum exornationum exemplis facilius intelligat. Eius igitur exornatio

nis . quod hic scriptor appellat, duo pbnit genera pesterum, cum iaminissensum sui uenteς atque cxplicantes, rem totain ampliorem reddimus, &m alia atque alia membra di pertimur: alterum uero, cum breui

ter multa dicturi. singulis singuli membris complectemur. ac prioris qui dem exemplum illii 3 ponitimi Demosthenei: uti - ό Φίλιπας ius.

talentio trium apud oratorem nostrum est illita in Verrem: Tantaene tum Veci es libidin erunt, ut eas capere, ac si isti nou non prouniciae populi Romam, non nationeSexterae possimi itine. 'iiod inderis, quod concupiueris, quod cogitaris, nisi ad nutum tuum praesto suerit, mii libidini tuae cupiditatri; pani crit, immittentur homines expugilabuntur domus, ciui- lates non modo pacatae, uerum etiam iociorinia, atquo amicorum ad uim

atque ad armae configient, ui a se atque a liberis sui; legati populi Romani scelus atquel citruem propulsare possint i ncque ineptum, opinor, huius rei exemplum suerit, si quis, illato nobis repente bello, & maximis periculis imminentibus, e sepii blica esse censeat.defendendae liberratis gratia aliquid audere aduersus leges, &ciuitatis consiletudinem 3 & periodo quidem utens dicat: Ut pax nihil non legitimum sene consueuit; ita belli necessitas silere leges plerunque compellit: proinde quae in otio cauenda e-atistimarem. haec in tanto rerum discrimine facienda censeo. ac mox idem multo liberius ac copiosius hunc sensum tractet, hac, quae per spiritus productionem fit, exornatione ad hunc modum utens. Si esset quieta respublica, patres conscripti l si in octo cum dignitate esse possemus 3 si nihil M.trox ,ruhil formidolosum hostes minarentur ue si libertate frui nobis nostra licereti ac res eissent, ut solebant . in tuto constitutae; si denique hoc statu reipublicae honeste uiuere possemus: nihil de ueteri administratione mutandum, ii ut nouandium esse censerem : uctores omnes leges, decreta, anstituta, maiorum mores, ac consuetudines seruandas iudicarem. cum mero bellum graue, ac periclitosium inseraturi cum intra muros, atque in

apsa curia, atque adeo in oculis omnium patriae prodatores insultent; cum potens atque atrox laostis, in propinquo, atque ad ipsa quoque moenia m- datur; tantaq; si erum Omnium perturbatio, tanta totius ciuitatis trepida-gio, quanta postlio minum mcinorim non fuit: quis lure nos improbarit, si retinendae

67쪽

is pinendae libertatis, si defendendae distis gratia aliqhid nouelim t in

inb licto uelitis nos in parentes, in uxorA, 'in liberos , in patrinari denique, Si de ipses deos, quorum arae ac foci, & fana sanctissima pCrrclitant Ir. m pios filiis non praedicabit, nisi Oi fila tentcinus. Emmanraue armiς , bin

niimoliamur; nec solum quae fieri pollunt. ac de more lolent ted ea qrio

que quae in blita, dc moribus ac legi iis ubili is tantiaria inat, re ipsa pol malante faciamus ; ut uxorum & liber runt nostibriim pudor, Iir paren ilum salus, ut patriae libertas, ut n3stfa ipsortim in eblumitaς in tuto cinoalce pir ' cum pr. esertim ea sit belli natura, ut non uitius modo ciuitatis: sed inutiarum saepe gentium ac naisbniim mores inam stet, leges Cetat, iti-8icia tollat, uetera instituta contemnat, uolia scinfer inducat. Posterioris aurem ex eodem Demosthene ponit hoc ex Mnρlum: A λωο mii sicuo,ss.

Verum harum exornationum longe pulcherrimum atque illustre exem plum insignis illa in V errem actionum peroratio potest cxhibere , in qua deos deasq; implorans atque appcllans orator, Acadi rami usque progrediens inquit. Nunc te Iuppiter Opt. Max. citius iste donum regale, dignum Capitolio, atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum, tibi dicatum. atque pro milium, per ne tarium scelus de regijs in nibus e X torsit. Ubi videmus pendere orationem, & spiritum produci us que ad illum locum: L os etiam atque etiam imploro appello sanctissi mae deae, quae illos Ennenses lacus lucos* colitis. atque inde rursus cailcm propemodum figura usque ad illud: Ut, ii in hoc reo, atque in hacicaus, . Vbi . mutata paulum figura, spiritum rursus ducat. donec tandem, conuersa penitus uerborum consormatione, breuibus periodis oratio clauditur Talia passim, dc tam crebra ucterum orationeς legentibus occurrunt: ut

stillium uideri positi, librum, qui sic quoque talia est aequo longior, super

fluis harum rerum exemplis onerare. Illud autem obseruasse ac ni minisse nos oportet, hoc genus compositionis atque exornationis, nun ero nolles se obnoxium, sed his legibus solutum, quocunque tulerit impetus; procurrere, dc in hoc a periodo differro , quod periodus. aut duobus, aut tribus, aut summum qitatuor membris perficitur, & raro ultra procedit ; haec longissimo tractu, & catenata ac pondenti serie protenditur, δί, quotcunque libuerit, membris aut Commatibus constare potcst: nec reseri, Pa via ne, an imparia sint: nec semper in membrum, sed saepe in breuistima desinit incisa. millum exquisiti im numerum desiderans, sed eo, quem uel natura, uel sors tulerit, plerunque contentum . Illud scri iandi im,ut quamdiu spiritussastinet, in eadei licendi figura continenter perseueres, membra membris, commata commatibus subinde connectens: at, ubi respirandi necessitas accesserit, poteris, quocunque libuerit modo, dicendi sche

68쪽

IO VITAE RAPICII

ma uariare. harum enim compositionum figurae tot esse possunt, quot sunt orationis. quae res miram quandam assert uarietatis gratiam, & dicendi co' piam. enunciatur enlmper rectum, & affirmationem, ut, Hic & Euboeam sibi uindicauit, δc aduersus Atticam muros extruXit, 3c Oreum occupauit. Enunciantur& per interrogationem, ut, quis Euboeam sbi uindicauit quis Oreum occupauit quis aduersus Atticam propugnaculum extruxit sFit 3c per redarguendi modum, ut, An non hic Euboeam sibi uindicauit non Oreum occupauit i non aduersus Atticam muros extruxit Fit dc per demonstrationem, dc quas ostentationem, ut, Ego me ac meos uestris hostibus obieci: Ego mei capitis periculo patriae libertatem defendi: Ego si rorem sceleratorum hominum a uestris iugulis in me conuerti. Fit uero per apostrophen longe pulcherrimum,ut, An non tu dc Euboeam tibi uim dicasti ; dc Oreum occupasti ; dc aduersus Atticam muros extruxisti l Fit &per negationem,ut, si Philippus dicat: Non Euboeam mihi uindicaui: non Oreum occupaui: non aduersus Atticam muros extruxi. Fit&alijs in dis, prout rationis figuram uariare libuerit. Illud autem sciendum, inus ipsis, quae di ximus, & in alijs sint ilibus toties figuram uariari, quoties uel numerum, uel genera, uel casum, uel modum uerbi mutaueris . ac si rem totam diligenter consideraris; praeclaram quandam atque in primis essc Cem orationis acrimoniam ac uehementiam in ijs locis deprehendes, qui distracta& pendenti locutione, per cola 3c commata producto, uehementi, ac prope iam deficiente spiritu saepe tractantur: propterea crediderim, quod orator,comprehensionum legibus solutus,naturali impetu sertur; 3coratio in morem fluminis nullis obicibus impedita procurrit 3 nec pesta subsistit, quam sibi ipsa, quemcunque uel ratio dederit, uel sors obiecerit, finem sumpserit. Quin 3c ad prooemiorum circumductiones longiora illa membra, quae Heroici uersus mensuram transgreissa di auonis dicuntur, ut Iia atque in primis accommodata creduntur. quae si quis exactius scire desiderat, tum Hermogenis ipsius, tum Dionysu Halicarnasset, Sc iuniorum Craecorum de arte rhetorica libros diligenter euoluat . sic enim intelliget, quanta oratoribus hoc structurae genus praestet adiumenta . de quo nos haec pauca diximus, ut homines noscerent, non periodicam modo illam, membris mutuo sibi respondentibus 8c numeris obnoxiam, orationem, sed hoc quoque distractum, profluensq; ac pendens dicendi genus oratoribus diligenter esse spectandum . quod etsi multi putarunt numeris plane solutum esse; non tamen incondito penitus numero debere concludi a bitramur 3 cum praesertim Cicero, quem maxime sequi nos oportet, hoc, quod numerosum non putatur, assirmet in primis numerosum esse oportere : id p, adductis ex L. Crassi oratione, atque adeo etiam ex sua commatibus, ita demonstrat, ut uel ex uno illo loco satis constare possit, nusquam non aliquam oratori) rhythmi habendam esse rationem.

IOVITAE

69쪽

ocIa st

Io UITAE R APICII

LIBER QUARTUS.

R O XIM O libro, de commatibus, & colis, quae cognitu digna ludebantur, diligenter quaesita, & excogitata tradidimus. adiecimus etiam multa neque protrita, neque, ut speramus, ini ucunda, de genere antiquae illius elocutionis; quae a periodis remota, uel λne ullis coniunctionibus soluta procedit i uel alijs, a que alijs subinde copulis ita nectitur, ut iugis, ac per petua fiat; & continenti, ac pendenti nexu prolapsa, nullo prius loco temminetur, quam res ipsa, qua de agitur, tota plane iam absoluta, finem or tioni attulerit. Sequitur, ut iam de eius quoque elocutionis genere dic mus, quae quasi intorta, non suapte natura, sed arte oratoris in orbem re diens, Enem sbi imponit ;& per circuitus quosdam, quas et se appetilant, quasi flexa, quamuis non dum tota re penitus explicata, per se tamen terminatur. & quoniam haec dicendi forma non parum ad eloquentiam conferre existimatur, ac numeroso debet fine concludi: operam dabimus, ne quid omittamus, quod ad huius rei cognitionem pertinere uideatur. primum igitur dicemus, a quibus, & quando sit inuenta periodus; tum quid sit, unde nomen duxerit; quanta illi cum poematibus cognatio ac similitudo; quae porro mensura illius; per quos casus esserri soleat; quibus potissimum i guris ornari debeat; quot illius species sint; ubi demum , dc quo modo ea sit utendum . quae singula ita explicabimus, ut neque assecta tae breuitatis obscuritas, neque superfluae prolixitatis mora cuiquam esse molesta debeat. proinde lecturos etiam atque etiam obtestamur, ne, quae a nobis fideli studio disposita sunt, prius uel culpent, uel negligant, quam penitus inspexerint, atque intellexerint. Ut igitur rem quo posuimus o dine persequamur; ab eisdem illis, qui rhythmum oratorium excogita runt , periodus quociue inuenta existimatur. id autem apud Latinos multo serius, quam apud Griecos factum, M. Tullius ostendit. is enim in or tore , cum de periodo, & rhythmo, ac conclusione loqueretur, Anni, i quit, prope quadringenti sunt, cum apud Graecos hoc probatur. In Bruto uero,cum de Isocrate uerba faceret, ita scripsit. Ante hunc uerborum qu si structura,& quaedam ad numerum conclusio nulla erat: aut, si quando crat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam. quae forsan laus sit.

ueruntamen tunc quoque natura magis, aut casu non nunquam, quam aut ratione aliqua, aut obseruatione fiebat. In tertio autem de oratore ad

Quintum libro, L. Crassum, quem ipse adolescens audierat, de periodo se loquentem inducit. V eteres illi, sicut hodie multos videmus, cum ci cui tum, & quas orbem uerborum conficere non possent; nam id quidem nuper uel posse, uel audere coepimus) terna, aut bina, aut non nulli . . ' sti oc

70쪽

IO UITAE RAPICII

singula etiam uerba dicebant . Ex quibus uerbis.apparet, faciendae periodi rationem, uel L. Crassi temporibus, uel paulo ante apud Latinos coepisse cognosci: quae quoniam postea non casu tantum, ut prius solebat. sed exquisita quadam arte ab oratoribus dc facta est, & frequentata ; quidst, explicare tentemus: atque id, non tam noua aliqua opinione, quam ueteri grauissimorum hominum sententia fieri, praestare nitamur. hanc,

tu, si sorte Ciceronis uerbis uti uolueris, ita definias licet. Periodus est o ratio , in quodam quas orbe inclusa procurrens, quoad insistat in singulis, absolutisq; sententi js. quam definitionem facile colligas ex ijs, quae in Oratore ad hunc sere modum scripta sunt. In historia, dc in eo, quod appellamus ti Ἀκχών, placet omnia dici Isocrateo Theopompeoq; more, illa Circunscriptione ambituq;, ut tanquam in Orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis persectis absolutisq; sententijs. quibus uerbis sine di bio periodum descripsit. In quarto rhetoricorum ad Herennium libro sui

alios Latinos interim omittamus) continuatio, quae sine dubio periodus intelligitur, hoc modo definitur: Continuatio est densa, & continens frequentatio uerborum, cum absollitione sententiarum. Aristoteles autem, de b sere omnes acceperunt, qui hac de re probabile aliquid scriptum reliquerunt, affirmat. orationem aut sine periodis ella, quam ii cat, de qua suo loco satis multa diximus 3 aut ex periodis constare, quam nominat. post hanc autem orationis distinctionem, desiniti nemperiodi in hunc modum statim subiecit: λἰα A λἰli lauru

Metus auctor, ut clegantem, de aptam laudat 3 quod ipsa statim periodi appellatio ostendat, hanc orationem, a certo principio ortam, certo etiam per se fine terminari. nam quemadmodum in stadio cursores, e carceribus dimissi, &ad metas contendentes, cursus sui principium pariter dc finem uident: ita in hoc orationis genere statim dc principium comprehensonis, dc finem pariter uidere possumus. periodum denique smilcm dicit circularibus, &in orbem suum redeuntibus vijs. atque ad extremum addit, nihil aliud esse periodum, quam compositionem, dc quasi conserm tionem orationis. cuius formam si quis dissoluat, dc aliter uerba disponens ordinem mutet 3 suturum ait, ut sensus quidem, ac res eadem maneat i pzriodus autem nulla relinquatur. id autem probat, Demosthenicam quandam periodum, mutata compositionis ratione, dissoluens. ex qua mutatione liquido apparet, manere sensum, periodum non manere; dc, subi ta forma, quae periodum efficiebat, periodum evanescere, originem tamen, dc semina quaedam periodi adhuc extare. quae ratio facit, ut, quemadmodum supra quoque scripsinus, non male sensisse uideantur, qui periodum esse crediderunt. idein enim omnibus eiusmodi schematibus euenire certum est; ut, turbato uerborum ordine, schematum nomen amittant. eandem definitionem Georgius Trapezuntius ita traduxit . Periodum appello compositionem, quae ipsa per se ipsam princi pium habeat, & finem, magnitudincing mediocrem . quo loco m. M

SEARCH

MENU NAVIGATION