Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE NUMERO ORIT. LIB. IIII. 43

tamen assimare non dubitat, periodum plura, quam quatuor, membra frequenter admittere: mensuramq; eius ait a Cicerone aut quatuor senarijs uersibus, aut ipsius spiritus modo terminari. neque non tamen Cicero ipse hac in re mediocritatis rationem habere se profitetur: propterea quod membra ista solutae orationis, uersus non sunt, sed instar uersuum: & ibi ta oratio multo esse liberior debet, quam poetica , periodus neque immodica esse debet, ut memoria possit contineri 3 neque obscura, ne fatiget audientem, dum parum intelligitur. L. Crassus, orator ille uel in primis laudatus, breues admodum periodos, auctore Cicerone, facere gauὸebat; atque id Aristotelis auctoritate faciebat, ut opinor; qui uidetur sensisse, omnem periodii aut monocolon esse, aut dicolon. nam cum definiret colon , id dixit esse alteram partem eius periodi, quae ex membris composita esset. ex eo enim, quod alteram partem dicit, cluas tantum esse partes p riodi compositae, non plures, ostendit . quod Demetrius quoque Phal reus, & ante illum Archidemus intellexit. indicant id etiam exempla, quae ille ex oratoribus citat . in quibus non facile ullum dicolo maius possis deprehendere . quibus causis sortasse adductus Crassus de periodos breues faciebat, & libenter orationem solebat in commata & cola partiri. Cicer nis in Bruto super ea re uerba sunt: Comprehensio & ambitus ille uerboriun si sic periodum appellari placet) erat apud illum contractus, & br uis: & in membra quaedam, quae Graeci uocant ἀλα , dispertiebat oratio nem libentius . commatum autem, & membri, ac periodi ex eiusdem Crassi scriptis hoc in Oratore Cicero exemplum ponit: γMissos faciant patronos: ut m l

Cur clandestinis conflijs nos oppugnanti a Cur de nostris profugis copias comparant contra nos ZQuem locum quasi exponens ait, prima illa duo incisa esse, tertium membrum postea sequi non longam periodum ex duobus membris persectam,& in Spondeos cadentem. Quin etiam ex concione quadam C. Carbonis,

se stante, mirabili clamore populi haec uerba fui sis dicit excepta:

Haec commata duo esse dicit binis pedibus. ' sq rni Cm titTu dicere solebas, ,

Sacram esse temp. il laa ino in *nia Haec duo cola esse affirmat temis pedibus . I it tali Orip. IrQuicunque eam uiolassent, i l.

Ab omnibus esse ei poenas persolutas. Patris dictum sapiens fili, temeritas comprobauit . Periodum esse dicit, 3c ultimum membrum, atque id, quod praecedit, Diachoreo claudi. Ponit etiam ex sua ipsius oratione hoc: Domus tibi deerat 3 I

82쪽

lli IO VITAE RAPI Cii

Pecunia superabat e

Commata quatuor esse dicens. Incurristi amens in columnas: In alienas insanus insanasti: Haec uero membra duo dicit . Depressam, caecam, iacentem donium pluris, quam te, quana se . tunas tuas, aestimasti: hanc periodum longam uocat. Ponit de illud ex sua oratione exemplum: . O' callidos homines,

O' tem excogitatam,o' ingenia metuenda:

Membra tria esse dicit . Diximus: ab : Testes dare uolumus: Commata dicit esse duo. Quem, quaeso, nostruna sesellit, ita uos esse facturos comprehensonem ex duobus membris esse assirmat. Quae exempla cum posuisset, adiecit, se ideo illa posuisse, ut, qui uellet, ipsis auribus iudicare posset, quid numerosum esset, etiam in minimus particulis orationis. Ego illud G-tiam considerandum puto, quid sit, quod illud suiuia, Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, quam fortunas tuas, aestimasti, longam comprehensionem diciti; quid item, quod illud L. Crassi, Cur de nostris profligis copias comparant contra nos duorum esse membrorum perio dum dicit; itemq; illud, Quem, quaeso, nostrum sesellit, ita uos esse facturos P tam breuem comprehensionem esse dicit, ut nulla possit esse breuior. Ac prius quidem mirum uideri potest, quid sit, quod haec, quae alius membra non immerito nominaret, periodos appellet duorum membrorum.

cuius rei cam causam possiimus iudicare, quod in longioribus membrissam partem, quam Demetrius nominat, hic sertasse membrum ap- Pellet 3 atque ex hac &ea, quae praecedit, parte periodon dicolon eam intelligat, quam alid simplicem, ac monocolon uocant. qua nimirum nulla potest esse breuior. itaque hac breuitate moti quidam non periodum, sed membrum paulo longius esse crediderunt. Quod uero illud, Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, quam sortunas tuas, aestimasti, longam comprehensionem, hoc est periodum uoceti ea ratio uideri potest ; quod hanc utique simplicem periodum intelligebat, quae esset ex longissimo membro . haec enim si comparetur compositis, ac longis, quae

trium aut quatuor hexametrorum tempora exaequant, breuis est . at contra, si eam conseras cum simplicibus, reuera longissimam deprehendes. habet enim membruin multo longius itisto, exus, quae uocari dicit Hermogenes. sustinet enim N produci t sensum usque ad ultimum. Ex huius igitur flexu, de praecedenti parte iacta periodus longissima est, comparatione aliarum simplicium. Iam igitur, ut Opinor, propemodum patet, Y cur

83쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIIII. 43

cur Crassi periodum non longam, cur e duabus suis alteram longam, ait ram adeo breuem dicat, ut nulla possit esse breuior. quod si quis instet, ac

nimis anxie exquirat, cur has partes Cicero non caesa, non sexus, sed membra nominet: is, uelim, meminerit ab Aristotele neque . nequh-imi, quicquid hoc est, usquam uocari; verum, siue paucis, siue multis syllabis huiusmodi vocum structiirae compleantur, promiscue nominari. quod sciens Cicero, ea membra, quae iusto longiora flexum quelidam circa finem acciperent, &in duas partes utcunque diuidi pollent, duo, ut uidetur, membra appellauit i dc ea periodo, quae ex iis est, nullam posse breuiorem esse, iure pronunciauit. periodum uero iubent aequilat ram,& aequis cruribus ac membris esse. Sed in redditione putat Demetrius postremum membrum productius esse oportere; ne concisa uideatur,&quasi manca periodus: quae putatur grauior, ac multo augustior, si in longum membrum desinati qualis est illa apud Ciceronem notissima: Quae nobis designatis timebatis, Ea ne accidere possent, Consilio meo, ac ratione prouisa sunt. Ea de re Ciceronis uerba ex tertio de oratore libro libuit ascribere. sed continuatio ista uerborum soluta multo est aptior, atque iucundior, si est articulis membrisq; distincta, quam si continuata, ac producta. membra autem illa modificata elli debebunt. quae si in extremo breuiora sunt, infringitur ille quasi uerborum ambitus. sic enim has orationis conuersiones Graeci nominant. quare aut paria debent esse posteriora superioribus , extrema primis; aut, quod etiam est melius, 3c iucundius, longiora. haec ille cumscripsisset, statim adiccit, ab in philosophis, quos Catulus maxime diligeret, esse dicta. intelligebat autem peripateticos, atque inbs Aristotelem maxime ac Theophrastum, quos Qb Catulus mirum in modum diligebat, ut peripateticus peripateticae sectae principes. At enim Hermogenes ait, , lioc est, aequis cruribus , ac lateribus periodum esse oportere, uel certe breuiorem in apodosi: parumq; efficacem putat orato rem, qui redditionem an periodis faciat longiorem, quam propositionem :ut fortasse dicendum sit, hanc, quae breuiore membro clauditur, efficaciorem : uthaec ex quinta in Antonium oratione: Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus e illam, quae longiore, grauiorem, ut, Ille paludcs siccare uoluit: hic totam Italiam moderato homini diuidendam dedit . eam, quar pari, mediam quandam esse, utriusque participem , dc ab utraque tamen disserentem , ut est illa : Forsitan uix conuenire vidcretur, quem ipsit in hominem cuperent euertere,

eius essgiem simulacrumq; seruare. Et haec fere habuimus, quae de perio

di mensura dicenda uiderentur. sequitur, ut dicamus, quo modo per casus enunciari, deinde etiam qtubus maxime figuris ornati periodus soleat. Obseruatum igitur est ab eodem Hermogene, per omnes eam casus enunciari posse, per rectum quidem sic, Qui ea facit, ac comparat, quibus capi possim, is eis nondum tela contorquet, mecum bellum gerit.

84쪽

DE NUMERO ORAM LIBO IIII.

quam vita iam nominat, membra ac uerba prope sngula uicissim opponi, ac sibi mutuo respondere ostendit . quales fere sunt omnes, quae efferum turper contrarium , quod alij antitheton, ipse antithesin nominat: quo in genere diligenter, ut omnia, considerauit, ac scripsit Phalereus, periodos, quae in antithetis sunt constitutae, interdum fieri ex membris, quae sensu pariter ac uerbis opposita sunt: cuius rei exemplum ab Isocrate silmptum , potes, si libet, ita effingere: Xerses ut Cretectam occuparet, naturae uim intulit. nam & per terras instructa classe nauigauit: & per maria pedibus ii cessit. Interdum uero ex ijs, quae uerbis modo non etiam sensu opponuntur , ut in hocratica illa alia periodo, in qua Helena fiatri suo Herculi hunc sere in modum comparatur. Iuppiter Herculi laboriosain, & periculis ob noxiam uitam dedit. idem uero Helenae speciosam, pro qua pugnar tur, faciem contulit. Hic enim singula singulis ita opposta sunt, ut non re sum sed uerborum oppositio sola uideatur. Interdum porro membra eiusmodi deprehendas, ut, quamuis nec sensus sensui, nec uerba uerbis opponantur, falsam tamen quandam antitheti speciem exhibeant: ex quibus u banis hominibus ioci occasio non nunquam offertur: qualia sunt illa apud Epicharmum, poetam Siculum, lecta, dc ab Aristotele, ac Demetrio citata.

αν ν -- t fimsem . non modo enim, inquit Demetrius,

nihil contraria est allatum in ijs uerbis, sed idem prorsus repetitum . itaque uideri potest Epicharmus hoc fecisse, non quia nesciret falsam antithesim

esse, uerum ut rhetoras irrideret, qui nimia ornandae orationis assectatione pro antithetis ea usurparent, quae neque re, neque uerbis essent opposi tae.

ornari uero periodos Aristoteles ait antithesi quidem maxime, sed & pari si, dc paromaeo si, &alius eius generis figuris. Pulchrum putant unum a que eundem sensum uariata periodi forma exornare,ut si notissimam illam Demosthenis periodon ita uariaris. Quae nauigantibus seruare licuisset, ea hic perdidit terra proficisci iubens : quae uera dicentibus, mentiens. &rursus: Cur uero quisquam Aeschini ignoscat An quia prosectionem a celerauit Z atqui nauigare, non terra proficisci oportebat. an quia uera umbis dixit 3 atqui mentiens omnia perdidit. Sed utilis illa quoque exercitatio est, ut ex distracta, dc sua prius oratione, adhibitis quibusdam quasi nodis, periodum facias, aut contra periodon uel in pendentem illam imgemq; antiquorum orationem, uel in dissolutam, & omnibus copulis u

cantem, non inepte conuertas. Demetrius periodorum tria esse genera diacit, rhetoricum, historicum, dialogicum. Rhetorica periodus, ut ille ait, est contorta, & circularis, ac quasi in orbem rediens: quae rotundo pron unciantis ore, Ac manu, quae ad numerum circumferatur, indiget. cuius illud exemplum ponit ex Demosthene: Maxime quidem, quia utile arbitror reipublicae, legem solui, tum uero etiam fili, Chabriae gratia, fateor me, quantum licuerit, his assensurum . hanc enim periodum dicit ab ipsost tim principio contortum in se quiddam habere, de ostendere, simplicem se finem non habituram. Historica est neque plane circumducta, neque

ualde remisia, sed medium locum ita sibi desendens, ut nec propter exquia

85쪽

sitam circumductionem rhetorica uideatur, nec propter nimiam simpli iatatem dialogica, sed gravitatem quandam atque historicam ueritatem praese serat . cuius exemplum ex historia Xenophontis hoc ponit: inim δί P risitidis fili) duo suere, Xerses natu maior, Cyrus autem minor. dialogica est remissa, ac multo simplicior, quam rhetorica , re ui x ullam periodi i lciem exhibens: qualis illa apud Platonem: via ite in iis φ

tandem, cum finieris, ex ipso sine ac clausula periodum fuisse cognoscas . Sed iam emagitare ipsa res uidetur, ut, quod ultimum in promissis de petariodo nostris fuerat, id aliquando praestem, atque ostendam, quibus maxime locis periodo dc rhythmo utendum, quibus abstinendum esse rhetorescensuerint. Primum igitur Cicero in Oratore ad Brutum, cum notam, ut ipse ait, ac formulam cuiusque caracteris, seu generis anxie exquireret; at que id magnum opus & arduum esse quereretur; submisitim de humilem dicendi caractera numerorum uinculis exemit : uoluit tamen cum ita soli tum esse, ut non vagetur 3 ita ingredi libere, ut non uideatur erraret uerba quoque uerbis negligenter coagmentari: ut sit non ingrata negligentia hominis de re magis, quam de uerbis laborantis o&cum duo illa liberiora esse uelit, circuitum, hoc est periodum, dc coagini ntationem,hoc est iuncturam uerborum; ex qua, si modo est accurata, rhythmus plerunque nasci tur; concedit tamen, ut periodo interdum utaris, dum modo relaxes eam ac diuidas . itaque uides hunc caracterem esse liberum ac solutum peri dorum de numerorum lege, cum hac tamen exceptione,ut, qui uolet, pos-st uti dissoluta periodo; δέ numerum quidem ita negligat, ut tamen nec vagetur, nec erret oratio. Reliqui autem caracteres, mediocrem dico, de grauem non modo liberi non sunt, sed usque adeo & rhythmum, & pGriodum 'exigunt, ut Cicero in Oratore, quem locum superius quoque, appositis ipsius uerbis, citauimus, placere sibi dicat, in historia, & in eo genere, quod appellatur ta=-- xu , Omnia dici atque adhcit, po steaquam nata est periodus, neminem, Qui aliquo esset in munero, scripsis se orationem generis eius, quod esset ad delectationem comparatum, remotumq; a iudiciis dc forensi certamine, quin redigeret omnes sere in qu drum numerumq; sententias. Quamobrem ex Ciceronis uerbis alerte in telligimus, tenuem orationis figuram numeris ac periodis non eue obnoxiam : contra uero historias oc demonstratium causas rhythmo periodisci gaudere. Sed post excogitatam ac iam cognitam periodorum suauitatem, suspicari coeperunt causarum patroni, id quod ex aliqua parte uerum erat; circunductam istam ac rotundam nimis,& compostam orationis serinam,

iudicialibus causis esse noxiami propterea quod nimis insidiosa, dc captaridis auribus iudicum accommodata existimari posset; nec is reus serendus esse uideretur, qui etiam in periculis, periodorum ac schematum lenocitania sectaretur. quod dc Persius satyrico morsu carpit in hunc sere modum. Fur

86쪽

DE NUM O ORAT. LIB. IIII. 46

Fur es, ait Pedio. Pedius quid i crimina rassLibrat in antithetis. doctas posuisse figuras, i Laudatur: bellum hoc: bellum hoc an Romule ceves lAddebant & illud, assectus& motus animorum per haec lenocinia adimi orationibus: qua opinione ducti quidam,&ipsi infiacta, & amputata lo-Juebantur; & eos uituperabant, qui apta & finita pronunciarent, & perio

o rhythmoq; gauderent. quorum uituperationem in eorum tantummo

do oratione iustam esse Cicero dicit, qui inanibus uerbis, & leuibus sententi js utuntur . uerum, si probae res sint, &lecta uerba, nullam iustam causam putat, cur claudicare, aut insistere orationem malint, quam cum se tentia eXcurreret: cum rhythmus & periodus nihil omnino aliud asserat . nis, ut sit apte uerbis comprehensa sententia. sed nihilo secius asserit, ora tionem caesim, dc membratim tractatam, non modo in iudici,s, sed in omnibus ueris causs plurimum ualere, maximes in ijs locis, ubi acriter &subtiliter dicenὸum, atque altercandum est. Interim tamen vult misceri hanc numerosam rotuna I periodon: neque id, si modice fiat, esse a utile ostendit. At contra reprehendit Egesiam, qui periodum nimis anxie sugiens, ideoq; orationem particulatim semper concidens, ineptum se pa iam ostenderit: cum praesertim interdum ultro ita se osserat, atque intercurrat, ut locus illi prope essiagitanti negari non debeat, ac tum maxime, cum breuis, ac simplex suerit .Quintilianus prooemijs maiorum causarum, ubi solicitudine, commendatione, ac miseratione res eget, aptam esse periodum dicit; item communibus locis, dc omnibus amplificationibus . illud etiam adbcit; in accusationibus austeram, in laudationibus fusam esse.

portere; plurimum uero in perorationibus pollere , ubi iam totum genu amplum adhiberi tuto potest . iam enim auditor rem plane tenet: nec utilas metuens insidias actori se totum credit, & uoluptate ducitur. In quarto rhetoricorum ad Herennium libro scriptum est, continuatione sc enim periodus illic nominatur) nos commodissime uti, in sententia, in contrario , & in simplici conclusione; In sententia quidem hoc pacto: Et non multum potest odesse sortuna, qui sibi firmius in uirtute, quam in casu, praesidium collocauit:

In contrario hoc modo: mNam si quis spei non multum collocatit in casu, tir hQuid est, quod ei magnopere casus obesse possitio: isγε urit In conclusione hoc pacto: - Quod si in eos plurimum fortuna potest, i l .i ibsti

Qui suas rationes omnes in casum contulerunt:

Non sunt omnia committenda sortunae: Ne magnam nimis in nos habeat dominationem. In his tribus generibus ad continuationis uim adeo fiequentatio est necessaria, ut infirma ficultas oratoris uideatur, nisi sententiam, & contrarium,

α conclusonem stequentibus efferat uerbis. ex quo intelligimus, has tres

87쪽

exornationes non caesim, non membratim, sed adhibita periodi serina ex plicandas esse. Narrationes autem membratim plerunque faciendae: aut periodi maioribus interuallis, & ueluti laxioribus nodis soluendae sunt: ni-ῖ serte eiusmodi narrationes inductae suerint, non rei explicandae, sed or tionis exornandae gratiar qualis illa est in Verrem de raptu Proserpinae: ubi totum contextum lenem ac fluentem, si inspexeris, facile deprehendes. Historia quoque, quam Theopompi more, hoc est, per periodos tractari

oportere Cicero ait, non tam finitos numeros, quam orbem quendam, i nemq; contextum uidetur desiderare . lubrica enim est, & fluens , atque ideo omnia eius membra mutuo se nexu iungunt, ac firmant, ἐκ diu continuato sensu continentur. denique tum membris longioribus, tum peri

dis illis suis remissioribus contexta, genere quodam orationis tracto, ac si se gaudens, aequabili lenitate profluit: ac iudicialium orationum asperit tem, serensesq; aculeos longe refugiens, grauitatem suam plerunque custodit. Apologos autem sine ulla omnino periodo naarari iubet Hermog nes . At in serensibus causis nec penitus refugienda, nec continuanda est: ne, si penitus ablegetur, nimis concisa sit oratio.; si continenter adhibe tur , nec fidem faciat, nec assectus moueat. admittenda est igitur, cum aliquid ornatius laudare institueris, ut, cum Cicero Siciliam laudat; aut ubi aliqua inciderit narratio, quae dignitatem potni quam dolorem exigat: ut, cum idem de Segestanae Dianae signo, re Syracusarum situ loquitur. In amplificationibus autem periodos, dc numerosam compositionem requiri nemo ignorat, qui perorationes dc amplificationes Ciceronis considerarit: in quibus id dc res ipsa manifestat, & orator conatum se loqui numerose s tetur, atque ipsas perorationes ita concludendas esse testatur. In reliquis orationis iudicialis partibus non diu retinenda erit haec forma : sed cum ea Pudenter usi suerimus, in ijs, qui ostensi sunt, locis 3 transeundum erit ad Commata, dc cola, & genus illud dicendi antiquum, quod ope copularum sit continens, ac iuge; uel etiam ad illud, in quo omnia solute, ac sine ullis

copulis esseruntur; ut tot modis uariata oratio, & fastidium evitet, & tius contendat, ac pugnet. Illud uero, quod iam antea diximus, etiam a que etiam uidendum est, ne aut longius procurras, quam deceat 3 aut ULquam minus aptum hyperbaton admittas ; ne ue ullum aptum, & idoneum uerbum praetermittas compositionis , & periodi gratia: s quidem nullum erit tam durum uerbum, quod in quadrum redigi non queat: adsit modo cura & exercitatio; quae, dissimulata compositionis diligentia, facile praestabit, ut haec non quaesita, sed ultro uideantur oblata, &, quod de industria facimus, non quivis facile deprehendat. Cum sint autem multi

probabiles numeri, ijs maxime assuescemus, quos auris erudita, & m gnorum oratorum usus, ac praeceptio, dc superius exposta ratio meliores

esse demonstrat. Atque haec quidem de eo genere orationis dicta sint, quae

periodo, & ambitu constat, atque eorum, quos iam antea nominauimus,

ingenijs excogitata est, & arte sermata, posteaq; passim ab optimis quibusque scriptoribus usurpata. hanc orationis formam ita prudens scriptor axamabit,

88쪽

amabit, ut semper meminerit, illam, quae caesim, membratim procu rit , magno sibi suis locis usui uenire posse. proinde nunc hac, nunc illa

elocutionis serina orationem uariare contendet . sic enim fiet, ut non modo fastidium continuatae similitudinis evitet, sed&iucundae uariet tis gratiam consequatur . hoc autem cum in ipsa compositione, atque oratoris actione i ucundum uidereturi ratio est excogitata; qua pari commoditate, ac gratia, quae essent scripta, legerentur . nam ut notas quas. dam a maioribus acceperant, quibus syllabarum celeritas, aut tarditas; acumen, aut grauitas i egilitas, aut crassitudo posset agnosci: sic etiam notas alias excogitarunt, quibus commata , cola, de periodos indic

rent . eas notas Diomedes , dc beatus Isidorus , Hispalensis episcopus, homo multae lectionis, latine posituras nuncuparunt, dci Graecis Θ, appellatas esse scripserunt: atque in eo maxime consentiunt, ut subdistinctio, quae graece dicitur , sit commatis nota 3 media distinctio, quae est Graecis su nura , colon indicet; qnae a nobis plena distinctio dicitur, periodon notet. neque inter ipsas trium tam diuem sarum rerum notas ullam prorsus aliam, quam loci, disserentiam constituerunt. nam subdistinctio punctum est, ut ipsi aiunt, adimam ultimae commatis literae partem appositum: distinctio media, punctum est, ad medium eius literae, quae in membro ultima est, partem adfixum: distinctio plena, punctum est, ad summam partem ultimae in tota periodo literae constitutum. in eo tantum dissentire inter se uidentur 3 quod Diomedes plenae distinctionis notam supra uersum., subdistinctionis linauersum collocat; Isidorus utrinque intrauersum ponit. nam mediae distinctionis nota neque supra uersum, neque insta uideri potest esse ponenda 3 quippe quae utroque consentiente ad mediam literae partem apponatur . ex quibus apparet, distinguendi notas usque ad Isidori tempora hoc, quo csiximus, modo fieri, ac constitui solitas. sunt autem ab illo ad aetatem nostram anni plus minus noningenti: quod illius scripta facile declarant. neminem uero ex antiquis, & eruditis scriptoribus adhuc legere me memini, qui de his rebus tractarit. sed dum curiosius se lasse, quam decebat, quaecunque nobis possent hac in re prodesse, comquiro; legi apud recentiores quosdam, δά ignobiles artis grammaticae scriptores, notam commatis esse tertiam latini alphabeti literam , si i uertatur ad diastoles similitudinem, dg ad imam in fine commatis literam apponatur, sic; uel uirgulam a dextra in leuam descendentem, & eodem loco positam sic 3 membri uero notam esse puncta duo ad finem ipsius collocata, sic. in nota periodi homines nostri seculi nihil uariant,& uno

omnes puncto contenti sunt, nihil curantes adimam ne, an ad mediam,

an ad summam partem ponatur. docet idem Isidorus, de quo supral cuti sumus, notas ipsas rerum, quae notantur, nominibus insigniri; ut imcisi nota comma dicatur; membri, colon appelletur 3 comprehensionis, periodus nominetur. qua in re hodieq; grammatici illum uulgo imit mtur, subdistinctionem comma, mediam distinctionem colon, plenam

89쪽

IO UITAE RAPICII

periodum appellantes. Addunt his illam quoque notam, qua uel inte

rogatio uel percunctatio indicatur . ea sunt puncta duo, ita iuxta seposita, ut alterum superius, alterum si inserius. & quod superius est, paulum supra uersum intorquetur, hoc modo Z ut, cuium pecus quae non tam negligenda , quia uulgo uota, quam adscribenda, quia erant ijs coniuncta, iudicauimus.

IOVITAE

90쪽

IO UITAE RAPICII

tati nonnunquam labuntur, acrius insectandum esse unquam existimaui , sed honestos omnes conatus, quamuis interdum male cedant, probare consueui. proinde ueteri quodam meo, non ignoto tibi, instituto, ijs, qui probabili ratione in errorem inciderunt, non minus labenter ignosco, quam, si quid ipse pe cauero, ignosci mihi desidero. quod si minus in tota uita seruare potu mus, id certe in ijs libris, quos de oratorio numero proxime conscripsimus, adeo religiose seruauimus, ut, cum multos possemus , neminem tamen nominatim reprehenderimus, res solas, si quando opus fuit, notasse contenti. pusilli enim ac sibi dissidentis animi esse semper iudicauiamus, non potius ex propria uirtute, si qua modo inest, quam ex aliorum reprehensione sbi laudem quaerere: cum praesertim, ut neminem laedas, ad claritatem nominis regia tamen ac lata uia liceat peruenire. Quae quam quain ita se habent Paule Rhamnusi, tamen, quod saepe monuisti, comtemnere sine quadam demissi animi nota posse me uix arbitror. tu enim praematura quadam prudentia tam diligenter omnia ossiciorum momen ta perpendis, ut senem adolescens in tuam me saepe sententiam trahas: ut

nuper fecisti perlectis nostris de rhythmo oratorio libris, identidem nobis inculcans, uereri te, ne multi sint, qui me hunc laborem flustra suscepisse contendant; si nullam aliam ob causam, certe propter hanc, quod uiri eloquentes 3c apprime docti, Philippus Melancton & Gherardus Bucotidianus in ijs commentarijs, quos de arte rhetorica superioribus annis edi derant , affirmare sint aus, hoc totum, quicquid est, quod de oratorio numero a ueteribus dicitur, uel, quasi nec doceri, nec disci possit, pro sus omittendum, uel, quasi per se obuium et facile, contemnendum :atque aliqua, &illa quiclem non parua pars hominum in alterutram h rum opinionum iam concesserit. Quin alios etiam fore suspicaris , qui praedicent, si quid hac de re post antiquos rhetores tradi potuit, id totum ab Iacobo Lodoico Strebato , diligenti scriptore , diuersis in locis esse tractatum. Quae, ut uerum fatear, mihi quoque meditata erant omnia quippe qui illorum prope omnium scripta prius legeram, quam de hi rebus quacquam prorsus scribere tentassem. jed tantum abfuit, ut aut Vclancton iste, quanquam celebri nomine insignis . aut Bucoldianus, quam uis artis rhetoricae icriptor non incuriosus, me a propolito de hac re lcribendi auocarint, ut uel propterea, qudd rem scit lignam, atque in pru

Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION