Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII. 38

pro modico, & mediocri accepit. quod qua inuis non sine aliqua ratione factum uideri potest : inulto satius tamen suerit uim uocis exprimere, quod Demetrius secit, ac dicere: Cuius principium simul de finis in conspectu est, de uno intuitu facile spectari potest: quippe cum oculis mentis utrunque statim offeratur. hoc enim pacto a uetere illo incondito, ac pendenti genere orationis periodum melius distinxisset. illius enim structu rae magnitudo ac prolixitas non facile uno simul intuitu spectari potest; cum plerunque pendeat, dc in modii in fluminis longo ac perenni tractu feratur, nec, nisi expleta re tota, finem ullum ostendat, sed, quas catena

quaedam, subinde protendatur. Idem Georgius in hac ipsa Aristotelica periodi definitione αλAm. pro ijs intelligi debere existimat, quas iuniores Graeci πυ-ura Amς, hoccst propositiones, & redditiones uulgo

dicunt: quae uel singulae singulis, uel bime singulis, uel binae binis oppositae sere periodos constituere putantur. Hermolaus uero, virlonge docti csimus, eandem definitionem paulo longiore paraphras ita complexus est. Periodum uero circumductam orationem, quae per se ipsain principium habet, dc finem, quae circuitus, atque orbis sui spectata amplitudine facile serit audientium aures. Nimirum putauit intellectu faciliorem fore definitionem, si non orationem absolute diceret, sed adderet circumd fictam, hoc est contortam, ac uersam, oc, in qua circumducta membra sibi mutuo respondent, ac uicissim se sustentant, ut ij lapides, qui in fornicibus aedificiorum ita opponuntur, ut sibi mutuo sint adiumento, ne aut in hanc, aut

in illam partem queant recumbere, sed illa ipsa oppositione pariter librati

firmissime consistant, de utrinque structuram terminent pariter, atque confirment. nam membra, uagae illius, de sua sponte susis orationis, qua olim sola ueteres utebantur, quasi lapides in aceruum temere coniecti, ac nullo interiectae calcis glutino, nulla ingeniosi artificis iunctura cohaerentes, iacere uidebantur ignava, nec ullam structur. ae orationis firmitatem, aut ce

tum finem per se asserebant, sed labare illam, &dis lute serri permittebant ue donec tandem res ipsa iam expleta sibi finem attulisset. contra uero huius orationis partes plausibili numero clausae, ac firmis inter se nexae uinculis, in quendam quasi poeticum cantum conueniunt,&has, quas periodos dicimus, efficiunt. denique, ut intelligas illum dedisse operam, ut intelligibilior ellat definitio,' illud, quod Georgius mediocre transtulerat, pluribus uerbis e Xplicandum censuit; dc metaphoram, quam Aristoteles a uidendi sensu ad intellectum traxerat, aliquanto latiori modo e narrans, dixit, Quae circuitus atque orbis sui spectata amplitudine facile serit audientium aures. quibus uerbis perioditae orationis suauitatem simul& utilitatem expressisse mihi uidetur; utilitatem, quod circuitus sui amplitudinem statim ostendat, nec auditoris animum diu suspensum teneat; iuauitatem, quod aures numero suo ita seriat ut quasi carmen facillime di sci possit, atque hoc etiam nomine utilis sit. nam contra, quae diutius, quam par sit, pendent, & a rhetorico numero aliena sunt, ea discere uix

72쪽

IO UITAE RAPICII

que periodum describere, & complecti mihi uidetur. Demetrius uero pe

Quae definitio aliquanto apertius explicat, quid sit periodus : primum,

quod non simpliciter λ μ genus ponit, quod late patet, sed quod

contractitis est; & addit ex colis, & commatibus, & ijs quidem, quae facile conuerti possint, & ita sensum peificiant, ut ad subiectam sententiam a Commodentur. apponit & Demosthenicae periodi exemplum i &, ut plus lucis rei asserat, tricolon esse dicit, & circa finem habere flexum, ac conuersionem. ex quibus omnibus res magis magisq; illustratur. Atque idem, ne quis eorum errorem sequeretur,qui periodum dc enthymema idem esse crediderunt, hanc ab illo differre ostendit, quod periodus, compositio, ac structura quaedam sit circumacta, ac circumiens 3 a qua circulari forma nomen ipsum periodi deducitur 3 enthymema uero uim , constituti nemq; in sententia habeat: periodus item sit circulus & comprehensio

quaedam enthymematis, sicut caeterarum quoque sensuum et se solet , cnthymema uero sententia quaedam, quae contentiosae consequentiae figura nunciatur. cuius rei satis magnum putat argumentum, quod, si enthymematis periodici, hoc est formam periodi habentis, compositionem dissol-UM, periodus evanescit, enthymema nihilo minus remanet. Huc accedit,

quod enthymema syllogismus est rhetoricus, periodus uero neque syllogismus est, neque quicquam ex praemissis,ac concessis colligit, sed tantum ut elocutio enthymemati adhaeret. Ad haec, periodum in qualibet orationis parte ponamus, enthymema non ponimus . Quod uero contingit, Ut enthymema, cui periodus adhaeret, periodus uideatur; id propterea fit, quoά structura periodica & circulari compositum est : quam tamen se mana usque eo potest deponere, ut nullam periodi retineat imaginem. denique ut paries, cui albus color contigerit, albus recte dicitur, albedo tamen dici recte non potest: ita enthymema, cui periodus adhaeserit, peri dicum optimo iure dixeris, periodum uero esse nullo i ure dixeris. at He mogenes Tarsensis, cum de uerborum figuris tractaret, in hunc sere sensum periodum definiuit. Periodus proprie est totius argumentationis V gens, ac cogens collectio, Ac quasi clauis quaedam: atque ea demum uera Periodus putanda est, quae argumentationem perficit, & in unum agit, aCConcludit. nam qui aliter dicit, ac non concludit, potest ille quidem compositioni formam periodi adhibere, periodum tamen non facit, sed ii loquitur, hoc est similitudinem quandam periodorum structura or tionis effingit. Caeterum uera periodus non sola uerborum conformatione, ac figura, sed sententia quoque argumentationem in unum cogit, aCcolligit, atque concludit ; ideoq; a nonnullis enthymema dicitur. non potest autem periodus enthymematica esse, nisi fuerit eadem etiam sentcntiosa, &aut, quod uniuersale est, ad proprium, ac particulare deducat, aut Contra, quod particulare ac proprium est,ad uniuersale retroducat. ex qua Hermogenis

73쪽

DE NUMERO ORAT LIB. IIII.

Hermogenis descriptione satis omnibus clarum fieri arbitror, quaenam demum illi uideatur uera ac proprie dicta periodus . & praeter eam tamen idem auctor innuit elis quandam compositionis in sermone formam :quae etsi argumentationem non concludit; quia tamen non sponte fusa, non tractim fluens, aut perenni nexu pendens procurrit, sed uersa, contortaq, in circuitus quosdam recurrit, ac in modum uerae periodi sensum qualicunque circunscriptione claudat, uulgo periodus, non proprie, sed largiori quodam modo nominetur. ac de ista intelligendum arbitror, cum Demetrius ait, omnia Alcidamantis, Corgiae , dc Isocratis scripta ita perpetuis, & continentibus periodis, ut hexametris heroicis Iliada, contexi. atque item cum in Oratore Cicero placere sibi asserit, in historia , dc in eo genere orationis,quod appellamus QMAHic , dici omnia Isocrateo, Theopo inpeoq; more, illa circunscriptione ambitu . ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis persectis, absolutisq; sentem tbs . atque addit, posteaquam nata est haec uel circunscriptio, uel comprehensio, uel continuatio, uel ambitus, neminem, qui aliquo innumero fuerit, scripsi ila orat onem generis eius, quod esset ad delectationem comparatum, remotumq; a iudici,s, forensis certamine, quin redigeret Omnes fere in quadrum numerum sententias. Et hae quidem duae perioditormae ita sunt ab arte progressae, ut ab eadem certa quadam mensura, de qua mox loquemur , cohiberi soleant. Earum altera, ut dictum est, consormatione sola uerborum speciem periodi exhibet. hac qui utitur, non p riodum ueram facere, sed tantum loqui uidetur Hermogeni, propterea qu6d argumentationem non concludit. Altera uero illa, quam idem auctor ueratri putat, non figuram modo periodi accipit, sed id pra

stat, quod ille periodi proprium putat 3 ut quasi clauis quaedam epichir

ma concludat. Est dc tertia quaedam periosi serma, quam non ars ulla, sed natura ipsa metitur. ea tantum uerborum complectitur, quantum uolui uno spiritu potest; &hoc facit, cum longissima est. nam&breuiors let esse,& rhythmum non magnopere curare, atque interim plura commata , ac cola, sed suspensa tamen, dc usque ad persectum sensum pendemtia recipere . haec non apud rhetores solos , sed passim in omni genere scriptoruni inuenitur. Uerum, quando iam doctissimorum hominum sententijs satis ostensiun est, quid sit periodus; videamus etiam, ut possumus , rationem nominis. Periodon igimr nemo non uidet, uocem

compositam esse ex praepositione, quae circum significat,&nomune odis, quod uiam notat; propterea quod sit circuitus quidam orati nis , dc.quasi circularisi uia in se ipsam rediens 3 unde etiam,deduinimuerbum m. ssim quod circuire est. Cicero latina periodo dedit multa nomina e quae tamen,omnia ostendunt, nihil aliud esse periodum, quam formam quandam orationis, quae non profluat, dc uagetur, sed sensum numeris aptis astricta concludat. nam circuitum dc ambitum,oc comprehensionem , dc circunscriptionem , de continuationem dici

74쪽

posse affirmat , quod & Quintilianus probatΘquo magis mirum, est, quenquam estituis, qui inter haec tantam esse disserentiam prodiderit ,

ut comprehensionem genus statueret; circuitum, ambitum, continu

tionem , atque id quod . - Hermogenes appellat, eius generis spe cies crederet : cum non solum Cicero & Quintilianus, sed omnes, qui

pure ac latine locuti sunt, nihil referre putauerint, ambitum ne, an circuitum dicerent . itaque terrarum, insularum*, dc aedium tum ambi tum, tum circuitum, ut locus tulerit, dicere nemo paulo eruditior di

bitauerit. Hanc uero ipsam , de qua loquimur , periodum Rufinus grammaticus, si non doctissimus, certe Latini sermonis non imperitus, eccircuitum, & ambitum dici notissimis illis uersibus testatur. Ambitatum quoque seu circuitum in febribus stato quodam temporis spatio rodeuntibus , periodon medici uocant, qua ratione ducti ueteres scriptores , eos athletas, qui olympia, Pythia . Isthmia, & Nemeaea uicisDsent , periodo uicisse dixerunt 3 quod clarissimas illas , apud c, cos

celebritates ubique uincendo circunia)lsent . quin istas ipsas quatuor c lebritates quidam e Graecis non indocti homines periodon uocant . Sed nos, ijs omissis, eo redeamus, unde digressi sumus 3 dc periodum latine circuitum , ambitum , circunscriptionem , comprehensionem , & continuationem dici meminerimus. Quoniam igitur, ut iam saepe diximus, Oratoriam dictionem nequi . nequc nequi . sed esse uoluerunt, & imaginem quandam poeticae suauitati, , rhythmo, atque ambitu quodam ita exhibere, ut auersu tamen, atque a diligenti & perpetuo rhythmo longe abellet, uideamus, utcunque pOD sumus , quonam tandem modo periodus imaginem poeticae exhibeat suavi tatis, &auersu longe aliena, sinas litudinem tamen uersuum praeseserat. Aristoteles, grauis auctor, ait, uertam orationem, hoc est eam, quae periodis constat, esse similem: ueterum poetarum antistrophis. itaque , ut hanc similitudinem facilius intelligatariis', quaerendum nobis est, quid fuerint apud ueteres poetas antistrophar. quod etsi facile non possumus inuemre 3 quoniam Lyricos poetas, de quibus Aristoteles t quebatur , omnes prope amisimus: tentabimus tamen, an uerisimile aliquid, quod ad rem faciat, asscue in medium possimus . extant enim adhuc pauca Pindari, quae per strophas, &antistrophas, &epodos ita uidemus esse digesta, ut, quot membra habiterit strophe, totidem semper habeat antistro phe: atque ea membra uarijs metris ita teXuntur, Ut, qua Iis fuerit in strophe primustuosus, talis in antistrophe quoque primus deprehendatur 3 atque ut primus primo, ita secundus secun ὀο, tertius tertio, ac deinceps sngilli singulis mori ratione, & temporiiminum ro respondeant: ut sortasse uoluerit Aristotcles periodorum redditiones , quas uocant, ita propositionibus, quas etUAmr appellant, re . spondere, ut oratoria dictio, perinde mode quaedam Lyricorum more , constituta uideatur. Uerum si cui haec similitudo parum quadrare ideo

75쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII. o

ideo uidebitur, quod Pindaricae strophae atque antistrophae e multis seres membris sibi nuutio respondentibus constant; periodi ad quatuor tantum membra porrigi credantur: is existimet, apud alios poetas breuiores, quam apud Pindarum, fuisse strophas, & antistrophas 3 nec putet Horatium apud nos lyrica ita composuisse , ut sine Graecorum poetarum exemplo id seceriti cum praesertim ipse, se Archilochi numeros, animosq; lectitum esse, ultro glorietur. apud hunc autem nulla strophe, aut antistrophe quatuor uersuum numerum excedit. odarum uero illius inscriptiones, siue a poeta ipso appositae, siue ab aliquo alio fictae, non tam membrorum, quam metricarum specierum numerum indicant. est enim quae inscribatur monocolos, ut, Mecoenas atavis edite regibus: est quae dicolos, ut, sic te diva potens Cypri, sic fiatres Helena lucidas dera: cum uero multae ad quaternos uersus perueniant; nulla tamen est, quae diuersas quatuor metri species habeat : sed in alijs sunt tres uersus inter se similes quartus dissimilis, ut in illa, Iam satis terris: & in illa, Nolis longa serae bella Nuinantiae, quarum utraque dicolos inscribitur,&tetrastrophos : quae inscriptio duas metri species inesse, & a quarto ue su conuersionem fieri ostendit: cum tamen utraque non minus tetracolos , quam tetrastrophoses inscribi debuisse uicieatur . ut enim post quartum uersum conuertitur, ita quatuor uersus, quas membra quatuor complectitur. in alijs duo inter se similes, tertius, & quartus, tum inter se dissimiles, tum a superioribus duobus disserentes, ut in illa, Uides ut alta stet niue candidum: δc in illa, Quis multa gracilis te puer in rosa : quarum utraque tricolos tetrastrophos a tribus metri formis, & a conuersione, quae post quartum uersum fit, inscripta est. Nec dubitarim , quin apud Alceum, aut Sappho, aut Anacreontem, aut quempiam alium e lyricis huiusmodi strophae , 3c antistrophae reperirentur . adhuc certe Anacreontis extat, fiagmentum, cuius ex Ode quadam uem sus in epigrammatibus graecis leguntur.

Quam odem flasse monocolon ex dimetris lambicis catalecticis, m

76쪽

nifestum est apud A. Gellium libro noctium Atticarum decimo nono , capite nono, iunt hi Anacreontis uersus eiuldem generis .

lolao C. I. 1Os in

Sed&Ephestion intractatu ἀα μ μαση , -- cira oden quandam Sapphus tetrastrophon e tribus endecasyllabis & quarto pentasyllabo s ctam ostendit , &eius primum uersum citat , dc quartum . nos totam pud Dionysium repertam hic adscribendam curauimus: tum quod ad id, quod quaerimus, erit accommodata r tum quod ijs, qui poeticas delicias amant, gratum sere putabamus, s poetriae tam celebris &antiquae carmen, quod e multis unum superesse creditur, hic quoque legendum exhiberemus.

77쪽

DE NUMERO ORAT LIB. IIII.

ceu in secilla scribit Epheslion. tales apud Horatium nostrum nemo non nouit. Huc accedit, quod non indoctus ille Hermogenis enarrator, quemiatu antea citauimus, ait, uetcres poetas tres uersus ita facere solitos, ut duo praecedentes longiores ellant, tertius illorum utroque breuiora: Cquibus primum tiroplaen, secundum antistrophen, tertium epodon nos minarent i & in testorum dierum celebritate ita canerent, ut strophen quia dein choream ab oriente occasum uersus agentes, antisti Ophen uero, e dem mutata, &ab occasu ad orientem conuersa, epodon autem stantes pronunciarent, addit etiam rei totius rationem, quod strophe motum supremae lphaerae, antistrophe errantium siderum imitareturi epodos autem

terrae stabilitatem referret. quod ipsum&in Pindari commentarijs legimus. Huiusinodi igitur antistrophis similem esse clocutionem, quae experiodis conitat, cum dicat Aristoteles; facile intelligimus perio uos, sicut lyrica carmina, aut singulis, aut binis, aut ternis, aut quaternis coninstare colis; & in hac re similem ella poematibus periodicam locutionem, quod, instar lyricorum carminum, per quasdam quasi strophas,& anti-1trophas in orbem certum procurrat pariter ac recurrat. Erit igitur periodus monocolo S, quae uno membro constat, sicut ode monocolos. hanc Aristoteles res λ. appellat. quam ipsam Demetrius in i , , qliasi tu simplicem dicas, interpretatur : eamq; fieri ait, ubi membrum, & iustam longitudinem, & και ni , hoc est flexum quendam circa finem habuerit, ut longitudo ipsa protheseos, flexus uero apodoseos locum expleat . atque eius

cit esse , dc illud : Dilucida oratio magnum lumen praebet audientium mentibus. & hic enim, δέ in Herodoti uerbis, ex membri longitudine, et eo flexu, quem finis habet: period his constat, atque ita constat, ut utrunque si necessarium, unum uero ad periodum explendam satis esse non possit. Tales sunt duae illae apud Ciceronem in primo de Oratore libroa

78쪽

Io UI T AE RAPICII

Tibi uero frater neque hortanti deero, neque roganti: nam neque auctoritate quisquam apud me plus, quam tu, ualere potest. neque uoluntate. Adbcit Hermogenes , huiusmodi periodorum sententiam tali hyperbato figuratam esse oportere, ut usque ad finem perduret, & porrecte comprehendatur: talemq; ex Demosthene citat in hunc sensum: an non erubescitis, quod ne illa quidem, quae uos pateremini, si posset ille, facere cum possitis, audeatis 3 talis est notissima illa: Boni uiri, turpitudine, non casu, & delicto suo, non aliorum iniuria, commouentur. tales plurimae, ac nescias, an sit ulla frequentior periodi serina: cum praesertim Aristoteles, si Demetrio Phalereo & Archidemo credimus, scriptum reliquerit i Colon, ubi compostae periodi pars non est, periodum simplicem fieri, si sententiam per se absoluat . id autem saepissime usu uenire, quis nesciat PQuare subit mirari, cur quidam in libris, quos de rhetorica facilitate scripsit tam perfracte, tamq; audacter negarit periodum ullam monocolonreperiri, ac non prius uereres auctores legerit, atque omnes schedas excusserit, quam eorum auctoritatem contemneret, quos multis seculis propter cruditionem in summo apud omnes honore fuisse legerat. sed iulum missum faciamus, de ad pensum nostrum redeamus. Dicolos periodus est, Cuius propositio cum una, & unius membri sit, pari redditione contenta est: quales sere sunt omnes, quae simplicem sententiam aliquam de media uita sumptam continent: quas quidam ad similitudinem eorum enthymematum, ouae γ υκα appellantur, γ sanis periodoSuocant: quod ut illis, ita etiam his sententiae quaedam graues e Xplicentur : qualis est haec; quae praeter dignitatem contingit felicitas, ea stultis male cogitandi assert occasionem: Item; omnis uuae ratio in uirtute ponenda ist, quando praeter eam, uana s uxaq; sunt omnia. Tricolos fit, cum aut propositioni bimembri unius membri redditio accommodatur 3 aut contra , cum imimembris propositio bimembrem acceperit redditionem. Exemplum prioris asserunt illud. utcunque ex Demosthene translatum.

Quarum rerum gratiam Philippus suis fautoribus debet,

Quarumq; poenas CXigere nobis conuenit, Earum nunc mentionem facere non uacat. Posterius exemplum illud esse potesti: i l . i Qui beatorum morte tristantur, οῦ bulo: A,

Hi uel illorum felicitati inuident, i i si Vel proprijs potius incommodis dolent.

Et illud Qui pecuniam largiri prodigo instituit,

Is & Antem propriae liberalitatis exhaurit, Et illi materiam peccandi suggerit. Et illud ex quarta in .c. Verrem actione

Eeto hoc uestro consilio & gratia perfecistis,

79쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII.

Ut & mihi summa facultas ad accusandi ina daretur, Et iudicibus libera potestas ad credendum AE Tetracolos est, quae duas propositiones ita habet, ut suam utraque earum redditionem inclusam contineat; ac rursus ita duas redditiones habet, ut suam quaeque propostsonem includat . atque hanc quidem plenam

periodum Cicero nominat . caeterum periodorum membra quasi nodos quosdam atque articulos esse dicit, quos in periodo coniungimus, sen-lumq; distriicturam in rotundum quoddam, atque in se rediens corpus redigimus. Hanc autem qu rimembris periodi sermam in primis et gantem, &uariandae elocutioni aptam putant; quia, alio, atque alio lo .co positis membris, de mutato saepius illorum ordine, oratio solet ita uariari, ut tamen idem sensus maneat, nec argumentationis conclusio nec periodus ipsa dissoluatur. cui rei exemplo est Demosthenica illa a Graeacis rhetori sus. diligentissime considerata, de quater in uarias facies, figmra manente, mutata, in hunc sere modum: Dum neminem ella decernit immunem, immunitatem immunibus abstulit. Dum adflcit, ne cui d inceps dare liceat, uobis posthac dandi potestatem, ut extrinsecus accipiamus, abstulit. Transfier eam propontionem, quae tertia est, in primum locum dc redditionem, quae quartum locum tenebat in secundum,& primam in tertium, dc secunaam in quartum: non minus erit uera comprehensio, sic. Qui decernit, ne posthac liceat immunitatem darei Is uobis eius dandae potestatem adimit.

Idem, cum decernit immunem esse neminem, Immunibus aufert immunitalcm.

Potes & propositiones coniungere, Ac redditiones coniunctim subdore hoc modo. Qui neminem immunem esse decernit;

Et adijcit, ne dare posthac liceat immunitatem;

Is & immunitatem aufert immunibus, E Et uobis eius dandae potestatem . Potes e redditionibus propositiones facere, hoc modo: ἰ NId Is simul& immunitatem immunibus, an ad

Et uobis eius conserendae adimit potestatem; Qui de neminem immunem esse decernit, Et dare post hac prohibet immunitatem. Tetracolos est illa Ciceronis pro A. Caecinna . io Si, quantum in agris locisq; desertis audacia potest, Tantum in sero, iudicijsq; impudentia ualeret; Non minus nimc A. Caecinna cederet, Ebuti, impudentiae, Quam tum in ut facienda cessit audaciae. Eam tu, si libeat, potes hoc modo immutare, sensu manente, ac figura.

Ita nunc A. Caecinna cederet Ebutib impudentiae,

80쪽

IO1UITAE RAPICII

Ut olim in ut facienda celsi t audaci ae 3 ISi tantum in foro iudichsq; impudentia ualeret, Quantum in agris, locisq; desertis audacia potest, Adeoq; nexibilis est haec quadrimembris periodi figura, ut curiosa Graecorum hominum sedulitas apud Demosthenem eiusmodi periodum deprehenderit, quae per se, quam nos decussationem dicere possumus, saluo sensu, nec disIoluta periodo, saepius, quain quisquam crC-

dat, uariari queat. Ea uariatio quo modo fiat, apud Hermogenem, Mnon contemnendos illius interpretes poterit, qui uolet, inuenire. n Sistam qualemcunque artis partem otiosis relinquimus, locum illis, ut de discerent, monstralia contenti. In ea periodo tum utrisque propositionibus redditiones , tum redditionibus propostiones accommodari alternis pro arbitrio possunt: nec ullum prori us in ea colon eli, quod

cuilibet aliorum non dc praepona dc postponi salua periodo possit. periodus ipsa haec est.

Philippus quo plura praeter suam secit dignitatem,

Eo apud onuies admirabilior iudicatur. l illVos, o Athenienses, quanto peius, quam conueniebat,rem gessistis, Tanto plus dedecoris uobis comparastis, Daec autem periodicae orationis cum lyricorum poetarum carminibias similitudo illud quoque praestat, ut multo iam facilius intelligatur quae sit periodi mensura ; de qua nos quinto loco dicturos promiseramus. Ex ijs enim, quae proxime dicta sunt , constare cuiuis potest , periodum neque monocolo breuiorem , neque tetracolo longiorem cste O-Iortere . quod ipsum Cicero quoque intelligens , in Oratore ita scri-it: Constat ille ambitus , & plena comprehenso e quatuor sere partibus , quae membra dicimus 3 ut dc aures'impleat; dc ne breuior sit, quam satis est 3 neque longior . re tamen ait saepius accideret, ut aut citius insistendum sit, aut longius procedendum, ne aures aut proli Xitas obtudisse , aut breuitas defraudasse uideatur. Idem non ita inulto post ait: E'quatuor igitur quasi hexametrorum instar uersuum quod sit, constat sere plena comprehensio. quod Rufinus quoque confirmat his uersibus: Quatuor e membris plenum formare uidebis Rhetora circuitum, siue ambitus ille uocetur. Denique etiam Demetrius Phalereus constanter affirmat, comprehensonem , quae quatuor membrorum numerum excedat, intra periodi symmetriam non consisteret: inintilianus quanquam , haec legerat ,

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION