De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

to De Imitatisve Christi;

tur tentatio. Cum ablata fuerit consitatio,non statim desperest sed cum humilitate,& patientia, eXpecta cae testem visitationem: quoniam potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam,& consol ationem. Istud non. Est novum , nec alienum viam Dei

eXpertis: quia in magnis Sanctis, &in antiquis Prophetis ivit talis saepὶ

ε' alterna ionis modus.

Unde quidam spraeknte iam gratia ) dicebat : Ego dixi in abundantia mea , non movebor in retur

nui in . Absente verb gratia, quid in se fuerit expertus , adjungit dicetas tAvertisti iaciem tuam a me,& saltus sum conturbatus . Inter haec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat , ct dicit : Ad te Domine clamabo , & ad Deum meum deprecabor . Denique orationis suae fructum seportat . , & seeκauditum testatur dicens: Audivit Dominus , & misertus est mei: Do minus factus est adiutor meus . Sed in quo λ Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium, & circum- dedisti me laetitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandam nobis infirmis , pauperibus, si interdum in iervore , ct inter

132쪽

Liser II cap. IX. yrdum in frigiditate sumus ; quoniam

spiritus Venit , & recedit secundum suae voluntatis beneplacitum. Unde

beatus Iob ait: Visitas eum diluculo, di subird probas illum . f. super quid igitur sperare posse

sunt, aut in quo confidere debeo , nisi in sola magna misericordia Dei,&ii, sola spe gratiae caelestis λ Sive enim pdsint homines boni, sive devoti fra-

tres , & amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive duleis

cantus, & hymni; omnia haec modicum juvant,modicum sapiunt,quando desertus sum a gratia , & in propria paupertate relictus . Tunc non est melius remedium , qu in patientia , &abnegatio mei in voluntate Dei. . Nunquam inveni aliquem ta religiosum, & devotu,qui non habuerit interdum gratiae subtractione aiat nosenserit servoris detrimentum. Nullus Sanctus fuit tam alth raptus , &illuminatus,qui prilis,vel postea non fuerit tentatus. Non enim dignus est alta Dei contemplatione , qui pro

Deo non est exercitatus aliqua tribulatione . Solet enim sequentis consolationis tentatio praecedens esse

signum Nam tentationibus probatis, D s cce

133쪽

coelestis promittitur consolatio . Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae.

8. Datur etiam consolatio divina , ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio , ne se elevet de bono. Non dormit diabolus , nec caro adhuc mo tua est; ideo non cesses praeparare te

ad certamen , quia li dextris, ct li sinistris sunt hostes , qui nunquam quiescunt. CAP. X. De gratitudine progratia Dei . a. UR quaeri s quierem, cum a natus sis ad laborem 3 Po-a ne te ad patientiam magis quam ad consolationem c &ad Crucem portandam magis qu1m ad laetitiam.Quis enim saecula rium,non libenter con lationem , ct laetitiam spiritualem acciperet, si semper obtinere posset λ Excedunt enim spirItuales consolationes, omnes mundi delicias,& carnis voluptates.Na omnes deliciae mundanae,aut turpeS,aut

vana sunt. Spirituales verb deliciae, solae jucundae, di honestae,ex Virtuti-

134쪽

Liῖer II. Cap. X. 8 axibus infulae . Sed istis divinis consolationibus, nemo semper pro suo asifectu frui valet: quia tempuS tenta

tionis non diu cessat. Σ. Multum contra natur supernae

visitationi falsia libertas animi , dc magna confidentia sui . Deus benEfacit consolationis gratiam dando;

sed homo male agit,non totum Deo, cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo no possunt in nobis dona gratiae fiuere, quia ingrati sumus Auctori et nec totum refundimus sentali origini . Semper enim debetur gratia dignE gratias reserenti: & autertur ab elato , quod dari selet humili.

3. Nolo consolationem, quae mihi auferet compunctionem: nec assecto contemplationem , quae ducit ita elationem . Non enim omne altum , sanctum ; nec omne desiderium , pu- Ium; nec omne dulce , bonum ; nec omne charum, gratum Deo. Libenter accepto gratiam,unde humilior ,& timoratior inveniar, atque ad relinquendum me paratior fiam . Doctus dono gratiar, di eruditus subtractionis verbere non sibi audebit quidpiam boni attribueret sed potPsse pauperem,& nudum confitebitur.

135쪽

s 4 D. Imitatio, Christi

adscribe, quod tuum est hoc est Deo gratias pro gratia tribue ; tibi autem abii culpam , & dignam poenam pro culpa deberi sentias . 4. Pone te semper ad infimum , di dabitur tibi sithi muni , nam summum non stat sine infimo . Summi

S1cti apud Delthi, minimi sunt apud

se . Et quantb gloriosiores, tanto iri se humi tores. Pleni veritate & glo ria coelesti non sunt vanae gloriae cupidi . In Deo fundati, & confirmati , nullo modo possimi esse elati. Et qui totum Deo adscribunt,quicquid boni acceperunt, gloriam qb invicem nori quaerunt : sed gloriam , quae a solo Deo est, volunt: & Deum in se & in omnibus Sanctis laudare super omnia cupiunt, & in id ipsum tendunt . s. Esto igitur gratus pro minimo, & eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum etiam pro maximo : & magis contemptibile pro i peciali dono . Si dignitas datoris ins picitur, nullum datum parvum, aut nimis vile videbitur. Non enim parvum est , quod a summo Deo donatur . Etiam si poenas, & verbera donaverit, gratum esse debet: quia sena .

per pro salute nostra saeit, quicquid nobis advenire permittit . Qui gra tian

136쪽

Liδer II. Cap.X. 8γtiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia data , patiens pro ab lata . oret, ut redeat, cautus sit, ct humilis , ne amittat, CAP. XL De paueitate amato

rum crucis.

p in tos amatores Regni siti

Julatores suae crueis. Habet multos desideratores consolationis, sed paucos tribulationis. Plures invenit issici os mensς,sed paucos abstinentiς. omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt pro ipso aliquid sust: nere . Multi Jesum sequuntur usque ad fractionem panis: sed pauci ad bibendum calicem passionis . Multi miracula eius venerantur , sed pauci ignominiam crucis sequuntuP. Multi Iesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt.Multi illum laudant, ct benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso pereipiunt. si autem Iesus se absconderit , modi-eumi eos reliqueri t, aut in querimo niam , vel in delectionem nimiam

eadunt.

2. Qui autem

Jesum proper Ie

137쪽

De Imitatioue Chi; stasium, & non propter suami proprIaim aliquam consolatione diligunt,ipstina in omni tribulatione,&langustia cordis, sicut in summa consolatione be- .. nedicunt . Et si nunquam eis consolationem dare vellet , ipsum tamen semper laudarent, & semper gratias agere vellent.

3. O quantlim potest amor Iesti

purus: nullo proprio commodo, vel amore permiXtus 3 Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui conso- Iationes semper qiuerunt ρ Nolano amatores fui magis , qu2m Christi Probantur, qui sua commoda , ct lucra semper meditantur Θ Ubi inve-

nietur talis , qui velit Deo servire gratis 34. Raro invenitur tam spiritua- Iis at iquis , qui omnibus sit nudatus . Nam Verum pauperem spiritu, & ab omni creatura nudum quis inveniet 3 Procul & de ultimis finibus pretium ejus . Si dederit homo omnem stib- stantiam suam adhuc nihil est. Et si 1ecerit poenitentiam magnam,adhuc exiguom est. Et si apprehenderit omnem scientiam adhue longh est. Et si

habuerit virtutem magnam,& de . tionem nimis ardentem, adhuc mul

tum sibi deest: unum scilicet quod

138쪽

Lisor II. Cap. XI. r summe sibi necessarium est . Quid illud Z Ut omnibus relictis , se relinquat,& a se totaliter exeat, nihilque

de privato amore retineat. Cumque omnia fecerit, quae sacienda noverit,

nihil se sedisse sentiat. s. Non grande ponderet , quod grande aestimari possit di sed in Veritate servum inutilem se pronunciet; sicut Veritas ait: cum ieceritis omnia , quae praecepta vobis sunt, dicite , quia servi inutiles sumus. Tunc Vein pauper , & nudus spiritu esse poterit , ct cum Propheta dicere . Quia unicus , & pauper sum ego.

Nemo tamen isto ditior , nemo tammen liberior , nemo potentior, qui

scit se , ct omnia relinquere , ct ad insimum se ponere. CAP. XII. De Regia viasaucto

Crucis .

metipsum, tolle crucem ruam, & sequere Iesum . Sed durius erit audire illud extremum verbum et Discedite li me maledicti, in ignem ternum.Qui enim modb libenter audituit di leonitur verbum crucis,

tunc

139쪽

tunc non timebunt ab auditione ldamnationis aeternae . Hoc signum crucis erit in coelo , clim Dominus . ad judicandum venerit . Tunc om- nes servi crucis,qui se Crucifixo conformaverunt in vita , ad Christiam accedent judicem cum magna fidu- cia. Q 2. Quid igitur times tollere cru- cem , per quam itur ad Regnum 7 In cruce I alus, in cruce vita , in ca iaceprotectio ab hostibus ; in cruce insu-sio supernae suavitatis , in cruce robur mentis , in cruce gaudium spiritus; in cruce virtutis inmma, in cru- ce perfectio sanctitatis. Non est sa- lus animae, nec spes aeternae vitae, ni- si in cruce. Tolle ergo crucem tuam,& sequere Jesum & ibis in vitam. aeternam. Praecessit ille baiulans sibi cryycem , & mortuus est pro te in cruce: ut & tu tuam portes crucem,ci mori affectes in cruce . PMasicommortuus fueris , etiam cum illo rariter vives. Et si socius fueris poenae, socius eris & gloriae. r. Ecce in cruce totum constat , di in moriendo totum iacet , &non est alia via ad vitam , & ad veram internam pacem,nisi via sanctae crucis . 2 quotidianae mortiscationis.

140쪽

Ambula ubi vis, quaere quodcum navolueris , & non invenies altiorem, viam supra, nee securiorem viam in- nisi viam sanctae crucis. Dispo ne,& ordina omnia secundiam tuum velle de videre : & non invenies , ni si semper aliquid pati debere , aut spqnte,aut invite:& ita crucem sena per invenies . Aut enim in corpore dolorem senties , aut in anima 1 iri tus tribulationem sustinebis. 4. Interdum a Deo relinqueris , interdum a proximo exeret taberis,

di quod amplius est , sar pe tibimet ipsi gravis exis ; nec tamen aliquo te medio , Vel solatio liberari, seu alle , viari poteris r sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas . Vult enim Deus , ut tribulationem sine conso latione discas pati , & ut illi totaliter te subjicias & humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is, cui contigerit similia pati . Crux igitur

semper parata est , & ubique te expectat . Non potes effugere ubicumque cucurreris : quia ubicumque veneris teipsum ieeum portas, & semper tetipsum in venies. Converte te uiprὶ , converte te in illi; converte te extra, di intra e & in his omnibus invenies

SEARCH

MENU NAVIGATION