De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

roo De Imitatisve ChrUUbus malis, & non d es letur in terra. Ego , inquit Dominus , docui Prophetas ab initio , & usque nunc non cςsso omnibus loqui i sed multi ad

vocem meam studi sunt,& duri. Plures mundum ἐibentius audiunt,quain Deum: facilius sequuntur carnis suae appetitum, qu m Dei beneplacitum. Promittit inudus temporalia, & pa Va , ct servitur et aviditate magna: ego promitto sum ma & aeterna , de torpescunt mortalium corda . Quis tanta cura mihi in omnibus servit diobedit, sicut niundo & dominis ejus servitur Z Eriabesce Sidon, ait mare. Et si causam quaeris, audi quare. 2. Pro modica praebenda, longa via curritur: pro aeterna vita , a multis vix pes semel a terra levatur . Vile pretium quaeritur ἐν pro uno numis male interdum turpiter litigatur: pro

Vana re & parva promissione , die

noctuque fatigari non timetur.

3. Sed , proh pudor i pro bono

incommutabili , pro praemio inaestimabili , pro summo honore & gloria interminabili , vel ad modicum 1atigari pigritatur . Erubeste ergo serve piger & querulose , qudd illi

paratiores inveniuntur ad perditionem,quam tu ad vitam. Gaudent il-- li

152쪽

L;ἴὸν III cap. III. rotii amplius ad vanitatem,quIm tu ad veritatem. Equidem spe sua nonnunquam frustrantur: sed promissio mea neminem fallit,nec confidentem mihi dimittit inanem Quod promisi , dabo; quod dixi , implebo ; si tamentis' te in finem fidelis in dilectione

mea quis permanserit. Ego remunerato sum omnium bonorum, & fortis prbbator omnium devotorum. 4. Scribe verba mea in corde tuo, & -rtracta diligenter e erunt enim in tempore tentationi x valde necessaria. quod non intelligis clim legis , cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare , tentatione scilicet & consolatione. Et duas lectiones eis quotidielem: Unam , increpando eorum vitia ; alteram , exhortando ad virtutum incrementa . Qui habet verba

mea , di spernit ea, habet qui judicet

eum in novissimo die. oratio ad impetrandam devotionis gratiam. s. ' Domine Deus meus, omnia bona mea tu es. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui λ Ego sum pau-Perrimus servulus tuus, & abjectus E a ver

153쪽

to 2 De Imitatione Christἱ Vermiculus: multb pauperior Et coris temptibilior , quam scio , & dicere

audeo . Memento tamen Domine,

quia nihil sum , nihil habeo, nihil que valeo. Tu solus bonus, justus dae

1anctus; tu omnia potes , omnia im-l les , solum peccatorem inanem re-. inquens. Reministere mise rationum tuarum , ct imple cor meum gratia tua , qui non viS esse vacua opera

tua .

6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita , nisi me consertaverit misericordia & gratia tua Noli avertere faciem tuam li me rnoli vilitationem tuam prolonga rernoli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea , sicut terra sine aqua tibi. Domine , doce me facere volun talem tuam ; doce me coram te dignE & humiliter conversi ri: quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, & cognovissitntequam fieret mundus , & ant quam natus essem in mundo .

154쪽

militate coram Deo conversandum est. ILI, ambula coram me in Qui ambulat coram me in Veritate , latabitur ab inciliuibus malis,diveritas liberabit ea a seductoribus & de-ttactionibus iniquorum. Si veritaS te liberaverit , Vere Iiber eri S, ct non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est. Sicut diciS, ita, quaeso , mecum fiat . Veritas tua me doceat; ipsa me custodiat. , ct usque , ad salutarem finem confervet. Ipsa me liberet ab omni amictione mala ,& inordinata dilectione : & ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo ait veritas

quae recta sunt, ct placita coram me. Cogita peccata tua sum displicentia magna & moerore : & nunquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Re Uera peccator es, & multis passionibus obnoxius & implicatus.

Ex te semper ad nihil tendis ; citdlaberis , citd vinceris ; citd turbariS , citd dis Llveris. Non habes quicquan, veritate , & simplicitate

cordis tui quaere me Seper .

unde

155쪽

xo 4. De Imistatioue Chrsἱ unde possis gloriari, sed multa uniete debeas vitificare : quia multo ri- firmiores , quam valeS comprehea-

dere.

3. Nil ergo magnum tibi videa. tur ex omnibus que agis. Nil grande, nil pretiosum & admirabile , nil ro. putatione appareat dignum , nil ab tum , nihil vere laudabile & deiide. rabile , nisi quod aeternum est. Pla.

ceat tibi super omnia aeterna veritas, displiceat tibi semper tua maxima vilitas. Nil sic timeas , ite vi tu peres & iugias , sicut vitia & peccata tua: quae magis displicere debent, ouam quaelibet rerum damna . Qui- .dam non sincerὶ coram me ambulant, sed quadam curiositate & arrogantia ducti,volunt secreta mea scire,& alta Dei intelligere, se dc suam salutem negligentes. Hi s*pe in magnas tentationeS & peccata , propter suam superbiam & curiositatem, me eis adversante, labuntur. 4. Time iudicia Dei, expavesceiram omnipotentis. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis deliquisti, & quam multa bona negle xisti . Quidam solum portant suam devotionem' in libris , quidam in

156쪽

Lἱber III. Cap. IV. 1 o 'imaginibus, quidam autem in signis exterioribus & figuris . Quidam habent me in ore , sed modicum est in corde. Sunt alii, qui intellectu illuminati & affectu purgati, ad aeterna

semper anhelant: de terrenis graviter audiunt , necessitatibus naturae dolenter inserviunt: & hi sentiunt, quid spiritus veritatis loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, & amare coelestiar mundum negligere , di coelum tota die ac nocte desiderare a

mini amoris.

a. ENEDICO te Pater coele- ilis, Pater Domini mei I αβ su Christi, quia mei pau

peris dignatus es recordari. O Patermisericordiarum,& Deus totius consolationis, gratias tibi, qui me in dignum omni consolatione , quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper & glorifico , cum tinigenito Filio tuo & Spiritu sancto paraclito in saecula saeculorum . Ra Domine Deus amator sancte

meuS , clim tu veneriS in cor meum, exultabunt omnia interiora mea.Ti

157쪽

ros De Imisatione Chr: Zies gloria mea & exultatio coidis mei. Tu spes mea & refugium meum, in die tribulationis meae. Σ. Sed quia adhuc debilis sum in amore, & imperfectus in virtute pideo necesse habeo a te confortari et propterea visita me s*pius,& instrue disciplinis tuis sanctis. Libera me lipassionibus malis,& fana cor meu ab omnibus affectionibus inordinatis: us intus fanatus & benε purgatus, artus efficiar ad amandum,fortis ad pa tiendum, stabilis ad perseverandum-3. Magna res est amor,magno momnino bonum: quod solum leve facit omne onerosum , sert aequaliter omne inaequale . Nam onus sine onere portat, & omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis , ad magna operanda impellit , δε ad desideranda semper perfectiora excitat . Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri.Amor vult esse liber , & ab omni mundana affectione alienus ; ne internus ejus impediatur aspectus ; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nihil dulcius est amore , nihil sortius, nihil altius , nihil la

158쪽

L ber III. Cap. V. Tornee melius in coelo & in terra , quia amor 1 Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quies

cere.

4, Amans volat, currit & laetatur , liber est , & non tenetur. Dat omnia pro omnibus, & habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit , eX quo omne bonum fuit, E dit. Non ressi convertit super omnia bona. Amor saepE modum nescit , sed super omnem modum servescit . Amor onus non sentit, labores non reputat; plus affectat, qudim valet ἐν de impossibilitate non causatur , quia cuncta sibi posse,& licere arbitratur. Valet igittar ad omnia, & multa implet & eL 1ectui mancipat, ubi non amans deficit, & iacet. Amor vigilat , et dormiens

non dormitat. Fatigatus non lax tur;arctatu3 non coarctatur: territus non conturbatur e sed sicut vivax

samma , & ardens favilla sursum erumpit , secureque pertransit . Si quiS amat , novit , quid haec vox Clamat . Magnus clamor in auribus Dei est ipse ardens assedulS animia , quae dicit: ' Deus meus, amor picit ad dona donantem se

159쪽

6. Dilata me in amore , ut disicam interiori ore cordis degustare, quam suave sit amare , & in amore liquefieri, & natare. Τenear amore, vadens supra me prae nimio servore, di stupore. Cantem amoris calicum, sequar te dilectum meum in altum , deficiat in laude tua anima mea, ii bilans ex amore. Amem te plusquam me: nee me nisi propter te r & omnes in te , qui vere amant te, sicut jubet lex amoris lucens ex te. 'ν . Est a nior velox, isncerus ,pi us, iucundus,& amoenuS; fortis,patiens, fidelis , prudens , longanimis, virilis de seipium numquam quaerens. Ubi enim seipsum aliquis quaerit, ibi ab amore cadit . Est a'ior circum pectus, humilis, & rect s ; non mollis, non levis , nec vanis intendens r bus ; sobrius, castus , stabilis , quietus,& in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus & obediens Praelatis, sibi vilis, & despectus,Deo devotus , & gratificus, fidens, sempersperans in eo , etiam cum sibi non sapit Deus i quia sine dolore non vivitur in amore.

8. Qui non est paratus omnia

pati di ad voluntatem stare dilecti.

160쪽

Liber III. Cap. VI. 1 ρον non est dignus amator appellari . oportet amantem omnia aura , de amara propter dilectum amplecti libenter , nec ob contraria acciden. tia ab eo deflecti. CAP. VI. De probatisis verἐ ama

toris .

r. ILI, non es adhue sortis,od prudenS amator . Quare ac DomineλQuia propter mo dicam contrarietatem deficis 1 cinptis, & nimis avidE consolationem quaeris. Fortis amator stat in tentationibus,nec callidis credit persuasi nibus inimici . Sicut ei in prosperis placeo , ita nec in adversis ei displi

ceo,

G prudens amator non tam donum amantis considerat, quam da tis amorem . Affectum potilis attendit, quam censum,& infra dilectum, omnia data ponit . Nobilis amator non quiescit in dono , sed in me sa- per omne donum . Non est ideo totum perditum , si quandoque minus bene de me, vel de Sanctis meis senseris , qu&m velles. Affectus ille bonus , dulcis , quem interdum percipis, effectus gratia praesentis est,re

SEARCH

MENU NAVIGATION