De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

una tribulatione, seu tentatione re cedente , alia accedit; sed di adhue priore durante conflictu , aliae plures superveniunt, di insperate. 4. Et quomodo amari potest vita habens tantas amaritudines , tot subjecta calamitatibus, & miseriis Quomodo etiam dicitur vita , tot generans mortes & pestes Et tamen amatur , & delectari in ea a multis quaeritur. Reprehenditur frequenter mundus, qudd fallax sit,& vanus,nee tamen facile relinquitur ; quia concupiscentiae carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum , alia ad contemnendum . Τrahunt ad amorem mundi desiderium carnis desiderium oculorum, & superbia vitς, sed poenae , & miseriae sequentes ςa , odium mundi pariunt , & tae

dium .

sed vincit, proh dolor fidei

ctatio prava.mentem mundo deditam , & esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitates, & internam virtutis amoenitatem,nec vidit, nec gustavit . Qui autem mundum perfecth contemnunt, de Deo vivere sub sancta disciplina st udent, isti dulcedinem divinam, veris abrenunciatoribus promissam, non ignorant, de qu1m

192쪽

Liber III. Cap. XX. rέtet quam graviter mundus errat, di variε fallitur, vident.

CAP. XXI. Quod in Deo supernia bona ,-dona requie-stendum est . ia

bus requiesces anima mea

in Domino semper , quia ipse est Sanctorum aeterna requies . Da mihi, dulcissime, de amantissime Iesu, in te super omnem creaturam requiescere,super omnem salutem,&pulchritudinem, super omnem gloriam,& honorem;super omnem potentiam , de dignitatem, super omnem scientiam, se subtilitatem,super Omnes divitias , & artes , super omnem laetitiam, & exuitationem,super omnem famam , di laudem, super Omnem suavitatem , . et consolationem , super omnem spem , di pro missionem , super omne meritum di desiderium ; super omnia dona , di munera , quae potes dare , & infundere , super omne gaudium, deaubilationem quam 'potest mens Capere , de sentite . Denique super Angelos , or Arcangelos , di super omnem exercitum coeli, super omnia

193쪽

ne , quod tu Deus meus, non es. x. Quia tu Domine Deus meus, super omnia bonus est tu solus altis-

simus , tu solus potentissimus; tu si lus sumetentissimus, ct fenissimus . tu solus suavissimus , es solatiosissiamus,tu solus pulcherrimus & ama tissimus t tu solus nobilissimus , re gloriosissimus super omnia r rin quo cuncta bona simul periecth sun tuerunt & semper erunt: atque ideo minus est, & insuffciens quicquid praeter teipsum mihi donas, aut de te linso revelas, vel promittis . te non vi so , nec plenὶ adeptor Moniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nee totaliter contentari, nisi in te requiescat omniaqua

dona omnemque creaturam trans εcendat.

a. o mi dilectissime sponsi Iesu

Christe, amator purissime, domin tor universae ereaturae: quis mihi det pennas verς libertatis ad volandum. et pausandum in te λ o quando actplenum dabitur Vamremini , de viscere , qu m suavis es Domine Deus meust Quando ad plenum me recolligam in te , ut prae amore tuo non sentiam mer sed re solum supra om

194쪽

Liber III. Cap. XXI. rnem sensum , & modum , in modo

non omnibus noto . Nunc autem frequenter gemo,& infelicitatem meam cum dolore porto. Q ma multa mala in hac valle miseriarunt occurrunt , quae me Lepius conturbant , contristant, & obnubilant i saepius impediunt , & distrahunt; alliciunt, de implicant; ne liberum habeam accensum ad te, di ne jucundis fruar amplexibus , praesto beatis semper spiritibus. Moveat te suspirium meum,&desolatio multiplex in terra. -

. Ο Iesu splendor aetςrnae gloriar, solamen peregrinantiS animare apud te est os meum sino voce , & silentium meum loquitur tibi. Usquα- quo tardat venire Dominus meus pVeniat ad me pauperculum suum,&laetum faciat. Mittat manum suam, de miserum eripiat de omni angusta. Veni, veni, quia sine te nulla erit laeta dies , aut hora , quia tu laetitia mea: dc sine te vacua est mensa mea. Miser sum, & quodammodo incarcerat , & compedibus gravatus; donec luce praesentiae tuae me reficias, ac libertati dones, vultumque amicabilem demonstres ,

s. Quaerant alii pro te aliud quodcumque libuerit: mihi aliud interim nil

195쪽

r 44 De Imitarione Christἱ nil placet, nec placebit, nisi tu Deus

meus, spes mea , salus aeterna. Non reticebo, nec deprecari cessabo , d nec gratia tua revertatur , mihique tu intus loquaris i Ecce adi uti Ecce ego ad te, quia inuo ruit me, lachryniae tuae, & desiderium animae tuae . humiliatio tua , & contritio cordis tui inclinaverunt me, & adduxeruntsd te. Et dixi: Domine, invocaUi te,& desidero irui te , paratus omnia respuere propter te . Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te . Sis er- o benedictus Domine , qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo , secundum multitudinem misericordiae

tuae.

6. Quid habet ultra dicere Domine , serum tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te , memor semper propriae vilitatis , ct iniqui- ltatis ; Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus coeli & terrae . Sunt opera tua bona valde , judicia vera , di providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi, & gloria bPatris sapientia: te laudet,& benedicat os metam anima mea, di cuncta

erinta simul .

. . . i

196쪽

CAP XXII. De reeordatioHe multi. plicium beueficiorum Dei. a. A PERI Domine , cor meu , ire lege tua,&in praeeep λ iis tuis doce me ambulare . Da mihi intelligere voluntatem

tuam: di cum magna reverentia, ac

diligenti consideratione beneficia tua , tam in generali, quam in speetali memorari r ut dignε tibi exhinc

valeam gratias referre. Verum scio, di confiteor , nec pro minimo puri .eio me posse debitas gratiarum laudes persolvere . Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis &cum tuam nobilitatem attendo desicit prae magnitudine illius 1piritus

a. omnia quae in anima habemus , & corpore, de quaecumque exterius , vel interius, naturaliter, vel supernaturaliter possidemus tua sunt beneficia ,& te beneficum , pium ac bonum commendant, k quo bonae uncta accepimus. Et si altu accipit plura, alius pauciora, omnia tamen tua sunt, & sine te , nec minimum haberi potest. Ille qui majora accopii , non potest suo merito gloriari, G neque

197쪽

neque saper alios extolli, nec m n

ri insultare: quia ille major, & melior , qui sibi minus adscribit, di in regratiando humilior est , atque devotior . Et qui omnibus se viliorem existimat , ct indigniorem se judicat , aptior est ad percipiendum majora .

a. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter serre, neque ditiori invidere , sed te poticis attendere , & tuam bonitatem maximE Iaudare, qubdiam a Gfuetarer, tam gratis, & libenter, si ne

personarum acceptione tua mune i is

largiaris. omnia ex te & ideo in omnibus es laudandus. Tu scis, quid unicuique donari expediat r &cur iste minus , & ille amplius habeat non nostrum , sed tuum est hoc discernere, apud quem singulorum desinita sunt merita. 4. Unde , Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere, unde exterilis , & secundum homines, laus & gloria appareat; ita ut quis considerata paupertate, & vilitate personae siue, non modb nullam gravitatem, aut tristitiam , vel dejectionem inde concis

piat , sed potiti consolationem , &

198쪽

hilaritatem magnam: quia tu Deus Pauperes , & humiles , atque huic mundo despectos tibi elegisti in ia- miliares, & domesticos . Testes sunt ipsi Apostoli tui,quos principes conssitituisti super omnem terram Fue Tunt tamen sine querela conversati iam undo, tam humiles,& simplices, sine omni malitia, &dolo, ut etiam pati contumelias pro nomine tuo gauderent: & quae mundus abhorret, ipsi ampletterentur afieitu magno . s. Nihil ergo amatorem tuum , & cognitorem benefieiorum tuorum

ita laetificare debet , sicut voluntas tua in eo , & beneplacitum aeternas dispositionis tuet: de qua tantiam con tentari debet, & consolari, ut ita libenter velit eue minimus, sicut aliquis optaretῆsse maximus: & ita pacificus , & contentus in novissimo, sicut in loco primo : atque libenter

ita despicabilis, & abjectus , nullius

quoque nominis , & iamar, sicut caeteris honorabilior, & major in mundo . Nam voluntas tua , & amor honoris tui omnia excedere debet r α plus eum consolari masisque placere , quam omnia beneficia sibi data, vel danda. G α

CAP.

199쪽

s48 De Imitatiori Christ;

CAP. XXIII. De quatuor magora importantibus pacem. ILI, nunc docebo te viam

H pacis , di verae libertatis. IL Fac Domine , quod dicis ,

quia hoc mihi gratum est audire.Si de fili, alterius facere voluntatem , potius quὶm tuam.Elige semper minus quam plus habere.Quaere semper inferiorem locum, & omnibus subes.se. opta semper ,& ora ut voluntas Dei integi E in te , atque in omnibus fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis, & quietis. 2. Domine . sermo tuus iste brevis multum in se continet persectionis. Parvus est dictu, sed plenus sensu & uber in fructu . Nam si possiet a me fideliter custodiri , non deberet

tam facilis in me turbatio Oriri.Nam quoties me impacatum sentio,& gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. 'Sed qui amnia potes, de prosectum animae semper diligis,adauge majorem gratiam e ut possum tuum complere sermonem, di meam perficere salutem .

200쪽

cratis contra malar cogitationes .

Domine, Deus meus, ne elon peris me r Deus meus in auxilium meum respice et quoniam insurrexerunt in me variae cogitationes, ct timores magni affligentes animam

meam . Quomodo pei transibo illaesus Z QuomoJo perfringam easλ Ego, iniquit, ante te ibo, & gloriosos terrae humiliabo. Aperiam januaS carceris , & arcana secretonim revelabo tibi. Fac Domine,ut loqueris Et fugiant li facie tua omnes iniquae cogitationes . Haec spes , & unica con-1olatio mea , ad te in omni tribulatione mea confugere: tibi confidere , te ex intimo affectu invocare , & patienter consolatione tuam expectare. eratio pro illuminatione mentis.

4. Clarifica me, bone Iesu, cla-Htate interni luminis e & educ de

habitaculo eordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes m*laS,&elide vim facietes tentationeS. Pugna

fortit-r pro me , & expugna malas bestias, concupiscentias dico illece brosa, i ut fiat pax in virtute tua, &G 3 abun-

SEARCH

MENU NAVIGATION