De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

4o De Imitatisve Christi

non exisses , nec quicquam de rumoribus audisses , melius in bona pace permansisses . Ex quo nova delectat

aliquando audire , Oportet te eXinde turbationem cordiS tolerare. CAP. XXI. De compunctione cor

dis.

r. I vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei , α noli esse nimis liber sed sub

disciplina cohibe omnes sens tuOS, nec ineptae te tradas lςtitiae. Da te ad eordis compunctionem , & invenies devotiotam. Compunctio multa bona aperit, quae dissolutio citd perde- Te consuevit. Mirum est, qubd homo

Iotest nunquam periecth in hac vitaqtari qui suum exilium,& tam multa pericula animae suae considerat, depensat. 2. Propter levitatem cordis , ct negligentiam de sectuum nostrorum non sentimus animae nostrae dolores: 1ed Cepe vanε ridemus,quando meri to fere deberemus. Non est vera libertas, nec bona laetitia nisi in timore Dei cum bona conscientia. Feli ac

qui abjicere potest omne impedimentum distractionis , & ad unicis

nemi

92쪽

Liber L Cap. XXI. 4

nem se recolligere sanctae compunctionis . Felix, qui li se abdicat,quicquid conicientiam suam maculare potuit, Vel gravare. Certa viriliter,

consuetudo consuetudine, vincitur .

Si tu icis homines dimittere , ipsi be-nδ te dimittent tua facta iacere . 3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causS majorum. Habe semper oculum super te primum , di admoneas te ipsum specialiter pretomnibus tibi d i lectis . Si non habes favorem hominum , noli ex hoc tristari: sed hoc sit tibi grave, quia nota habes te satis bene, & circumspectE. sicut decet Dei servum, & devotum religiosum conversari . Utilius est saepe , & securius , qudd homo non

habeat multas consolationes in hae vita , secundum carnem praecipuδ . Tamen quδd divina S non habemus ,

aut raritis sentimus, nos in culpa sumus , quia compunctionem cordis non qu rim HS,nec vanaSire externas abjicimuS.

4. Cognosce te indignum di vi- . na consolatione , sed magis dignunt multa tribulatione 4 Quando homo est persecte comptininis , tunc gra Vis , ct amarus est ei totus mundus . Bonus homo sufficientem invenit

93쪽

enim se considerat, xive de proximo pensat, scit, quia nemo sine tribulatione hic vivit . Et quan id strictilis sese considerat, tantb amplius dolet. Nateriae justi doloris , & interna compunctionis sunt peccata, & vitia nostrat quibus ita involuti jacemus, ut rarb coelestia contemplari vajeo

ς. Si frequentius de morte tua, quini de longitudine vitae tuae cogi.tares , non dubium quin serventilis te emendares . Si etiam futuras i serni , sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo, qubd libenter laborem , & dolorem sustinetes . di nihil rigoris sermidares. Sed quia ad cor ista non transeunt, & blandimenta adhuc amamus: ideb trigidi, α valde pigri remanem US. 6. Saepe est inopia spiritus, unde

tam leviter conqueritur miseruincorpus. Ora igitur humiliter ad Do- .minum , Ut det tibi compunctionis spiritum: & dic cum Propheta e Ciba me Domine, pane lachrymarum,

di potum da mihi in lachrymis, inmensura.

94쪽

CAP. XXII. DeconsideratioMe

humave miseriae.

verteris, nisi ad Deu te convertes. Quid turbaris, quia non succedit tibi, sicut vis, & desideras EQuis est, qui nabet omnia secundlim si iam voluntatem λ Nec ego , nec tu, nec aliquis hominum super terram . Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione,vel angustia:quamvis Rex

sit & Papa . Quis est qui melius habet 8 utique qui pro Deo aliquid pat,

2. Dicunt inriti imbecilles , α infirmi r Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives , quam magnus, quam potens, & excelsus Sed attende ad coelestia bona, & videbis , qudd omnia ista temporalia nulla sunt: sed valdὶ incerta, & magis gravantia , quia nunquam sine sollicitodine , di timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam,sed suGficit ei medioeritas. Verξ miseria est vivere super terram. Quantb homo voluerit esse spiritualior, tantb prae

95쪽

sens vita fit ei amarior e quia sentitnielitis, & videt clarius humanae corruptionis desectus. Nam comedere bibere, vigilare, dormire, quiescere, laborare , & caeteris necessitatibus naturae subjacere: ver. magna miseria est , & afflictio homini devoto rqui libenter esset absolutus, ct liber

ab omiar peccato.

3. Valdh enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo . Unde Propheta de-VOid rogat , quatenus liber ab istis esse valeat,dicens: De necessitatibus

meis erue me Domine . Sed vae non

cognoscentibus suam palseriam : re amplius vae illis , qui diligunt hanc

miseram , & corruptibilem vitam . Nam in latum quidam hanc amplectuntur licet etiam viκ necessaria laborando,aut mendicando habean

ut si possent hie semper vivere , do Regno Dei nihil curarent. 4 O insani , & infideles corde, qui tam profundὶ in terris jacent,ut nil nisi carnalia sapiant f Sed miseri.

adhue in fine graviter sentiet, quam ivile & nihilum erat , quod amaverunt . Sancti autem Dei, & omnes devoti amici Christi , non attendo unt, quae carni placuerunt, nec quazin

96쪽

in hoc tempore floruerunt: sed tota spes eo una , & antentio ad aeterna bona anhelabat . Ferebatur totum desiderium eorum sursum ad mansu-xa , & invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia: adhuc habes te in Pus, & horam. s. Quare vis procrastinare propo tum tuum Z Surge & in instanti incipe, & dic : Nunc tempus est fi ciendi , nunc tempus est pugnandi ,

nunc aptum tempus emendandi .

Quando malε habes, ct tribularis, nunc tempus est promerendi.Oportet te transire per ignem, & aquam, an tequam venias in refrigerium. Nisi tibi vim feceris , vitium non supera-his . Quam diu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus, nec sine taedio , & dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem ; sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, ami- sitivis etiam veram beatitudinem rideo oportet nos tenere patientiam , di Dei expectare misericordiam, donec transeat iniquitas haec , & mortalitas absorbeatur li vita. 6. O quanta fragilitas humana,

quae ,

97쪽

quae semper prona est ad vitia . H die confiteris peccata tua & cras ite-Tum perpetras consessia . Nunc proponis cavere , & post horam agis , quasi nihil proposuisses . Merit 5 ergo nos ipsos humiliare possiimus,nec unquam aliquid magni de nobis sentire ; quia tam fragiles, de instabiles sumus . Cilb potest etiam perdi per negligentiam , quod multo labore vix tandem acquisitum est per gra

tiam.

r. Quid set de nobis adhuc in

fine , qui tepescimus tam mane λ V nobis , si1 sic volumus declinare adquietem, quasi iam pax sit, & securitaS:clim necdum appareat vestigium verae sanctitatis in nostra conversatione. Bene opus esset, quod adhuc Iterum institueremur, tanquam boni novitii ad mores optimos di si sertε spes esset de a liqua futura emendatione , di majori spirituali prosectu . CAP. XXIII. De meditatione

mortis.

.. ' π ALDE citd erit tecum I hoe factum , vide alter

quo modo te habeas. H Hie homo est, & cras non comparet . Cum

98쪽

Crim autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo,& duritia cordis humani quod so-lti m praesentia meditatur , & futura non magis praevidet. Sic te in omni facto,& cogitatu debereS tenere,quasi hodie , vel statim esses morituruS. Si bonam conscientiam habereS,non multum mortem timeres . Melius esset peccata caVere , quam mortem fugere. Si hodie non eS paratuS, quomodo cras eris ρ Cras est dies incerta: &quid scis, si crastinum habebis λα. Quid prodest diu vivere,quanis

do tam parum emendamur λ Nobis langa vita non semper emendat, sed Lepe cuIpam magiS auget. Utinam ver unam diem bene essemus conversati in hoc mundo . Multi annos

conversionis computat, sed in E parvus est fruinis emendationis. Si forismidolosum est mori , forsitan periculosius erit diutius vivere. Beatus qui horam mortis suae semper ante oculos habet, & ad moriendum quotidie se disponit . Si vidisti aliquam do hominem mori, cogita , quia dctu per eandem vitam transibis. 3. Cum manE suerit, puta te ad Vesperum non perventurum . Vespe-

99쪽

De Imrtatione Christi

Te autem facto, manδ non audeas tibi polliceri . Semper ergo paratus esto , & taliter vive , ut nunquam te imparatum mors inveniat. Multi subito , & improvise moriuntur. Nam hora, qua non putatur, Filius hominis venturus est . Quando illa extrema hora venerit, multum aliter sentire incipies de tota Vita tua prete terita , & valde dolebis , quia tam ne gligens, & remiis is suis i. 4. Qi iam felix , ct prudens , qui

talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in mortet Dabit namque magnam fiduciam feliciter in riendi, perfectias contemptus mundi, servens desiderium in virtutibu5 pro- fc endi , amor disciplinae, labor poe- Ditentiae, promptitudo obedientiae, abnegatio sum, & supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Nulla bona potes operari , dum sanus es sed infirmatus , nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur e sic & qui multdm peregrinantur, rarb sanctis cantur. s. Noli considerare super amicos,& proximos , nec in futuris tuam salutem differas r quia citilis oblivise centur tui homines , quam aestimas. Melius eli nunc tempestive pro Vide,

100쪽

. Liber I. Cop. XXIjt ιο re, & aliquid boni praemittere, qulim super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicities modb , quis erit sollicitus pro te in futuro Nunc tempus est valdὰ pretiosum. Sed pi ob

dolor , qudd hoc utatus non expendis , in quo promereri vales , unde aeternaliter vivas . Veniet quando tanum diem, seu horam pro emendatione desiderabis: & nescio, an impetrabis.

6. EJa charissime, de quanto periculo te poteris iberare : de quimmagno timore eripere , si modb senirer timoratus fueris , & de morte suspeetiis. Stude nunc taliter vivere,iat in hora mortis valeas potilis gaudere , quam timere. Disce nunc mori mundo , ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere , ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam . Ut tunc valeas certam habere confidentiam.

. Ah stulte , quid cogitas te diu victurum, clim nullum diem habeas hic securum 3 Qv m multi decepti sunt, & insperath de corpore eAtracti λ otiens audisti I dicentibus et, quia ille gladio cecidit, ille submersus est , ille ab alto mens cervicem C fregit,

SEARCH

MENU NAVIGATION