Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

enim dixit: Disn in regnavis, δε- corem induit , induit Dominus fomlitudinem. Nostis, fratres, quia

Dominus noster cum venisset in

carne his quibus prςdicabat Evam gelium, aliis placebat, aliis displu. cebat. Nam divis, funt adversus se lingua: Iudaeorum: dicebam quia bonus est : ali' dicebant, noni sed seducit turbas. ergo loquebantur bene: alij detrahebant, Ia-

.cerabant, latrabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quitibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat, fortitudianem induit.Imitare ergo & tu Do- . minum tuum, ut possis esse vestis ipsius. Esto cum decore ad eos quiabus placent bona opera tua: esto fortis adversus detractores.

Omnis fortitudo in humilitate, quia fragilis est omnis superbia. :

In ipse area mira res est de triatico. Recedit a palea, cum expoliatur: & non recedit ab area, cum tri turatu . Quando autem omnino separabitur Cum venerit ventit

162쪽

ops,1 Ad hoc clauduntur quaedam Sacramenta Scrippurarum, non ut denegentur , . sed ut pulsantibus

aperiantur. I .

Qui timore innocens est, non est innocens , quamvis non noceat cum vult nocere: non enim nocet

alteri per effectum malum sed sibi plurimum per cupiditatem malam. Odit valde patriam, qui putat sibi bene esse cum peregrinatur. Misericordia in eos qui non comtempserunt misericordiam. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana. De minutissimis guttis flumina implentur.

' Humilitas Christi stiperbis diL.

Quod facit homo male , ipsus est hominis: quod facit bene, de

beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene inon sibi tribuat: cum . non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non instillet illi qui illud non' facit, aut extollat se super eum : in m enim in illo finita est gratia

163쪽

Dei, ut ad alium non perveniat. Elige tibi, temporalem vis labo-rem , an sempiternam poenam ; temporalem felicitatem, an sem- ,

piternam vitam 3 Quid minatur Deus Sempiternam poenam. Quid i promittit Deus 3 Sempiternam re- qui . In quo flagellat Deus bonos , temporale est: in quo parcit malis, temporale est . . , Quanto labore digna est reqrues quae non babet finem Si verum iris comparare, & verum judicare,

aeterna requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est:sed noli timere, misericors est Deus: si

enimiliaberes aeternum laborem, . nunquam pervenires ad aeternan

quietem. Semper laborans, quaam do perventurus eras ad illud quod digne quidem potest emi sempi-

terno labbre a sempiternare quies est, aequa pretium: aeterno . certe labore digna est aeterna quies comparari. Sed si semper labora-- .' M res, nunquam ad requiem perVe- . nires. Ergo ut aliquando pervenias m

164쪽

ad id quod emis, non in aeternuin laborandum est: non quia non Va- - let tanti, sed ut possideatur quod ' . emitur. Digna est quidem emi bore perpetuo, sed necesse est ut Iabore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est, sempite ' raus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid Valent 3 Decies cent Da millia annorum habent finem: quod tibi dabo, dicit Dominus. non habebit finem. lis misericordia Deir Nec dicit, Decies cen- lena millia annorum labora: noni , dicit, Vel mille annos labora: non dicit, Quingentos annos laborarcum vivis labora ,4n paucis annis. Inde jam requies erit, & finem/ non habebit., ' Si Deus non misceret amaritudines felicitatibus seculi, oblivis.

I Ny Securitas laudis in laude Dei est: enarra- laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Exultatio mala est , exultare se-

165쪽

: hulo: exultatio bona est, exultare

Pie debes Domino exultare, si vis securus mundo insultare. Daemonibus templa fabricata sunt, Daemonibus arae constructae, Darmonibus sacerdotes instit ut, Darmonibus oblata facrificia,Dae- Donibus arrepticij tanquam Vates instituti. Haec omnia Daemonibus gentes exhibuerunt , haec omnia Vero non nisi uni magno Deo debentur. Templum fecerunt gentes Daemonibus habet Deus templum. Sacerdotes fecerunt gentes Daemonibus , habet Deus sacerdotes: sacrificium exhibuerunt genteSDaemonibus, habet Deus sacrificium: etenim illi Daemones Volentes videri Dij, non sibi ista exegerunt ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo hoc enim mos

est deberi vero Deo quod sibi exugit falsus Deus.. Templum Dei fainctum quod

testis Gos. Si ergo nos sumus templum Dei,araDei anima nostra est.

in ii o

166쪽

Nulla tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Ardes forte conscientia delicti lacrymis extingue flammam pec- cati. Plora ante Dominum, sec rus plora ante Deum qui te fecit; non enim opus manuum suarum: Contemnet in te. Non parvae fidu

ciae est ad factorem res facta, de non quomodocumque facta , sed ad imaginem & similitudinem ip

sius.

Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum Xeficere non potes: ille reficit qui te fecit. Idibus juravi in ira mea, si i troibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est , quanto magis jurare Deum Z Iurantem hominem debes timere, ne propter jurationem faciat quod contra V Iuntatem ejus est: quanto magis Deum qui nihil temere jurare potesti Jurationem ad confirmatio nem voluit esse. Et per quem jurae Deus Per seipsum : Non enim h

167쪽

set majorem per quem juret. Percseipsum conlirmat promissa sua..per seipsum confirmat minas suas.. 1 Nemo dicat in corde suo Uerurn

. est quod promittit,falsium est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod mi natur. 40m certus debes esse de ,

requie,de felicitate, de aeternitate, . de immori uitate, si feceris praece- pta ipsius: tam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de ' . damnatione cum Diabolo, si con- irempseris praecepta ejus. Tenebantur homines captivi sib Diabolo , & Darmonibus serviebant: sed redempti sunt a captivitate: vendere enim sie potuerunt, 'sed redimere non potuerunt.Venit Redemptor, Sc dedit pretium, fu- dit fanguitiem suum, emit Orbem rerrarum. Qzaeritis quid emerit Z

Videte quid dederit, & invenite quid emerit. Sanguis Christi pretium est. Tanti quid valet 3 Quid, 1isi totus orbis Quid, nisi omnes entes Valde ingrati sunt pretio

168쪽

sito, aut multum superbi sunt, qui dicunt aut illud tam parvum es Ieut solos Afros emerit: aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud' sit datum. Qualis amor est Christi timere

ne v eniat λ Fratres, non erubescimus Amamus & timemus ne V niat. Certe amamus. An peccata nostra plus amamus i Ergo ista Oderimus peccata, & amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non Veni ideo venturus non est. Veniet &i quando nescis: & si paratum te im venerit,nihil tibi obest quia nescis.

Iudicabit orbem terrarum in aequie ' - Late. I lora partem , quia non partem emit. Totum judicare habe i quia pro toto pretium dedit., Si vis esse caelum, purga de corde

tuo terram.

Non est dignus Christus, cum quo diligas avaritiam. Amas illum debes otiisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu,

169쪽

ereati estis ab uno creatore in una conditione; & tamen si filius tuus Ioquatur cum inimico tuo, & assiduas collocutiones habeat cum illo, exhaeredare eum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo i Quia justam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici. mei, &quaeris aliquid de re mea. Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia. Quare cum ea loqueris) Non dico; loqueris cum illa,quare illi servis3 Nam multa jubet Christus, & non facis: jubet ipsa, & facis. Iubet Christus ut vestias. pauperem, & non facis: jubet ipsa avaritia ut facias fraudem , & hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere hereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum.

dili itis Dominum, odite mali num. Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est.

Quid tibi promisit Christus, nisi qhod ostendit ipse

170쪽

cum coeperis odisse malignum i 'Quia diligis Dominum,quid abla

rurus Z Patrimonium. Nunquid caelum t Postremo quicquid tibi dedit Deus, tollat Ille non tollit quidem, si non vult Deus. Si auatem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse Deus. Deum nemo tollet: tu tibi illum: tollis, si fugis Quare amas habere quod Chrs

stus, si times pati quod Christ us Nemo sibi promittat quodEvan

gelium non promittit. l. 97 Vetus vita ex Adam trahitur. nova vita in Christo formatur. Sanavit ei dextera ejus, ct brachium s)nctiim ejus. Non dicturn est tantum, orbem terrarum sana: vit dextera ejus: sed, sanavit ei. Multi enim sanantur sibi, non Ci. . Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, &ab illo accipiunt , & ab illo sanantur, ει non illi sanantur. Accepta sanitate . lasciviunt. Qui aegroti casti erant,

sanati P

SEARCH

MENU NAVIGATION