Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

S. A v G V s T I N I Non poteras ad Deum homo, Deus factus est homo,ut quoniam homo potes ad hominem, qui non posses ad Deum, per hominem V 2Dires ad Deum : ic factus est Mediator Dei ct hominum homo Chri- isti Iesii. Sed si homo solum effer, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires. Si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires. Deus faetus est homo, ut hominem sequendo quod potes, ad Deum pervenias, quod non poteras. Non omnia quae fecit Deus coactus est facere, sed omnia qua cumque voluit, fecit. Causa omnium quae fecit, voluntas ejus es LFacis tu domum, quam si nolles

facere, sine habitatione remane- aes .Necessitas co it te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si non faceres, nudus ambulares. Ad faciendam ergo vestem necessitate duceris, non libera voluntate. Conseris montemvit bus, semen spargis , quia nisi feceris

202쪽

F L O s e V L I. I 69 quisque Hierusalem caelestis fix ci

vis idoneus, cum primum huic seculo renuntiarit: quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit,nisi prius ab . Egypto recederet. Sed sicut ille non . unde discessit, nisi divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc seculo avertitur, nisi divinae miseri-- cordiae munere adjutus. Non poenalis , sed salutaris do--Psal. Ior est; quem secando Medicus fa

Non perfecte credunt, qui quod V 4

credunt loqui nolunt. f

Qui exhortatur, Id agit ut exc

. tetur, voluntas ejus cum quo agit i in Psadcillud propter quod exhortatio- uianis adhibetur alloquium. Beatum esse tam magnum est bonum , ut hoc & boni velint M , mali.

Quid tibi prodest humile esse Quod dicis si Deus videt altum esse

. Utrumque dixit Apostolus Patulas : Et non quod volo ago es II. Pars.

203쪽

Rom. . operor illud, Ke quod habitat, in me peccat . Unde intelligere debemus, quando peccatum quod . hiabitat in nobis, operatur in nObis , nos id operari non quando

nequaquam ei voluntas nostra consentit, & tenet etiam corporis membra , ut non obediant deside- .riis ejus: quid enim operatur seccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria. quibus si volui tali non adhibeatur assensus , movetur quidem nonnullus affectus, , sed nullus ei relaxatur effectus.

Hoc praecipit idem Apostolus, ubi iAom. c. dicit: Mon ergo regnet peccatum in .vectro mortali corpore ad obedien in ... dum desideri sis ejus, nec exhibeatis membra vegra arma iniquitatis

pec so. Sunt itaque desideria quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo peccatum haec deside-: ria, quibus si obedimus & nos operamur. Si autem obtemperat tes Apostolo non obedimus eis,

non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum: si au

204쪽

tem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum malioliquid operaretur in nobis. Mo- tum porro illiciti desiderii,cui non 'obediendo non eum nos Operamur. ideo & nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alis nae, sed langor est nostra . A quo langore omnimodo falvi erimus cum & animo & corpore immortales facti fuerimus. Indebita Dei misericordia sana- G-.tur debita nostra miseria. s in ' Omnis homo est omni homini U8. proximus . nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est natura communis. ιιδ. Quomodo diligit proximum tan- iquam seipsum, qui nescit dc seip-

Ut sciamus diligere Deum sciendus est Deus: & ut sciat homo diligere proximum tanquam seipsum prius debet diligendo Deum; diligere seipsum. Saepe quid agendinari sit videmus, nec agimus ; quia non delectat ite

205쪽

agamus, & concupimus ut dele-

- - ctet.

C. ,eio Aliud est mandata Dei per infir-9. io G mitatem vel per ignorantiam non ιδ. implere,aliud ab eis per superbiam declinare. c issis Deum non colamus nisi propterit inta Deum,ut sui cultus ipse sit merces.

ri8. Ipsum diligamus & in seipso , ipsum diligamus & in nobis, ipsum diligamus & in proximis nostris.

timore poenae, non amore

in iustitiae, opus legis facit. profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posIet fieri, mallet utique non juberi: ac per hoc legis quam

Vollet non esse, non est amicus, sed potius inimicus: nec mundatur Opere, qui immundus est cogita-

tione dc voluntate.

Et ipsium velle Deus operatur in omnibus bonis: praeparatur enim voluntas a Domino.

Cρππε Deum plenius, cum . ViderimuS,'mabimus S proximum:quia Deus erit omnia in omnibus, nec

falsae cuiquam de proximo susipi-

206쪽

Sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res G. NU. mutat consilio non mutato: quia consilium Domini manet iii aetei num: ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur adjutorium vel promissum, vel non retribuere di

gna peccantibus,vel si quid hujus

modi , tanquam ejus memoria sit elapsum quod speratur vel time tur, &non fit. Dicuntur ista locu- rione morali, qua humanUS movetur affectus: quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria', nec obscuram intelligentia, nec Voluntato mu

tata.

Cum quo Deus facit suaVitatem, .

id est, cui propitius inspirat boni

delectationem, atque ut apertius H explicem, cui donatur a Deo. charitas Dei, & propter Deum charitas proximi, profecto instan- ter orare debet quo tantum sibi augeatur hoc donum,ut non solum

207쪽

pro ilIo contemnat delectatiories caeteras . sed etiam pro illo quasi ber perferat passiones., Si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem charitatis non aedificat, sed inflat. Alia sunt quae ideo discimus,ut

tantummodo sciamus:alia Vero,ut tantummodo faciamus. Cona a Prima tempora Ecclesiae ante

Uirginis partum Sanctos habu

runt qui desiderarent Incarnati nis ejus adventum : ista vero tem .pora ex quo ascendit in caelum,

Sanctos habent qui desiderent Hyis manifestationem ad vivos &mortuos judicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem seculi requievit alia quantum, nisi quamdiu h1c cum Discipulis in carne conversetus est.

Vnde fieri potest ut diligaturpiati'. Deus jubet diligi, & ipsa j ussio non diligatur 3 Ipsa est enim Iz Omnia opera vel mala vel bona Ui ιιδ. a cogitatione procedunt.

208쪽

FL O s CV Li. Timor iste quo non amatur jN- stitia, sed timetur poena servilis is est, quia carnalis est, & ideo non

creanfigi t carnem: vivit enim pec- b candi voluntas. quae tunc apparet in opere,quando speratur impulit- ras: cum vero poena creditur secutura, latenter Vivit. vivit tamen: mallet enim licere. & dolet non licere quod lex vetat: quia non spiritiualiter delectatur eius bone icarnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas: quia nec impunitatem j iudicat secuturam,quando

amore j ustitiae pecatum ipsum de

putat poenam.

Non qui sipiritu suo aguntur, sed G,- quotquot spiritu Dei aguntur, hi pD ' sunt filij Dei: non quia ipsi nihi lagunt, sed ne nihil boni agant, a

bono aguntur ut agant.

Vbi Deus iudex est, nullus falso crimine laeditur. 'Quamvis Deus doceat intrinse-

209쪽

m cus, tamen fides ex auditu est. . υδ. Multum interest inter descen-- Vs i. & cadere r nam quia cecidit

descendit Chustus: ille cecidit, ille descendit: ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Sagittae potentis acutae, verba. Dei sunt. Ecce jaciuntur & trans-fount corda: sed cum transfixa

ir i/rint corda sagittis verbis Dei,

paratur. Novit Dominus sagittare ad amorem: &nemo pulchrius sa- gittat ad amorem, quam qui Vere verbo sagittat: imo sagittat cori amantis, ut adjuvet amantem: sagittat ut faciat amantem. Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo inter meliores vivit quam in patria sita forte viveret : sed non sic est, quando de illa Hierusalem caelesti peregrinamur: mutat enim homo patriam,& aliquando in peregrinatione illi bene est. Invenit amicos fideles p Iegrinando, quos in patria inVe-

210쪽

nIre non potuit. Inimicos habuit ut de patria pelleretur, & cum peregrinaretur, invenit quod non

habebat in patria. Non sic est patria illa Hierusalem, ubi omnes boni. Quicumque inde peregrinatur, inter malos est, nec recederea malis potest, nisi cum redierit ad patria,ut ibi sit unde peregrinatur.

Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. t Non est dimittenda unitas, non

est praecidenda ecclesia Dei. Iudicabit Deus de malis 3c bonis postea. Si punc mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus mali. In area nobiscum esse possiunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent,cras boni erunt: & qui de bonitate hodie superbiunt, cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter

malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem siempite Mam. H qc vox catholic3 est. I. .Ascensui utilis nobis non potest i

SEARCH

MENU NAVIGATION