Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. -- esse. nisi primo humilitate a comμε. valle plorationis nobis ascendendum esse meminerimus. Eccleua propter Deum, in Deo proximus diligitur, Deus autem propter Deum.

Si sic sunt homines justi sicut vasa figuli; necesse est ut vasa for-

nacem intrent: Sc non quando in- trant jam securus est figulus , sed cum exierint. Dominus autem 6

curus est, quia novit qui sunt ejus, novit qui in fornace non crepent. De convalle plorationis ascendimus,non remaneamus in via. Gradus in via restant, non debemus pigri remanere, non debemus superbi cadere. πιμι obligata anima amore terreno, rai. quasi viscum habet in pennis, vo-

Sicut amor immundus inflammat animam, & ad terrena concupi cenda & peritura sectanda vocat, di in ima praecipitat atque in pro- funda demergit. Sic amor sanctus ad superna elevat, de ad aeterna

212쪽

inflammat. δc ad quae non transtaeunt neque moriuntur excitat animam,& de profundo inferni levat ad caelum. Habet omnis amor vim suam, nec potest vacare amor in animam amantis: necesse est ut ducat. Sed

vis nosse qualis amor sit 3 Vide quo ducat. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceret: alida e t sicut mors dilectio. Quis enim resistit mortiὶ R sistitur ignibus, undis, ferror resistitur potestatibus, resistitur Regibus. Venit una mors, quis ei resiis stuε Nihil est illa fortius. Propterea viribus ejus charitas corn-

parata est, & dictum est: alida est sicut mors dilectio. Et quia & ipsa charitas occidit quod fuimus,

ut simus quod non eramus,facit in nobis quandam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dic bat : Mundus mihi crucifixus est, ego mundo. Ipsa morte mortui erant quibus dicebat:Mortui enim

213쪽

esiis, ct vita vestra abscondita ε' cum Christo in Deo. Omnis amor atu ascendit aut descendit: desiderio enim bono le- lvamur ad Deum, dc desiderio malo. ad ima praecipitamur.

Omnis superbus se attendit, &magnus sibi videtur qui sibi placet i sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet solus. Solus securus placet, qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo Cui placuerit Deus. Hisplicere sibi Deus non potest. Placeat 3c tibi, ut placeas illi: sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicu

ris.

Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum. Quomodo volumus ut non a nobis avertat faciem suam Deus, sic volumus ut avertat faciem suam a peccatis nostris. nam utrumque illi cantatur in Psalmis : N on avertas faciem tuam a me. Vox est Psalmi,

vox est ergo nostra. Et ille q ui du

214쪽

cit, Ne avertas faciem tuam a me: ixide quid dicat aIio loco, Aver-- tas faciem tuam a peccatis meis. Si 'vis ut avertat faciem mam a peccatis tuis tu ipse a te averte faciem tuam ,& a peccatis tuis noli ave tere: si enim non averteris ab eis faciem tuam,tu ipse irasceris mccatis tuis. Si autem tu non avertisfaciem tuam a peccatis tuis, tu

agnoscis, & ille ignoficit. Aliter nos habitamus in domo, aliter Deus in Sanctis. Tu habitas in domo: si subtracta fuerit, cadis. Deus autem sic habitat in Sanistis, ut si ipse discesserit, ipsi cadant. licumque ergo si portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum ut terreat Deum si se subducat. Vae illi si se subtra xerit Deos quia ipse cadit: nam Deus in se permanet. In quibus

nos ha bitamus ipsia nos continent

in quibus Deus habitat, ipse illos

continet.

Dicitur aliquando virgini jam desponsatae , nondum nuptae, μ

215쪽

juste dicitur: Noli amare: cum staria fueris uxor, tunc ama, recte dicitur; quia praeproperum & praeposterum desiderium est, & non Castum, amare eum cui nescit an nubati potest enim fieri ut alius aponset, & alius ducat uxorem. Nihil est infirmius anima nostra, posita in mediis tentationibus secuti,in mediis gemitibus & parturitionibus molestiariim , nihil ea infirmius donec haereat soliditati caelesti, dc sit in templo Dei, unde

am non cadat.

Christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere: &si habet divitias, scire debet quia non sunt illae veraedivitiae ut alias desideret;qui enim falsas divitias desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est, & recte dicit: dat M' Pauper si dolens ego sum. In PDI. In Christo membra Christi cum ai3. Christo unum faciunt, & horum

e omnium membronam caput in cae

lo est. Corpus autem etiamsi la-

216쪽

borat in terra , non est praecisum a capite suo: desuper enim caput prospicit & consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adli ric Saulo, nondum

paulo: Saule, Saule, quid me sequeris' . In Ecclesiae corpus nemo intrat

nisi prius occisiri . Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Dulcedo hujus seculi ad tempus fauces indulcat sed in magnam

amaritudinem postea convertetur. Lucra tua cogitas, damna tua inon cogitas. De arca gaudes,& de corde non plangis.

Vis habere rectum corὶ Tu fac μ α quod vult Deus: noli Deum velle facere quod vis tu. Fecit Deus pauperem ut probet hominem:& fecit Deus divitem ut probet illum de paupere. Non fecerunt haereses, nisi magni homines. Sunt domini, sunt & servi. Di versa sunt nomina, dominus, seri, homines & homines paria

217쪽

F L O s C v L I. I93fecetis alimenta non habebis. Cmnia haec necessitate facis. Deus bonitatς secit, R nullo quod fecit eguit. Iustis &Sanctis Dei pla ciuit Deus etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet, placuit illis : & sub flagello ejus, in aerumnis, in laboribus, in

vulneribus, in egest ate constituti laudaverunt Deum. Non eis dis-

rlicuit nec torquens. Hoc est gra- b iis amare, non quasi proposita acceptione mercedis, quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis: & sic amare debes ut ipsum pro mercede desita derare non desinas , qui solus te satiet, sicut Philippus desiderabat cum diceret: Ostende nobis Pa- Dan. irem , O susscit nobis iq l . Latet cor bonum , latet cor Aa- Ium: abyuus est & in corde bono ,& in corde malo. Sed haec nuda p. sunt Deo, quem nihil latet. FConsolatur cor bonum, torquet i

Omnes carnales spiritualibus II. Pari. S

218쪽

3s. e- inimici sunt. nar L .i Si vae tis armati esse contra ten lationes in seculo, crescat & rob retur desiderium Hierusalem aeter-

nar in ς ordibus vestris. Totum cor meum Domine )'i' fl iram tui amoris accendat. Nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsium. : sed totus in te aestuem, totus in te ar- deam, totus diligam te, tanquam

inflammatus abs te.

Longe te a Deo non facit nisi

Unde Deus miscet tribulationes

gaudijs terrenis , nisi ut tribulatio- entientes & amaritudinem, discamus aeternam desiderare dul - cedinem ξ

ni. Quid magnum fi tribulatio te iii veniat 3 Si aliquid potes tu, in- veni tribulationem. Et quis es, inquis , qui inveniat tribulatio-

rrem y Aut quis illam vel quaerath In medio tribulationis es, δc ne cis 3 Vita ista parva tribulatio es i

219쪽

Si hon est tribulatio, nora est pe- aegrinatio. Si autem peregrina tio est , aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. cias enim non tribuletur non se es leaeuiti eo quod desiderat 3 Sed unde

tibi: non videtur ista, tribulatio t. . . Quia non amas. Ama alterum V tam , videbis quia ista vita tri-

bulatio est , quacumque projeri--etate fulgear, 1 quibuslibet deliij rabundet atque circumfloreat - Quando nondum est: illud gau- dium sine ulla tentatione certissi- mum, quod nobis in fine servat . Deus, sine dubio tribulatio est. Securi odimiis in malis mali

iam , & diligimus naturam creaturam : ut quod ibi fecit Deus nax camemus, quod ibi fecit ipse ho- .D. mo oderimus .i Fecit enim Deus. ipsium hominem , fecit autem ho

mo peccatum. i

. Nemo invidet alteri in eo quod - inon vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet quia dives es, aut di- . ves vult esse ut tibi invideat, aut

220쪽

putari vult di' es. Alius tibi inviti, det , quia clarus es nobilisi , aut hoc esse assectat, aut hoc se putarh

Iu Pol ut Vi c/- oras intra in cui i e- bici inni tuum k claudet ostiunet. Claude ostiunt tuuita ne tenta dor G. c. iri grediatur. Tentator non cessat

pulsare ut irrumpat: si clausum invenerit, transit. Ideo Aposto- 'lus, quia in nostra. potestate est ostium claudere , ostium cordis,

non parietum, ibi enim de periculum : quia ergo in nostra potestate est hoc ostium claudere: Neque detis , inquit locum Diabolo. Etenim si intravit & possidet, a tende quia tu negligenter clausisti, aut claudere neglexi sti. Quid est autem claudere ostium t Hoc ostium tanquam duas habet, val- vas cupiditatis & timoris Aut cupis aliquid terrenum , & hoc ii trat: aut times aliquid terrenum, α hac intrat Timoris ergo & cu piditatis januam claude contra

: Diabolum , aperi ad Christum. .

SEARCH

MENU NAVIGATION