Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

S. Avovs TINI Corrige quod tu fecisti, ut sat

vetur quod in te Deus fecit. Exhorresce quod minatur omnipotens, ma quod pollicetur omnipotens , & vilescit omnis mundus . sive promittens, sive terrens. Cathedram in caelo habet qui corda docet.

Interior magister est qui docet, . Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio & iu ljus unctio non est, forinsecus inΜniter per strepunt verba. . qui forinsecus loquimur . ad aures vestras , ita sumus quasi operarii, adhibentes culturam forinsecqs ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare. Ille autem qui vos creavit & redemit , vocavit, per fidem & spiritum suum habitans in vobis , nisi loquatur vobis intus, sine causa vobis perstrepimus. , Unde hoc apparet Wia cum multi audiant, non omnibus persuadetur quod dici

tur : sed illis solis quibus intus lo

272쪽

'luatur Deus. Illis autem imus loquitur, qui ei locum praebent: illiautem Deo locum praebent,qui

Diabolo locum non praebent. Habitare enim vult Diabolus co da hon intina, dc loqui ibi omnia 'quae valent ad seduehionem Solus Diabolus adversius nos pugnat. Nos cum Deo simus, &Diabolum vincimus : nam fi tu solus cum Diabolo pugnaVeris, vinceris. Exercitatus est hostis. Quot palmarumὶ Considerate quo dejecerit: ut mortales nasceremur, primo russem originem nostram de

paradiis dejecit. d ergo

ciendum est, quia ipse exercitatus est 3 Invocetur onuripotens adversus exercitatum Diabolum. Habitet in te qui non potest vinci: de securus vinces eum qui vincere λ- let: sea quos, nisi in quibus non habitat Deus 3 Tota vita Christiani boni, fan ei una desiderium est. . Sicuti si velis implere aliquentsinum , & nosti quam magnu

273쪽

- . vel lacci,vel utris, vel alicujus rei nosti quantum missurus es ; & si vides quia augustus est simis, e tendendo facis capaciorem. Sic Deus differendo extendit deside-

rium, desiderando extendit animum , extendendo facit cap ciorem.

νηῆ. i. Si quis tantum habuerit chari tatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori , perfecta est in illo charitas. Sed nunquid mox ut nas citur , jam prorsus perfecta est

Ut perficiatiir , nascitur: cum fus, nutritur: cum fuerit nu-

trita, roboratur: cum fuerit roborata perficitur: cum ad perse stionem venerit

Non discernuntur silij Dei a si liis Diaboli, nisi charitate. , Nemo attendat linguas , sed

Primis temporibus cadebat super credentes Spiritus Sanctus, de

274쪽

toquebantur linguis , quas non didicetant, quando Spiritus dabat eis pronunciare. Signa erant tempori opportuna. Oportebat enim ita significari in omnibus linguis Spiritum Sanctum , quiAEvangelium Dei per omnes Unguas cursurum erat toto orbe ter

rarum.

Mundus iste omnibus fidelibus qua entibus patriam, sic est quomodo fuit eremus populo Israeli. Habere Baptismum & malus potest : habere prophetiam dc malus potest: accipere sacramel tum corporis & sanguinis Domini& malus potest: habero nomen Christi & malus potest , idest, Christianus vocari & malus esse potest. Ergo habere Sacramenta ista omnia & malus potest: hab

re autem charitatem, & malus esse non potest. et Non discernunzur facta homi illum,nisi de radice charitatis. Nam

multa fieri possunt, quae speciei habent bonam i non Procod t

275쪽

de radice charitatis. Habent enim& spinae flores. Semel breve praeceptum tibi praecipitur ,: Dilige , & quod vis fac. Sive taceas , dile si ione ta- cras : sive clames , dilectione clames: sive emendes, dilectione emendes : sive parcas , dilectione parcas. Radix sit intus dilectio rais, non potes: de ista radice nisi

bonum existere. -

lem faciem habet dilectio' lem formam habet 3 Qualem staturam habet Quales pedesse habet Quales manus habet δNemo potest dicere. Habet tac

men pedes, nam ipsi ducunt ad Ecclesiam: habet manus , nam ipsis pauperi porrigunt: habet oculos laam inde intelligitur qui eget: habet aures de quibus dicit δ. Dominus : απι habeς aures audiendi , audiat.

Qui Deum laudat lingua , non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest.

Si times spectatores , no

276쪽

Contemnete cum laudaris. Ille in te laudetur qui per te operatur. I IOIi ergo ad laudem tuam cperari quod bonum agis; sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs telabes male agere, a Deo

habes bene agere.

Necesse est dilectio) sicut ignis

prius occupet proxima, & sc se in longinquiora distenda t. 6 ἴ is Faber optimus Vidit lignum hondolatum, de sylva praecisum: ada

mavit, nelcio quid inde vult facere: non enim ad hoc amavit , ut semper sic maneat. In arte vidit quod futurum est, non in amore

quod est ;& amavit quod inde fa cturus est, non illud quod est. Sic

di nos Deus amavit peccatores. Nunquid ad hod amavit p cca tores, ut peccatores remaneamusa

Quasi lignum de sylva vidit nos faber &cogitavit aedificium quoddam quod inde facturus est ; non sylvam quod erat. '

Persecta dilectio est in dilectio.

277쪽

iae inimici. Magnitudinem mali tuli attendis , omnipotentiam Medici non attendiS. Deus non indiget servis, sed servi Deo. Tu eges bono servi tui: et servus bono tuo, ut pascas il lum : eges & tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non potes tibi aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, jumentum tuum non potes c rare. Vides quia indiges bono servi tui obsequio illius indiges. Nones ergo Verus dominus , quando

indiges inferiore. ille est verus Dominus, qui nihil a nobis quar-

, Nescio utrum magnificentius '.nobis charitas commendari possit; quam ut diceretur, Dein charitas Brevis laus, & magna laus: brevis in sermone, & magna intel

Sunt homines qui .cum patien tia moriuntur: sunt auten' quidam misisti qui cum patientia vivunt.

278쪽

I Los CVLI Quid dixi 3 Qui adhuc desiderat istam vitam, quando illi venerit

dies mortis, patienter tolerat mortem. Luchatur adversum se ut sequatur voluntatem Dei, & hoc potius agit animo quod eligit Deus, non quod elegit voluntas humana , dc ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte, & adhibet patientiam & fortitudinem, .ut aequo animo moriatur, iste patienter moritur. Qui autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dis solvi & esse cum Christo, non pytienter moritur,sed patienter vivit,

delectabiliter moritur. Fratres, date operam, intus agia te vobiscum , ut desideretis diem iudici j: aliter non probatur perfecta charitas, nisi cum coeperit ille dies desiderari. Ille autem eum de

siderat, qui fiduciam habet in illo: ille autem habet fiduciam in illo,

cujus conscientia non trepidati in charitate perfecta atque sincera. Timor Dei sic Vulnerat, quo nodo Medici ferramentum puyr

279쪽

s. Avcvs T IN Idinem tollit, & quasi videtur vul-

nus augere. Ecce putredo quando erat in corpore,minus eraei vulnus sed periculosum. Accedit ferra- , illud vulnus, quam dolet modo tur,quam si non curaretur: sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente fa-

Timor quasi locum praeparat

charitati.Cum autem coeperit ch

ritas habitare,pellitur timor qui ei praeparavillocum: quantum enim illa crescit, ille decrescit; & quai tum illa sit interior, timor pellitur

foras. Major charitas, minor ti- mor: minor charitas,major timori Si aut m nullus timor,non est qua intret charitas: sicut videmus per fetam introduci linum,quando alia iquid suitur, seta prius intrat ; sed 'nisi exeat, non intrat linum: sic

timor primo occupat mentem,non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit ut introduceret cha- ritatem. . ' lmentum Medici, minus dolebat cum secatur. Plus dolet cum cura

280쪽

FLos CVLI. - Π Aliud est: timere Deum, ne mit- tat in in g*hennam eum Diabolo: esiuiu est. timere Deum, ne recedat 1 te. Ille, timor quo times ne is

ignem aeternum mittaris cum Dia- b0l0,. 'mon est castu non enim venit ex amorς Dei, sed ex timore poenae: eum autem times Deum,ne

desimi te praesentia ejus, ampi claris euna,ipso frui desideras.

Diligendo Deum pulchri esti-

cimur. Quid facit homo deformis & distorta facie,si amet pulchram Aut quid facit femina deformis &distorta &uigra,si amet pulchrum Nunquid amando poterit esse pulchra i Et nunquid & ille amando

poterit esse formosus 3 Amat putal chram, dc quando se in speculo videt, erubescit faciem suam leva- re ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit ' i Expectat ut veniat pulchritudo 'amo expectando senectius additur, ω ' turpior ς mcitur. Anima Vero tu, pioa nostra, fratres mei, foeda est per η m f. π iniquitatem, amando Deum pul-II. Para,

SEARCH

MENU NAVIGATION