Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

i g conferentia tertia nullam Occasionem peccandi recusare, rimque ullum amplius praeceptum servare; nam quemadmodum propositum Omnia pracepta servandi, ct Deo per Omnia placendi isc. eo - actus honestissimus Sc sanctissimus, ita sane propositum nullam amplius praceptum observandi, malitiosissimum sit, necessum est: etsi tale propositum non sit dicendum peccatum

alicujus certae speciei , sed potius speciei imnominatae. Veluti recte docet P. Ilerin cxp. a. tr. a. dis'. 3. n. yr. Illud vero, quod Titia asserit, scilicet se hactenus hoc suum propositum sancte observasse altiori certe indae gine dignum est. Unde . ad adum quaesitum, qubd Consessarius nequeat esse contentus hac accusatione,

utpote facta in terminis nimis generalibus ἔsed debet necessario inquirere I. quoties, Scquibus Titia corporis sui potestatem fecerit. an scilicet solutis, vel maritatis; 2. An non ipsa saltem subinde praebuerit occasionem peccandit id enim de peccatrice tam listituata dc inveterata prudenter suspicari licet. . An non subinde impediverit generatio ' nem. 4. Insuper . quantum moraliter loquendo fieri potest, debet illam examinare Per reliqua praecepta decalogi, de Ecclesiae, quomodo . M quoties circiter ea fuerit praevaricata. Ratio. est: quia juxta communissimam Τheologorum Doctrinam eonfessarius tenetur indagare I. numerum 2.

112쪽

De bonitate, Θ malitia actuum humanorum 77 Speciem peccatorum, α 3. insuper circuminstantias saltem speciem mutantes, nisi Poeni tens se ipsum satis exprimat, veluti diximus Theolog Sacram. p. a. Confer. ι . n. 3 a. atqui ita non satis expressit numerum, nequo species vel circumstantias peccatorum suo rum, veluti consideranti facile patebit : ergo quoad haec exactius fuit examinanda. Dices fortassis. Non videtur possibile. ut Confessarius ad hoc omnia tam exacte se illico reflectat, Sc poenitentem desuper exa- 'minetr nunquid ergo consultitis faceret talem poenitentem saltem ad tempus dimittendo sine absolutione, tum ut ipse accuratius in sua delicta indaget, tum etiam ut Confessarius interea maturius deliberare possit , uidnam circa hunc poenitentem in indivi- , uo observandum. specialiter inquirendum, aut magis expediens pro salute animae eidem consulendum sit

u. Haec difficilla quidem esse, non tamen raim possibilia cum ordinaria DEI gratia; quod

enim oporteat nedum peccatorum species. verum insuper numerum, α circumstantias speciem mutantes indagare, nullus credo,

vel mediocriter tinctus in moralibus ignorabit. Si vero subinde contingat nos in his , aut similibus explorandis ex inadvertentia. oblivione , aliave fragilitate humana deficere, noverit utique clementissimus DEUS labilitati nostrae misericorditer condescendere.

113쪽

taeterlim non diffleor, per se loquendo hu-' juscemodi poenitentes esse dimittendos ad aliquot tempus ad melius sese examinandos, nodb appareat certa spes, qubdsint de nudi redituri aa Confessionale: at verb quia talensve ax tentatione diabolica, sive ex taedio laboris, aut timore confusionis Iubeunditam facile non solent reverti , prout certa experientia compertum habemus , nedum

in hoc ipso, sed cte in aliis pluribus easibus . hinc consultilis videtur, ut Confessarius nν si aliunde certa spes reditus appareato illic baconetur poenitentem modo praefato examianare, ae disponere ad absolutionem, prae se tim si urgeat praeceptum communionis paDebalis, vel indulgentiae lucrandae v. g. Jubilaei Me. praecipue tamen conetur illum dici sponere ad veram contritionem, Sc ad propositum efficax, moneatque, ut postea sesenenuo examinet, c siquidem fuerit recor datus alicujus peccati gravis nunquam adhue eonfessi, illud in proxima confessione clavibus subjiciat. Cudendum enim est ferrum. dum calet, inquit sapienter in olter P. Sporee in suo Drscis. Sacr. pari. 3. n. y to. Vide etiam quae diximus Theolog. Sacrament. p.

CASUS. SECUNDUS. .

S proma ad impediendas rixas, sejurame,la, ad q- Maratam I m nimis proclitia

114쪽

norit, bubindesoler dicere levia mendacia spust yirine Daufiiugen) eo quod hac omnino vi deantur necessaria ad consiervandam pacem do mus. a. Aliquoties infactis, verbis ac gestibus' IIberiorem ac familiariorem exhibere solet hostimbus ad suam tabernam confluentibus. 3dque in sine, ut sapias redeant, sicque capiat lacrum honestum. 3. Asia sua ad nuptias valde favor abi Iesaspirantijam sapius constuluit, ut erga sponsum

cordialem se exhibeat, eidem blandinur, Oscula, aliave lenimenta siponsis familiaria nullatenus re e et, sed potius admittat, eι 'ime ut ipsius benevolentiam, amoremque captet ' Quaritur an in his Sempronia deliquerit 'ου. ad primum. Sempronia per se loquendo peccavit , sed venialiter duntaxat, ig- qua toties, quoties mentita fuit. Ratio est quia mendacium utpote intrinsece malum nullo fine extrinseco, quantumvis bono .cohonestari potest,nisi forte fiat ex conscientia invincibiliter erronea, uti inter plebeos ac rudiores saepe contingere natum est: neque enim facienda sunt mala, ut eveniant bona, dicente Apostolo ad Rom. 3. v. 8.e rum damnatio justa est . qui dicunte faciamut maia . ut eveniant bona. Fatendum nihilominus est, eum, qui eligit medium malum in ordine ad finem bonum prout fecit Sempronia nostra minus delinquere, quam qui medio mala utitur ad finem malum . proptereaque DD. comunissime asserunt, mat- ' Etiam

115쪽

ao Conferentia tertia litiam medii pravi multum imminui per in -tentionem finis boni extrinseci. Videatur de hoc Reiffens uel tr. I. dist. a. an. Ia. s. N. ad adum , Semproniam non peccasse per hoc, quod se se liberiorem, ae familiariorem exhibuerit erga hospites confluentes. modo terminos honestatis non excesserit. nec scandalum dederit, vel malum exemplum. Ratio est: quia familiarem, immisHe familiariorem aliis sese exhibere intra' terminos tamen honestatis non est malum, sed ex se indifferens r atqui medium de se indifferens licite amplectimur in ordine ad finem bonum vel honestum, uti erat Ille Sempronia intentus, scilicet ut hospitibus; ia' placeret, eos manuteneret. indeque honesstum lucrum caperet: ergo dcc.

g. jam ad 3tium, Semproniam probabilius peccasse graviter tum contra pietatem. tum etiam contra castitatem. Ratio est: quia suadendo filiae suae ut sponso blandiatur, oscula, Ed alia lenimenta sponsis familiaria admittat, &c. rem utique pessimam, Ec inter id genus homines periculo plenam consuluit, eo praesertim, quod indifferenter haec suaserit sine discrimine inter oscula honesta, Sc inhonesta &c. Ex quo facile concludere licet. Semproniam magis fuisse sollicitam do bono corporis. quam de bono anrmae rquis enim ignoret hujuscemodi lenoci- nia, Sc blandimenta sponsis caeco amo in

116쪽

De bonitate, o malitia actiιum humanorum. t tre captis familiaria plerumque Iahem

cum excessu contra virtutem temperant ae, seu castitatis, cum tactibus venere M vel cer

te, cum delectat onibus lascivist Scc. Quare minimὲ dubitandum arbitror, quin fili ι ex consilio Matris fuerit scandaligat 3 , dc suo modo reddita audacior, impudentior , Mnaatis licentiosa in ordine ad ea, quae cassitati sunt inimica r a qui hoc repugnat nedum virtuti castitatis, Verum etiam pietat S, quam Parentes debent prolibus suis : ergo Ecc. Dices. Juxta sententiam , inter Doctores probatos Sc classicos hodie dum satis recep tam, sponsis licent o Icu Ia, amplexus, im ibae tactus ex objecto non nimis impudici, nec notabiliter moventes ad libidinem, modo fiant ad bonum finem, ut puta ad conciliandum, Vel contestandum amorem Acciita profecto tenent SancheZI. q. de mair. dis'.

b. n. . I. Gobat Theolog. experim. tr. Io. n. s o. Spo per Theslog. mor. tr. I. c. o. n. . I.

atqui Sempronia consulendo non intendit alium finem t ergo minim h peccavit. U. Hanc opinionem esse quidem receptam velut probabilem, ar, non nisi cum hac

limitatione videnda apud D D. citi. ut

stilicet absit omne periculum cnnse=nus in deleoctationem peneream, aut in pollutionem m. at.

qui tale periculum in praxi quasi semper ocQcurrit, praesertim inter sponsos natura sua proclives ad venetem e & ob hanc cautina

117쪽

. D , Conferentia tertia SuareZ de peccat dil=. s. sect. 7. n. ra. Lemus HenriqueZ, Mendo Ac La Croix lib. 6. part

3.n. Is ι . Multo probabilius putant, hujuscemodi tactus, utpote ex sua natura Uald rO- vocantes ad venerem Sc alias impudicitias.

sponsis de futuro aeque esse illicitos, quam aliis mere solutis, quemadmodum copula

ipsa aut pollutio his aeque ac illis semper est prohibita. Accedit, quod Sempronia simplieiter Se indistincte uti jam notavimus filiae suae suaserit oscula, aliique lenimenta

sponsis familiariar haec autem regulariter Io quendo nunquam a talibus practicantur sine consensu . vel certe sine evidenti periculo, consensus in turpem delectationem : ergo reprobandum est, ae non approbandum hosi consilium, serioque inculcandum Semproniae, ut illud revocet, potiusque conet ar filiae suae persuadere, quatenus aliis mediis hone

stis, ac licitis studeat lucrari animum sponsi ab praesertim, quod matrimonia turpi quinctu, aliisve mediis illicitis obtenta, pl. rumque infaustum sortiantur exitum, Deo juste sic disponente in vindictam praeteritorum criminum , ut ii . qui ex turpi, insano, atque illicito amore statum hunc amplectim-tur, postea in perpetuis odiis ac rixis vivant, tandemque miserrimo fine eundem concludant, juxta illud Tobia o. ν. ι7. qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se, 9 a sua yσηtφ σxcludant, O sua libidini ita νacem, fl-

118쪽

t E iahitate, se malitia ad uum humanorum ut mulus, oe equus, quibus non est intellectus. habet potestatem damonium super eos.

. CASUS TERTIUS.

Ajus ingenitas iuvenis sapi s quidem consti

tur. quia id suis Moderatoribus per acceptum novit: sed sine ullo fructu emendationis; nam veneri apprime addictus. pascere consuevit sculos lascivis aspectibus, animum morosis delectationibus . t actibusque' lascivis, nedum proprii. sed aliorum etiam corporum, sub quibus majoris voluptatis gratia sibi diversa, ct nescio qua inhonesta, atque obscaena Objesta reprasientare

solet, Dubitare jam licet, quid de hujuscemodi Confessionibus, O a. Quid de peccatis carnalibus a C o commissis tenendum, vel obserram dum in ordine ad Costfessionem τι Ad primum cum distinctione. ς enim supponatur fuisse Confessus, de sacram SP

tiaxin sumpsissis eo fine ψ ut obtineret gratiam emcacius deinceps resistendi tentatio. nibus, re peccato tum suorum veniam impetraret, esto etiam saepius fuerit relapsus, esto insuper id fecerit, eo,, qu bd id suis Moderatoribus gratum noverit, Se forte non sine ἱmpulsu vanae gloriae inde captandae &c. nubilominus dicendum , quod Confessioneo hactervis factae fuerint validae; quia his sui positis adhuc potuit, immo debuit habere v rum dolorem supematuralem cum proposiu

119쪽

lto efficaci: ergo nihil ad valorem Sacramenti necessarium ex parte ipsius defuit. Econtra tamen si supponatur fuisse Confessus eo praecise animo, ut placeat suis Moderatori-hus, & Superioribus, ita ut hunc finem prin-eipaliter sibi praefixerit vel intenderit de quo proin In dubio specialiter examinari debet de praesertim si fuit Confessus sine vero dolo-

re, aut proposito efficaci sese emendandi, concludendum est, hujusmodi Confessio nes nullius prorsus fuisse valoris, imo vero fuisse Sacrilegas. ideoque necessiario. γPe tendas. Ratio desumenda est a contrario quia ad essentiam, Ec valorem Confessionis necessario requiritur verus, honestus, cte su pernaturalis, ac universalis dolor, saltem respectu mortalium , cum firmo, Mefficaci

proposito se emendandi; ergo si hoc defuit . Confessio fuit nulla, cte Sacrilega. Et hoc quidem posterius existimo praesumendum in his circumstantiis de Cajo, quippe qui fatetur se toties fuisse Consessum, & Sacra Communione refectum, idque sine ullo prorsus fructu emendationis ; impossibile enim videtur, ut remedia, tam efficacia ad salutem, infructuosa remanent, si debita cum dispo-stione iisdem utamur. Cautum igitur, Mmaxime sollicitum oportet esse Confessa rium circa hujusmodi poenitentem.' Dices contra primum membrum hujus t

solutionis. Ad valorem absolutionis neces.sum ,

120쪽

De bonitate, se malitia astuum humanorum

sum Omnino est, ut poenitens adferat dolorem supernaturalem , moraliter bonum .schonestum : at, qui motiUO vanae gloriae, u

puta placendi suis Moderatoribus &c. imis pulsus eonfitetur,non iacit actum honestum, utpote dinitutum debita integritate: ergo absolutio fuit nulla respectu C i. Deg. min. Nam resolutio nostra fuit mere hypothetica . valuisse scilicet Confes- . sonas,si Crius supponatur fuisse confessu eo line, ut obtineret gratiam remissivam suorum pesecatorum, o fi habuit verum dolorem cum prop

sto vicaci ctc. Quo supposito nihil refert. ubὸ fortassis instinctu vanae gloriae fuerit quodammodo impulsus; quia talis impulsus proprie non afficit Confessionem , sed ad

hanc mere concomitanter, M per accidens se ihabet. Esto proin talis impulsus aut intentio vanae gloriae fuerit venialiter mala,Confessio tamen, utpote ex bono fine facta potuit manere moraliter bona,& sufficiens ad valorem: quemadmodum manet sufficiens, si in Confessione leviter mentiaris , aut proximum tuum sine causa leviter diffamas r tametsi enim talis diffamatio, aut mendacium

maneat moraliter malum, quia tamen in ordine ad Confessionem ,mere per accidens sahabet, Sc aliunde constat. peccata venialia non obstare reconciliationi Divinae , hinc est, quod Confessionem in se adhuc relinquat moraliter bonam, M sufficientem. ad

SEARCH

MENU NAVIGATION