Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

3ς Conferetitia quarta

quandam malitiam secundariam, distinctam a primaria , quam hic actus habet ex objecto, quo ὁ scilicet repugnet virtuti temperantiae seu castitatis. Quocirca insuper breviter illud advertas velim, scilicet circumstantias qua tales a fine differre per hoc, quod finis petat esse dire. Ehe intentus , circumstantiae econtra indi recte tantum, ita, ut si aliqua circumstantia per se, ac directe intenderetur, v. g. 11 fur vellet auferre rem alienam non quia aliena praecise . sed quia sacra est, haec circumstantia rei sacrae jam non amplius mane rei mera circumstantia, sed potius respectu actus interni induceret rationem objecti principalis, saltem partialis, utpote principaliter intenti, prout recte animadvertit P. Sporer tr. I. c. j. n. I a.

Quaeres ado, quot dentur circumstantiae actus humani, α quo tu plicis generis 'I. Communiter enumerantur septem

circumsta tiae actus humani, sequenti versa comprehensae. Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quo undis, quando lNon ignoro- a nonnullis plures recenseri. scilicet I. quamdiu actus duraverit' a. circa quid' M 3. quoties contigerit quia tamen duratio actus ad quando; circumstantia vel cii circa quid, facit. reduci pote1t ad quid: quia insuper ly quoties numerum potitis, quam

circum

132쪽

De circumstantiis actumn humanorum, p7 circumstantiam actus denotat; nam circumstantia proprie talis est illa, quae actum humanum in suo esse substantiali iam consti- itutum accidentaliter modificat; quod non facit ly quotira, seu numerus in hinc puto quoad hoc sapiendum cum pluribus, dicendumque, septem esse circumstantias actuum humanorum, Versu Proxime allegato recen

ad adum. Circumstantiae actuum hu- 'manorum sunt duplicis generis; aliaetiam' que dicuntur aggravantes duntaxat, id est, augentes malitiam intra eandem speciem peccati, uti facit major quantitas materiae in furto causerens enim V. g. unum dugatum per se loquendo graviter peccat; & si duos Vsimul auferat . peccat gravius , licet intra eandem speciem circumstantiae vero speciem mutantes recte appellantur illae, quae faciunt, ut actus Legi, seu etiam virtuti formaliter diversae repugnet, aut con Ueniat, Mhoc ipso eundem reddit specialiter laudabilem, vel vituperabilem, veluti mox suprά specificatum est de furto rei sacrae, &de peccato carnali commilla a persona sacra. Ratio hujus est: quia species, Sc facies rei sunt in moralibust quasi idem, teste La Croix, coh- sequenter illae circumstantiae, quae actui Em mano tribuunt quasi alienam faciem, ita, ut ad earum intuitum Confessarius prudens debeat formare longe aliud, ac diversum Judi- R. P. Ebel, de ActiλHunx G ctum

133쪽

'8 Conferentia quarta Cium, recte appellantur circumstantiae speciem mutantes: atqui prudens ratio dictat, longe aliud ferendum esse Judicium de furto. vel peccato carnali, quod simul est sacrilegum&c. quam de alio mere simplicit ergo . hujusmodi circumstantiae recte appellantur

speciem mutantes. Caeterum omnes, ac singulae circumstantiae mox supra dicto versu' comprehensae nedum possunt peccati matbtiam aggravare, sed subinde, δc frequenter quidem, speciem mutare, veluti constabit amplius ex mox dicendis. Unde Quaeres 3tib,quid intelligatur per circumstantiam quis tro. 8'. Haec circumstantia non denotat ipsam substantiam personae operantis, quippe quM ad substantiam actus humani est necessaria. eo ipso quod talis fieri nequeat sine operan te : sed denotat qualitatem, seu conditionem personae ψ utputa an fuerit consanguinea, comjugata, sacra&c. vel non ' Enimverb ex hu- julcemodi conditione, α qualitate personae actus humani bonitas, aut malitia nedum no-: tabiliter augmentari, sed etiam specie mutari potest; nam qui sacris initiatus, aut Noto G1titatis obstrictus &c. vel concupiscit. vel rem habet carnalem cum persona ct . nedum contra virtutem castitatis, sed etiam Religio.' nis graviter peccat. Idipsum intelligendum venit de actibus bonis; conditio enim per lanae non rarb tribuit actui bonitatem specie

134쪽

6 Elaeum tantiis a uum humanorum, '' et ininstim, ut si v. g. Parochus subditis suis Proponat Verbum DEI, nedum exercet actum Religionis, sed etiamjustitiae laude ae cRPraemio dignum: similiter si vir magnae digni- ltatis aut excellentiae amore humilitatis alteri se postponat, Vel si unus pauper alteri det Eleemosynam, notabiliter sane bonitas operis ex conditione hujuscemodi personae aggravaturi juxta communem DD. Quaeres tb. quidnam intelligatur per cidicumstantiam quis 'Per hanc pariter non intelligitur ipsum objectiam, V. g. in furto res aliena; quippe cujus ablatio est de essentia, α substantia fumet i sed intelligitur quantitas materiae, vel 'etiam conditio objecti. Unde haec circum- nantia pariter nata est, superaddere actui novam specie malitiam, v. g. operi carnali eum ligata speciem injustitiae, seu adulterii Percussioni personae lacrae malitiam Sacrile- gii. Potest insuper haec circumstantia peccatum transferre a Veniali in mortale, tunc scilicet, quando tanta materiae quantitas aufertur, quanta sufficit ad inserendum grave damnum, seu etiam graviter laedendum jus proximi r aliquando tamen haec circumstantia tantum aggravat malitiam, vel etiam bonitatem actus intra eandem speciem, ut si

quis pauperi loco denarii donet dimidium

135쪽

Yoo . Conferentia quarta Qu res sto, quid intelligendum veniat nomine ubi 'U. Per hanc circumstantiam Intelligem da venit qualitas loci, an scilicet actus humanus fuerit exercitus in loco sacro, vel Pr fano ; item, an in loco publico, aut privato rec. Haec circumstantia pariter actui humano non raro tribuit, novam, Sc specie distinctam malitiam; ut puta, casu quo quis in loco sacro occidit hominem, humanum sanguinem injuriose, vel etiam femen hu-s i manum malitiose, voluntarie scilicet se, vel alterum polluendo, effundit, praesertim notorie. Similiter peccata in loco publico, Δί coram aliis perpetrata, utputa turpiloquia, . detractiones, murmurationes, Oscula item, α tactus lascivi Ecc. . ratione publicitatis ordinarie saltem notabiliter solent aggraVari, ratione scandali scilicet audientibus . vel imtuentibus dati, contra virtutem charitatis., Proptereaque haec circumstantia ne diamtunc, quando mutavit speciem, est exprimenda, sed etiam scandaligatorum numeruS,

quoad fieri potest, declarandus est, uti bene

advertit P. Babenit uber Ir. a. it'. a. a. a. n. d.

' Vide, si placet, quae diximus in Theolog.

Quae res sib, quid sibi velit circumstantia quibus auxiliis, Sc quid circumstantia curr D u. Prior circumstantia quibus auxiliis scilicet innuit, quod subinde actus humani bo. c. nitas

136쪽

De circumstaηtiis actuum humanorum. Ior

nitas, seu etiam malitia possit augeri, vel diminui propter instrumenta , vel media, quibus aliquis usus fuit ad obtinendum suum intentum, veluti patet, si quis ope daemonis utatur ad consequendas divitias, honores , Vel ad eruendum thesaurum ; vel siquis utatur mediis superstitiosis ad recuperandam sanitatem sibi, aut animalibus suis; vel de-.nique, quod adhuc pejus est, Se detestabilius, si quis utatur mediis sacris ad finem malum , utputa SS. Missae Sacrifieio ad obtinendum amorem impurum Acc. vel vero SS.Eucharistiae Sacramento ad se reddendum inis vulnerabilem . seu ut Germanice dicimus riit ueti machin: quo casu haec ci cumstantia superaddit horribilem, ac detestabilem speciem Sacrilegii. Huc inluper referendum est, si quis ad obtinendum malum finem usus fuit auxilio, seu etiam adjutorio aliorum hominum inde scan. . dalizatorum; quia circumstantia scandali da ti necessiario est exprimenda in confessione. juxta mox dicta numero pracedente.

. Ad alteram hujus quaesiti partem breviter respondetur perly cur ' denotari finem propter quem actus humanus fuit factus i de quo, quia jam egimus in conferentia priorea n. ε . ideb hoc loco nihil speciale superaddendum , vel disserendum existimo.

aeres et timb , quid intelligitur per ly

137쪽

rox conferentia quarta

Per hane circumstantiam intelligitur. modus agendi utpote , an actus humanus magis, vel minus deliberate, an eum majori. vel minori intensione, cum vel sine violentia aec. contigerit ace. Et haec cireumstantia a priori auget duntaxat bonitatem , vel

malitiam intra eandem speciem ἔ qub enim, major est intensio , vel deliberatio actus . eo est melior, si sit bonus, aut pejor, si de se sit malus. Huc pariter reduci debent modi nimis laseivi, id reme rationis d Ictamini dissionantes, quo subinde conjugati, vel etiam alii soluti veneri indulgentes uti solent . qui

si ita huic operi vacent, ut fiat cum voluntaria pollutione aec. committunt peccatum contra naturam . necessarib exprimendum in

confessione.

Insuper huc reduei debet circumstantia contemptus Iormalis, qualis tunc censetur intervenire, quando quis legem, vel praecep tum Superioris transgreditur ideo, quia auctoritatem, vel potestatem praecipientis vilipendit , dc spernit, proptereaque moU tur quodammodo ad Legis praevaricatio nem : M in hoc casu contemptus sormalia superaddit actui malitiam specie distinctam ab ea, quam habet de se. ex objecto, veluti omnes tenent cum Doctore Angelico s.

138쪽

Tri inremstantiis actuum tam oram. o m. Haec circumstantia intendit qualita- seem temporis, quo actus humanus contigit. rat puta an fuerit factus tempore sacro, vel non saero. Quocirca tamen Laymann, Na-varra, aliique plures recte Observant, per se loquendo, M secluso omni contomptu hanc , circumstantiam non multum conferret ad augmentum malitiae, nisi actus fuerit speeia. iter praeceptus, vel prohibitus intuitu temvoris sacri: parum quippe refert, sive ante, sive post prandium detrahas proximo, aut , aeundem scandalizes , Deum blasphemisace.nec opus est in similibus exprimere hane circumstantiam, utpote merum impertine eer re per accidens se habentem in ordine ad milia peccata. Secus dicendum foret, si absque necessi. rate, aut dispensatione in die festivo servilia ter labores. vel si in quadragesima, die veneris . vel Sabbati Suc. carnes comedas, quia . haee, Se similia intuitu temporis ab Ecclesia specialiter sunt interdicta. Videatur Sporer tr. r. Therire. decalet

c. s. n. a

139쪽

ro Conserentia quarta

- - γ

μύ. II. Proponuntur, ic breviter re

solvuntur Casus practici de circum

stantiis actuum humariorum.

CASUS PRIMUS. '

Titius Sacerdos excepit confessionem allicujus paenitentis sibi altas incogniti: quia tamen advertit eundem habitu, ct tonsura clericali insignitum ct his non obstantibuι incidisse in nonnulla peccata carnalia,hinc intuitu hujus circumstantia eidem solito graviorem paenitentiam injunxit, idque sine ulteriore indagine, an scilicet jam essee constitutus in sacris, nec ne ' Haud multo post TLtius noster audire cogebatur, se ab eodem Clerico apud alios fuisse traductum. velut Confessarium inurbanum, indiscretum, is nimis rigidum, quippe qui homini nondum constituto in sacris, sed minoribus duntaxat ordinibus initiato , nimis gravem injunxisset paenitentiam. Quariturjam,an Titius bene fecerit non inquirendo hanc circumstantiam, sed potius eam supponendo, proptereaque solito graviorem paenitentiam injungendo 'M. Si Titius aliunde non habuit causam . dubitandi , ut puta ratione juventutis, vel alterius circumstantiae) an poenitens sit con- stitutus in sacris, vel non ' non video, cur ex hoc capit/ argui posset, aut traduci velut .i con-

140쪽

De rircumstantiis actuum humanorum. IosConfessarius imprudens, atquo indiscretus licet enim haec circumstantia ordinis sacri, utpote habentis sibi annexum votum castitatis, aetiis carnalis speciem mutet , proptereaque in confessione necessario sit exprimenda , aut in dubio rationabili interroganda a Confessario ; quia tamen cum habitu , α tonsura clericali incedentes communiter, Mregulariter loquendo solent esse constituti in .sacris, cle aliunde notum est, ex communiter contingentibus prudentem fieri prasumptionem. hinc non video , cur Confessarius ex eo, quod praesumpserit poenitentem in sacris constitutum. M intuitu hujus circumstantiae graviorem poenitentiam injunxerit, sit culpandus, Vel etiam traducendus velut homo indiscretus. Immo vero poenitens videtur potius reprehensione dignus tum quod Confessarium sine sufficiente causa traduxerit; tum etiam. quod ipsus mei non expresserit hanc circuminstantiam , quod scilicet nondum sit initiatus majoribus ordinibus, nec voto castitatis Obstrictus: si enim fuit tam doctus cte sapiens,

ut sciverit hanc circumstantiam , non modice demere malitiam actus carnalis . proptereaque se non fuisse gravandum tanta poenia tentia, procul dubio etiam noverit, eandem circumstantiam esse exprimendam, in confessione: liquet proin, quod sine causa sunficiente traduxerit Confessiarium. Caeterum

SEARCH

MENU NAVIGATION