Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

IEM Conferentia quinta . agenda: atqui inter agibilia alia sunt praece-'pta. alia prohibita, alia rursus permissa duni taxat, vel certe ad melius esse facienda, vel

omittenda: ergo Ecc.

Quaeres 3tio. Quid sit conscientia rectae I 16. U. Conscientia recta est illa, quae ex principiis veris re certis, cognitis, Sc recte applicatis, judicat in particulari r aliquid esse faciendum, vel omittendum &c. Ita rursus innanis e DD. Recte autem dicitur: co. gnitis, se recte applicatis Τ Enimvero si principia certa, vel non cognoscantur ut talia, vel certe non bene, sed erronee applicen eur, jam inde non amplius sequetur dicta-imen conscientiae rectae, sed erroneae. Quaeres qto. an teneamur sequi dictamen conscientiae reme 'II . U. Tenemur sine dubio, quando dictat

aliquid sit faciendum ex praecepto, aut omitra tendum ob factam prohibitionem. Comminnis. Ratio est: quia voluntas humana tenetur se conformare regulae proximae actio num humanarum, dum haec aliquid dictat 'velut agendum de praecepto, aut Omittendum ob justam prohibitionem, ita, ut secus faciendo delinquat graviter, aut leviter juxta Proportionem materiae: . atqui conscientia . praesertim recta, est regula proxima: ergo Hec. Unde Mastrius Geol. morati dil=. r. n. 11. recte docet, hane obligationem,sequendi

scilicet dictamen conlatentiae rectae, tam esse

162쪽

De conscientia recta, ct erronea. arseringentem, Sc archam , ut ne quidem per D Eum valeat dispensari; quia nec DEus facere potest, ut quis sine peccato agat id, quod putat, Sc recte quidem , esse illicitum , ac peccaminosum: at quicunque agit contra dictamen conscientiae rectae, eo ipso putat

esse illicitum. Sc peccaminosum id, quod

facit: ergo &c. Quaeres sib, quid sit conscientia erronea s. Conscientia erronea est illa , quae eX II 8.

principiis falsis dictat esse illicitum, quod reipsa licitum est, aut vicissim, esse licitum, quod re ipsa est prohibitum , atque illicitum rv. g. in quadragesima esse licitum esum carnium , quia Ecdlesia dispensavit, clim tamen non dispensaverit vel esse indictum jejunium , ubi revera nullum fuit indicium ab

Ecclesia. Idque tunc praecipue Verificatur, iquando tale aliquid dictat absque fundamento probabili; nam si ex rationabili fundamento formetur hujuscemodi Judicium.

potius reduci deberet ad conscientiam probabilem , quae pariter non rat O errare potest saltem materialiter. M speculative. uti patebit ex dicendis infra a n. ιδι. Videatur Rei Ssenstuet tr. r. ist. 3. n. st. Quae res sto , quotuplex sit conscientia

erronea p. u. Est duplex. alia scilicet vincibilis. alia II F. vero invincibilis. Prior habetur tunc, quando error facile potuisset deponi, utputa alios

163쪽

consulengo, aut interrogando Scc. posterio autem censetur intervenire , casu quo error

non potuit deponi, nec veritas indagari, vel uia erranti nulla venit in mentem suspicio e errore, vel si quidem venit, nihil tamen incidit . quod deberet indagare in veritatem . aut certe non habuit, quem consideret, ve1 interrogaret. Ratio hujus divisionis facile constabit; nam conscientia ideb appellatur erronea, quia ortum ducit ex aliquo errore rergo quemadmodum error potest esse, vel vincibilis, Ec culpabilis, quia scilicet facile potuisset inquiri veritas I alius autem invi cibilis , de inculpabilis, eo quod moraliter loquendo veritas non potuerit indagari, aut agnosci ι ita pariter conscientia erronea recthdividitur in eam, quae e1 vincibiliter, M in

illam, quae est invincibiliter, α inculpabili

Quaeres 7timb , an teneamur sequi coninscientiam invincibiliter erroneam V. g. dum dictat esse mentiendum ad impedienda mala majora a 2 o. - uod teneamur sequi conscientiam in vincibiliter errantem. Ita DD. communissimλRatio est: quia voluntas tenetur sequi suam regulam : atqui conscientia invincibiliter errans regulat voluntatem. Sc quidem pruden,

ter quia dictat hoc, vel illud esse faciendum ob justam Legem; nam invincibiliter errans hoc, vel simili modo secum ratiocinaturi ta4

164쪽

De Conficientia recta, ct monea. Ia'neor sequi, Ed exequi id, quod DEUS, vel

justa lex a me exigit : haec autem exigit a me. ut v. g. mentiar ad impedienda majora ma- ila r ergo teneor mentiri 6cc. Ex quo liquet, hoc dictamen esse a parte rei erroneum; nulla enim lege jubemur mentiris quia tamen creditur prudenter verum . hinc sequi-itur, quod adhuc possit esse regula volunt tis, non quidem qua erroneum , M salsum, , . sed quatenus prudenter creditur verum, Mi obligatorium. Videatur Henno tr. de com . scient. disi. ι . q. a. vel Babenstuber tr. ι. dsci

Dices. Mendacium Iem r manet intrin- , sece malum: ergo in omni casu illicitum. Et , certe siquis in quocunque demum casu teneretur ad mentiendum. vi hujus mendacii posset a DEO praetendere praemium t hoc autem omnino falsum , M absurdum est r

at. distinguendo consequensi ergo in om-I 2 I . ni casu , quo cognoscitur esse malum, est illiacitum , conced. in casu quo non cognoscitur esse malum, sed invincibiliter existimatur esse bonum, M a DEO Praeceptum. neg. consis Verum quidem est, qubd etiam in tali casumendacium maneat malum materialiter sal. tem , quia tamen ab eo, qui invincibiliter eω .rat. malitia non agnoscitur, hinc etiam formaliter non peccat; quamobrem poterit albquando a Deo praetendere praemium non

165쪽

I3o Conferentia quinta

tam propter mendacium secundum se, sedia Potius eX eo, quod mentiendo voluerit ex qui divinam voluntatem; quae executio uti.

que. non est mala, sed bona: M in tali casia D Eus praecipit mendacium non quidem Perse, de directe, aut quatenus malum est, sed indirecte, in quantum jubet, ut nunquam agamus contra conscientiam, faciendo sciliacet id, quod putamus illicitum,& offensivum Dei, sed potius id , quod prudenter credimus a Deo, aut a Lege justa praeceptum, uti recte observat La Croixl. I. n. so. , Quaeres 8tavo, an etiam teneamur sequi conscientiam vincibiliter erroneam V. g. dun dictat esse mentiendum t .l. ην. vincibiliter erroneam non tenemuri

positive sequi, sed deponere potius, licet

teneamur.eam sequi negative, id. est, non agere contra illam, quamdiu durat, Sc non fuit deposita. Ita Pater Sporer tr. r. indeca. ια. c , r. n. ar. ac re ipsa communis DD. Licet

in modo loquendi differre videantur. Ratio hujus est: quia nullus potest obligati ad faciendum aliquod malum formaliter tale, seu ad peccandum: at qui ex conscientia erro 'nea vincibili mentitur', peccat formaliter ἔjam enim debuit saltem dubitasse. an liceat mentiri in his circumstantiis, fic hoc ipso, 'animadvertere . qubd mentiendo sese exponat periculo peecandit e contra si contra conscientiam suam ageret, rursus delinqueret,l . . quia '

166쪽

De Conscientia recta , o erronea. m31 quia juxta Apostolum Rom. ι . Omne, quod non est ex fide id est, ex credulitate, ac per suasione, quod sit licitu peccatum est: e go quisquis agit contra suam conscientiam propriam, peccat; quia hoc ipso consentie in malum , quod ut tale apprehendit, esto a parte rei malum non esset. Qubd autem com scientiam vincibiliter erroneam teneamur deseponere, inde facile suadetur ei quisquis enim tenetur sese expedire a laqueo Peccandi a , nisi deponamus conscientiam erroneam vincibilem , perseveramus in periculo, α qui dem proximo, ideoque in . laqueo peccaudi rnam si eam sequamur, peccamus, si non sequamur , rursus Peccamus, quamdiu non deponimus eam, indagando veritatem et e go ad hoc obligamur. Videatur Reiffen-stuet tr. t. dist. 3. n. I a.

Dices. Qui non mentitur, dum conscieninaia etiam vincibiliter erronea dictat eme memtiendum, ille peccata ergo fuit obligatus sequi hoc dictamen; nemo enim peccat, nisi

agat contra Legem obligantem. disting. antecedens. Peccat contra dictamen conscientiae vincibiliter erro eae,neg. contra dictamen conscientiae rectae, conced. Rnt. Sc neg. conc Qui enim ex errore vin

cibili putat v. g. esse mentiendum, duo habet Judicia, seu dictamina intellectus, saltem virtualiter distincta ir unum quo judicat, se teneri ad mendacium dicendum , O hoc est erro

167쪽

a 32 conferentia μintaneum t alterum verti . quo judicat, non memtisi in his circumstantiis esse idem. ac peccare . quod utique verissimum est. Sc non erroneum, hinc fit, quod . qui stante hujusce modi dictamine non mentitur, Peccet, non quidem contra dinamen prius, sed contrai Posterius, quod erat verum; quia hoc modo consentit malo peccati saltem apprehensi, re existimati. Videatur Laymamia lib. I. tr.

Proponuntur, & breviter resolvuntur Casus practici de co

scientia recta α erronea. I

CASUS PRIMUS.

I Iumstudiosius nimium quantum labricus προ- bene agnorit hinc stiam fragilitarem, illinc is innumerabilia quasi anima pericula; quibus exponeretur in saculo quam ob rem animι induxit. qaod relicto munia, vellet amplecti sanctius institutum, id, qaod, o fecit. Verum, cum pauo post susceptum sacrae Religionis habitum a Nori. tiorum Magistro se *lit. rigidias tractatam exi

stimasset,exc so suavissimo Christijugo ad satam

168쪽

De conficientia vecta, ct erronea. 23 rimo flus stata. asserens, se tenere firmiter sibi

persuasium, quod a Deo puniatur ob neglectam τocationis. μα. Quaritur jam r. an Titius pace et non obtemperando dirinis in 'irationibas ad ingressum Religionis impellentibus' is a. an peccaverit denuo repertando ad sacatum M. ad primum. Titius per se loquendo non peccasset, tametsi inspirationibus diu, nis statum Religiosum suadentibus non temperasseti Ratio est e quia statvs Religi ius non cadit sub praecepto, sed suh consilio duntaalair atqui ex eo, qubd quis negligat amplecti e sillum Evangelisum etsi ad hoc amplectendum videatur interiori stimulo excitatus, per se loquendo non peccat, ut bene docet Stoet in sias tribunas. ι . p. f. n. so. ergo ε . Nec refert: quM Titius bene agnoverit suam fragilitatem, simulque innumera animae pericula in saeculo sibi imminentia; quia bis non obstantibus potuit habere

animum firmissimum resistendi tentationi,hus cum adjutorio divinae gratiae, occasion-que peccandi pro viribus evitandi, vel aliis mediis licitis cumula statum matrimonialem amplectendo) fragilitatem suam suffulciem di. Esto etiam agnoverit, se in Religione tutius, M secimus suam operari posse salutem et certum tamen est. 'ubd non tene

mur semper amplecti id. quod est tutius; secus enim quivis homo lubri eus teneretur fugere saeculana, ct cuculam induere; quod

169쪽

. L.

IAM Conferentia qxinta tamen cerib falsum est: ergo Titius negligem do, Mnon sequendo hujusmodi inspirationes divinas ad statum Religiosum impelleri res, non peccasset. Dixi tamen. per se I si quendo non peccasser oec. R. Jam ad adum quaesitum hujus Casus..' : potuit Titius excutiendo suavissimum Christi iugum, M revertendo ad iaculum pecticasse, non quidem eo praecise ex capite, quoἀMonasserio valedixerit cuilibet enim Norivitio semper manet liberum, se mediantet

professione solemni obstringere S. Religioni. vel non sed ideo, quia fortassis saltem ex

Gonscientia erronea putavit, se revertendo ἀωculum, sucmque vocationem negligendo.

graviter, delinquere, vel quia credidit, se inisculo, utpote tam periculoso non, nisi diffificillime salvatum iri. Unde P. Caspensis da

peccat. dio. s. n. st. Sapienter monet , desis

attendendum amctum. ex quo Consilium Evangelicum respuitur, indeque deducen. dum, an, vel quantum quis respuendo deis liquerit. Neque abs re videtur id, quod Titius suspicatur . scilicet se a Deo hae miseranis, da discordia puniri obpeglectum vocationis. suae; qu bd enim plures ob hanc causam nomminiis graviter, quam palpabiliter fuerint, puniti, dura nobis .. α quidem satis tragica

stant exempla, . ita, non immerito credere liceat, in similibus fuisse velificatum illud Pror.. r. c. quia Focarit O renuistis - . ega.

170쪽

De eonscientia recta . ct erranea. x ς

quoque in interitu vestro ridebo. O subsanna-- ho m. M. At, inquis, quid tenendum de Parentia hus, qui filios, α filias suas nituntur averterea statu Religioso pK. Si id faciant ex motivis mere futilibus, ae humanis sine sufficienti causa, procul dubio graviter peccant. Ita communissime DD: Ratio est: quia in eligendo , M amplectem 'do vitae statu; sive Religioso, sive saeculari Scc. quisque est liber, M sui juris: ergo si Parentes liberos suos in hoc sine vere gravi causa impediant, vel impedire nitantur, revera gravem iisdem inferunt injuriam,& hoe 'Ipso graviter peccant. Nec dubito, quin graviter delinquant illi Parentes, qui a Resis

gione avertere conantur V. g. filium ex eo ἰpraecise , quod sit unicus; vel quod amplam habeat haereditatem aec. Secus procul dubio dicendum, resolvendum est, casu quo

Parentes ducuntur motivis vere pondera

tibus cujusmodi esse possunt I . si deis su cessionis vere nobilis, vel antiquissima famulia deperiret, vel a. si hujus deiectu quae' idam Dynastia. aut integra aliqua Provincia deberet devolci in aliam lineam Aeatholiscam; vel 3. si Parentes sint constituti in umre gravi necessitate, quae aliter sublevari non

pollet, nisi ope. M subsidio filii in sareula

remanentis et hoc enim supposito filius ne dum jure positivo, verum etiam jure nata.

SEARCH

MENU NAVIGATION