Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ris Conferentia quarta in specie infima exponere in confessio-

1or Quod non: Se ita tenet Lessius in Auct. p. confessio. casu ρ. Se Lugo de paenitent. dup.

ld. n. ao F. Ratio est : quia omnes detractio. - nes sumunt suam malitiam ex eo, qubd sint contra unum honum famae,quemadmodum furta ex eo, qu bd sint contra bonum fortunae: ergo sicut non tenetur determinate exis, Primere, an aurum, vel argentum. Vel v

stem dcc. abstulerit, sed satisfacit dicendo se rem gravem abstulisse &c, ita pariter hujusmodi detrachor satisfacit, dicendo se graviter detraxisse proximo aec. nisi praeter damnum famae simul scienter intulisset aliud damnum fortunae ex hujusmodi injusta diffamatione, prout nonnunquam fieri possiete non enim quaevis vitia hominem aequaliter reddunt inhabilem ad quodcunque ossicium v. g. militare; unde procul dubio majus damnum infert v. g. militi , qui illum infamat de furto, aut proditione Scc. 6 c. quam qui infamat de fornicatione. Io'. Colliges qto, circumstantiam l0cisimit, ter tunc solum esse exprimendam in confessione, quando peccatum intuitu loci specialem malitiam contrahit, veluti fit, si quis in loco patente, Ec coram aliis turpia loquatur, vel quod adhuc pejus est,ipso opere exerceat, utique non sine scandalo contra virtutem charitatis item si quis in loco sacro, ut-

152쪽

ve eircumstantiis actuum humanorum. εχ puta in ipsa Ecclesia. vel Capella ag cultum diυinum specialiter consecrata actu externo Peccaret, v. g. vel se ipsum, vel alium tur- Piter tangendo, polluendo Edc. quia in hoc casu committitur insuper sacrilegium. S cus dicendum. si hujusmodi impudicitiae committerentur solum in Campanili, vel in Monasterio, aut domo beneficiarii; quia hujuscemodi loca non censentur specialiter/gonsecrata ad cultum divinum, prout jam alibi diximus. Videatur de hoc Corduba in summa q. 3 13. Sylvester s. loca Religiosa. Uega insumma p. I. c. Fa. p. circumstantia. casu Dices adhuc. Quidsi autem poenitens alium, vel aliam personam tangat impudice, teneturne dicere, an in parte luperiori corporis , vel vero in inferiori tactus fuerὶts,chus ' - - ου, tigulariter loquendo praesumi potest. IIS. ac debet. hujusmodi tactum fuisse graviter

Peccaminosum ς qui enim fatetur se impu.dice tetigisse personam, videtur velle expri-omere locum, seu objectum impudicum sui tactus: dc certe de tactibus honestis, M non impudicis nemo fortassis , nisi scrupulosus sese accusare solet. Eapropter si Confessarius aliunde, scilicet ex reliqua materia comsessionis animadvertat, poenitentem esse Ualde debitum veneri, minime dubitandum est, quin tangendo graviter deliquerit; hoc enim

153쪽

II Conserentia quarta in his circumstantiis prudenter omnino Prae sumere licet. Arbitror tamen rursus , Cori-.' fessarium in simili casu sapienter facturum interrogando ulterius 3. An hujusmodi tactus deliberate, Sc malo, seu lascivo animo contigerit, Se si hoc y a. An in parte superiore, vel inferiore corporis et supra vestes duntaxat, vel vero ad nudum corpus fuerit sactus' Gravius enim est, resticere, vel tangere animo impudico corpus hominis sub pamnis. quam manum, vel pedem ψ quia magὶs i, bidinosa delectatio est ibi. inquit S. Thomas spuscul. 64 Certum insuper ae exploratum esse debet, tactus, qui in partibus vereri dis immediate fiunt, praesertim inter personas di versi sexus, efficacius influere ad pollutionem, quam si fiant in aliis partibus , praesertim supra vestes duntaxat. Ia I. Colliges sto, circumstantiam quomodo tunc solii messe exprimendam, quando modus agendi actum humanum vel transfert a veniali ad speciem mortalis, aut vice Versa; prout fieri amat ratione majoris, vel minoris advertentiae, seu deliberationis; vel quando modus peccandi superaddit specialem mali, tiam l veluti fit in furto iacto cum violenta aggressione Domini, item in peccato luxuriae , cum violenta suppressione mulieris commisso Ecc. Ratio semper manet eadem,

quae mox superius fuit data: quia scilicet in hujuscemodi casibus intervenit malitia specie

154쪽

De eire stantiis actuum humanorum. II 'morali distincta : violentia enim ex furto simplici facit rapinam . ex fornicatione vero stuprum efficit. Ita cum communi DD. iWigant, cit. tr. I. Exam. a. n. 3 F. La Croix lib. o. p. a. n. Io 37.

Colliges denique sto , circumstantiam I in

quando, id est, temporis, caeteris rarius esse exprimendam. Ratio est et quia raro con- .

tingit . ut haec superaddat actui humano specialem malitiam s parum quippe refert, an v. g. furtum, homicidium. vel detractio MC. ante, vel post prandium, an in die feriali. vel festivo fiat. Posset nihilominus haec circumstantia saltem subinde specialem malitiam conferre, utputa , si quis in die Jovis sancto, vel parasceves, aut paschae Ecc. vellet instituere ludos, choreas publicas , sicut in bachanalibus, inquit Wiganteis. n. 3 6.

Notabiliter insuper peccatum aggravati videtur, si V. g. consuetudinarius , aliive in occasione proxima constituti , eadem die, qua confessi, M sacra Communione refecti sunt , denuo relabantur ἰ Praeterquam enim, quod haec videatur palmaris

ingratitudo erga DEUM, insuper videtur haud obscurum indicium , quod

Poenitentes non habuerint efficax propositum sese emendandi, ideoque merito timendum, ne indigne, Se sacrilege perceperinti H 4 ' Sacra-

155쪽

I a 3- Conferentia IV. De Circumst amiis M. cramentar nec proin mirum, quod, isem mei plerumque in hoc apprehendant singularem malitiam, proptere que desuper sipgvlariter sese accusare so Ieant, prout ego non semel, sed pluries audivi. Vide de hoc, si placet. ea, quae diximus

156쪽

CONFERENTIA

QUINTA

De Conscientia recta dc e

ronea.

II 3. Conscientia ut sic est dictamen practicum inistellectus, I . Communiter dividitur in quinque membra, scilicet I. rectam. 2. Erroneam. 3. Dubiam. 4. Probabilem, & s. in scrupulosam. 3 I S. Rursus alia dicitur olligans, alia consi lensi& alia permittens. I 6. Conscientia recta est illa, quae ex principiis veris aliquid dictat in particulari. II . Unde etiam hanc tenemur sequi, casu quo aliquid dictat velut praeceptnm, aut prohibitum. ι 18. Conscientia erronea dicitur ea, quae ex priniscipiis falsis aliquid dictat. 39. Haec duplex est, stilicet r. vel invincibiliteri vel 2. vincibiliter erronea. 32O. Dictamen conscientiae invincibiliter erroneae, praecipientis,aut prohibentis quivis tenetur sequi. I 2I. Solvitur quaedam instantia in contrarium. I 22. Non tamen tenemur, immo nec lices sequieonstientiam vincibiliter errantem, quando haec dictat aliquid, quod reipsa est illicitum. 23. Satissi cuidam alteri instantiae in contrarium, 324. Resolvitur Gaius I. De quodam Candidato M sacram Religionem vo-x . '

157쪽

I 2ς. An talis relicto ordine denuo revertendo ad saeculum peccet I 26. An peeeent Parentes, qui liberos sum nituntur avertere ab amplectendo statu Religioso φIet . Resolvitur Casus Il. Cujusdam pCenitentis , qui putavit, cogitationes mere internas, quantumvis de se malas, culpa vacare &C. I 18. Et de eo, qui nec actus impudicos, ri que ipsam etiam pollutionem apprehendit ut pe caminosam ti 29. Unde Consessarius debeat colligere, utrum talis homo graviter deliquerit, nec ne a 3O. Resolvitur Casus III. cujusdam personae, quae erronee existimavit, se incurrisse impedimentum assinitatis I 3I. Quo non obstante probabilissime contraxit

valide matrimonium.132. Peccavit tamen concedendo usum corporis,

quippe quem apprehendit ut sibi illicitum. I 33. Non item admittendo tactus impudicos,quos putavit licitos &c. 134. Conscientia differt tum a Syntheresi, tum etiam a Theologia morali. I 3 s. Quomodo dictamen conscientiae practice sor

I36. Ad hoc sermandum non semper requiritur discursus formalis. I 3I. Contra conscientiam operari semper est illici

tum. I

I 38. satisfit cuidam instantia in contrarium.139. Quomodo peccetur agendo contra dictamen conscientiae φ .

IV. Quid de eo, qui apprehendit se male agere,

sed sine reflexione, an graviter , an vero leviter duntaxat pecceti e

158쪽

De Conficientia recta. ct erronea. II. 3

- . . . . t

Praemituntur, Sc breviter resolvuntur quaesita, scitu necessaria ad

debite resoluendos Casus practicos tum de conscientia recta, tum etiam

de erronea.

aeres primb , quid sit conscientia χ

ηl. Conscientia est Judicium, seu dictamen practicum intellectus, quo is ex principiis communibus judicat, Ec in partiaculari deducit aliquid hic, α nunc agendum

velut honestum, aut velut inhonestum omittendum esse, fuisse, vel fore. Ita Scotus a.di'. 3'. q. a. SPorer tr. I. c. I. n. F. La Vmann. l. l. tr. l. c. a. n. I .ct communiter DD. Dicitur autem Judicium, re quidem practicum; nam conscientia ethimologice sumpta idem sonat, ac cordis scientia, vel juxta D. Tho- Sc Scotum quasi concludens scientia;

quod utique ad intellectum pertinet: ιM quia haec est regula proxima actionis humanae. ideo debet dictare, seu concludere de aliqua actione in particulari. Dicitur ulterius: judicans aliquid velat honestum agendum oec. Enimvero quando intellectus noster dictat aliquid agendum non secundumrationem su

periorem quae attendit honestatem operis sed

159쪽

conforentia quinta

sed tantum secundum rationem inferiorem c quae praecise attendit utilitatem, aut delecta- 'hilitatem actionis, parum, vel nihil omnino curando de honestate operis &c. hujusmodi dictamen non meretur dici conscientia. sed potius anticonscientia, inquit recte Spo-rer. Ratio est: quia conscientia debet emeregula, sic quidem proxima actuum humanorum, uti jam dictum est: atqui hoc dictamen quod fit praecise secundum rationem inferiorem v. g. hic, Sc nunc esse furandum. adulterandum Ecc. plane non est regula, sed: . potius corruptela actionis humanae r er

Quaeres adb, quotuplex sit conscientia ut sic II 4 , a . I. Est quintuplex, scilicet r. recta. a. erronea. seu falsa. 3. dubia. 4. Probabilis. seu opinativa. Sc 3. scrupulosa. ita rursus communissime DD. Ratio desumi debet ex mox dictis r conscientia enim ut sic est dictamen practicum intellectus; atqui intellectias noster sic judicando quandoque procedit per praemissas certas, Ec dicitur conscientia recta, quandoque deducit aliquid ex principiis falsis, α erroneis, indeque enascitur cfnscientia erronea; non raro ex principiis probabilibus remote saltem concurrentibus, aliquid concludit, dicitiirque conscientia probabilis. Rursus aliquando non invenit talia principia, ex quibus certi aliquid posset conclu-

160쪽

De Conscientia recta, ct erronea. ias dere, unde vel manes intellectus suspensus de honestate, vel inhonestate actionis, aut certὲ judicat esse dubium, an hic, dc nunc liceat operari, vel nonr δc haec communiter appellatur conscientia dubia. Denique con tingere natum est, ut subinde levibus de cain . . . sis, desine sufficiente motivo aliquid appre hendat velut illicitum . M peccaminolum, quod tamen tale non est: α haec tandem appellatur conscientia scrupulosa. Res tota fiet clarior per decursum, Se alia exempla insequentibus Conferensis de singulis adferenda.

W. jam adb. Conscientia Ut sic rursus sub-i idividitur in obligantem, conbulentem M per' mittentem. Nomine obligantis intelligitur illa, quae dictat aliquid velut praeceptum. aut prohibitum, proptereaque Ut faciendum,

aut omittendum. Nomine consulentis in ,

telligitur ea, quae aliquid suadet, vel etiam dissuadet solum pro meliori esse, v. g. esse abstinendum ab hac, vel illa regreatione δ' esse exercendum hoc, vel illud opus charistatis. Denique nomine permittentis intelligitur illa, quae dictat, aliquid hic, Sc nunc

esse permissum, ita, ut non sit praeceptum. neque prohibitum, v. g. esum carnium in

quadragesima, casu quo Ecclesia dispensatdcc. Ratio hujus subdivisionis liquet ex dia. Ehis: conscientia enim est regula proxima, dictans in particulari de re agenda, vel non:

SEARCH

MENU NAVIGATION