Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

-8 Conferentia octava

dine ad reprimendas tentationes earnales; tametsi enim intendat orationi. vel labori manuali, per hoc tamen non cessant stimuli, α fluctus motuum carnalium, neque illico recedunt turpissima illa phantasmata e phantasia, seu potentia imaginativa. Praefatum medium esse prorsus solidissimum, firmissimum ad evitandum formale Peccatum; quia, ut recte advertit P. DruZBihi loe. cit. vel maxime deservit ad excludendum consensum voluntatis: ergo etiam ad evitandum ipsum peccatum formale. Nec refert, quod vi hujus stimuli, ae motus carnis.non illico cessent, vel qu bd ocylas redire soleant in memoriam: nam neque stimulicarnaleS, nec motus lascivi,neque phantasmata quantumvis turpia, Sc lasciva ex se sunt

peccata, nec unquam evadent peccaminosa ,

nisi accedat voluntatis consensus. Neque etiam phantasia nostra despotice subjacet voluntatis imperio: quin immo teste Henrico Susio apud Lobner Sc La Croix n. I FI .con. cors est multorum etiam Sanctorum, sententia, quod ratio saepe per importunas incidemtias usque in delectationem naturalem per-niat, idque satis longa morat, antequam LI

ipsius per maturam deliberationem plene compos fiat, Se in talibus boni homines pec

Catum mortale metuere non debent. ait La

Croix cit. sed potius sperare meritum ob ubctoriam ab hoste maligno reportandam.

292쪽

De eonficientia scruptilosa. At, inquis adhuc r Titiae durante tentationis procella saepissime incidit: Ecce imo δὲ delectaris: modo consentis, aut consensisti; jam deliquisti mortaliter G. sec.3 . Etiam haec incidentia nihil prorsus fa 2 2'. cit ad peccatum, sed potius contribuit ad . a majus meritum, longe enim aliud est inci- , dentia de consensu, quippe quae se praecise habet ex parte intellectus, M aliud est ipse

consensus, qui se tenet ex parte voluntatis. Rursus. aliud est illa delectatio turpis, na- tturaliter concomitans, vel subsequens motum lascivum, Ec aliud acceptatio voluntaria hujus delectationis, seu complacentia voluntatis. Et certe, si hujusmodi personae bonae mentis cuti scrupulosi regulariter esse solent) a Confessario interrogentur, an ergo hujuscemodi incidentias, motus carnales Scc. libenter habuerint ὶ sine mora respondere solent; Absit a me Domine: utinam talis in-lcidentia nunquam mihi veniisset in mentem, ne ique deinceps unquam amplius rediret. Exqutillatis liquet, quod tales personae longe absint 1 periculo peccandi formaliter, immo verbmultum per omnem modum sibi promereia valeant, modo hujusmodi calamitates. αmiserias, sine dubio devotae menti molestissimas, patienter ferant, α consensum inter num constanter excludant. x

293쪽

confereneia octava

. III.

Corollaria ex dictis inserenda.

aio. Olliges ex hactenus dictis primb. quoda

nam . sit discrimen inter serupulosum. de hominem sancte intimoratum, seu inter timoratam. M scrupulosam conscientiam ρnam scrupulosorum timor plenus est impuritate, M inconstantia mentis, vi cujus semper quasi perturbati in sollicitudinem. non allacrem, sed potius in anxietatem. pusilla- nimitatem, ac tepiditatem, tandemque in ta idium quasi omnis boni devolvuntur, simulque apprehensio mali sit in ipsis cum perturbatione totius hominis. ita, ut nec se ipsos capiant. sed potius quodam quasi mentis de lirio tabescant; e contra uere intimorati sancto Dei timore, solent quidem metue ne Deum offendant, proptereaq; etiam a Ve , bis otiosis, aliisve quantumvis levibus offensis quam diligentissime sibi eavent, ita tamen. ut sine perturbatione mentis. aut nimia amxietate viam mandatorum Dei cum eordis iamquillitate incedant, & absque perturbatione continub quasi ad Deum a triste ex quo liquet. hunc Dei timorem indEquem tam conscientiam sanctam esse. α laudabiα Ie*, e contra scrupulosam conscientiam vituperabilem ; quamquam haud ignorem.

294쪽

De conficientia scrupulasa. is I

non esse semper in potestate scrupulosorum sese expedire ab his stolidis apprehensionis ius, proptereaque compassione potius. Quam reprehensione dignos esse. Vid. Mar-

Colli es insuper adb, discrimen inter hin 13t. minem scrupulosum, α laxum et serupulo. sus enim de peccato sibi timere solet etiam in s. uuae alii flocci faciunt: ubi e contra i xus spernit, Sc pro nihilo habet ea, quae alii viri prudentes. Se boni communiter sibi Religioni dicunt. Rursus qui Concionatoribus probis non credit, eorumque repre hensiones , velut excessivas exaggerationes spemit, meritb dicitur laxus: e contra scru νulosus aliis viris etiam doctis ac bonis assim rentibus hoc, vel illud absque peccato fieri Dosse, solet non credere, nec acquiescere. , in lent insuper laxi in omnibus divinis,seu etiam animae salutem concernentibus , utputa uleonfessionibus , communione sacra, vel etiam orationibus inconsideranter, Praecipi. tanter &c. progredi, explicantes quid pro Quo sine numero, de spvitanter, sine devotione, vel attentione &c. econtra scrupulosi sibi timent si vel minimam circumstantiam in consessione omittant e lol. lent insuper repetere, quae cum involuntariis

etiam distractionibus jamjam dixorunt. tuqubd amplius mirandum, nec sibi, neque

295쪽

. , as Σ . conferentia octava

aliis viris doctis satis confidunt. dum hoc εvel illud scite fieri posse audiunt, immo novam diffidentiam in eo ponunt, quia putanta Confessario similia ideo duntaxat sibi dici. aut praescribi, quia scrupulosi sunt; quod

plane aeque ineptum videtur, ac si infirmus tempore quadragesimalis jejunii non auderet commedere carnes , eo quod Medicus h rum commestionem ideo tantum praescrips rit, quia judicavit statum hujus infirmi id exigere. Videatur La Croix n. sa 6. vel Si

a3 2. Colliges ex his 3tib,Confessariis scrupulosorum nedum magna prudentia, Se diser tione , verum etiam magna patientia esse. utendum , 'discretione quidem, Sc pruden tia, quia si talem scrupulosum velint dirigere juxta opiniones magis rigidas, vel multum examinare de circumstantiis, vel etiam interroganti respondere trepide quasi, aut cum multis distinctionibus dec. nedum nihil efficient, sed scrupulis amplius eum involvent, patientia vero, quia si impatientes sese exhibuerint, eundem, vel omnino pusillanimem reddent, vel in omnimodam desperationem praecipitabunt, vel maxime autem compassione digni mihi semper visi sunt illi. qui propter excessum melancholiae in hanc mise. riam prolapsi sunt; cum enim talis infirmitas ipsis non sit voluntaria, simulque propter

296쪽

De Conscientia scrupulos. .as 3 eandem summe assis gratur nedum corpore verum etiam mente ; hinc Christiana pie eas, ad charitas plane obligare videtur, ut quemadmodum ex duplici capite gravissi- me affliguntur, ita etiam a Confossario patientiη duplicata, seu duplo major, quam aliis monstretur, modb ostendant aliqualem saltem cooperationem, Sc conatum salutaria media, seu Consilia a Confessario sibi prae. scripta exequendi, ' - 'At verb, ubi poenitens scrupulosus suo a 33. Judicio tam pertinaciter adhaeret , ut detrectet pia, Se salutaria monita, aut consi-- lia exequi; noverit Confessarius, se AEthiopem lavare, frustra oleum, operή-que Perdere, ac proin eum velut incurabilem blande tamen, ne afflicto addat afflictionem poterit dimittere. Hac de

causa Tamburin. in Decalog. l. i. c. I. g. l.

. Fatetur, se dimisisse quandam foeminam scrupulos m velut immedicabilem, eandemque a pluribus prudentissimis Patribus fuisse dimissam, recte subdens, hujusmodi homines pro cerebro laesis haben.

Colliges tandem 4tb, Scrupulos partim λ34

utiles esse, partim noxios. Utiles sunt i quia juvant ad emundandam conscientiam. a. Quia faciunt hominem cautumi in .suis

actionibus, ne DEUM Offendat. 3. Ju-

297쪽

Es conferemia Octavavant ad internam humillationem ς. nam scrupulo ius suas angustias, ac miserias etsi occultissimas cogitur detegere alteri, eius demque mandatis, α consiliis obtemperare. q. Multum conducunt ad hoc, ut

, is, qui aliquando fuit scrupulosus. deinde

possit alios magis juvare in hac infirmitate. Denique juvant ad magnum meritum,

uti jam dictum fuit.

Econtra autem noxii sunt imprimis eo pori; quia destruunt valetudinem, ait nuant caput. saepe redigunt hominem ad insaniam, vitam abbreviant, animam revidunt intricatam, perplexam, α quandoque desperabundam, intellectum confundunt, re saepe totum hominem, licet ca terti bene talentatum reddunt ad omnes unctiones ineptum: praeterea impediunt multa hona opera, faciunt tempus prodi gi multis vanis, de inutilibus cogitationibus. Existimo tamen omnibus bene ponderatis. praestare, esse scrupulosum, quam laxum. etsi hoc postetius non sit tam on rosum. aut molestum ; laxi etenim, dum

uidquid libet, licitum sibi putant. ne

um ambulant, sed potilis currunt viam latam. ac spatiosam . quae ducit ad interitum: Scrupulosi econtra, tametsi gravissime affligantur, mallentque saepe mor- , tem, quam ejusmodi angoros ferre, in. . cedunt

298쪽

De C scientia scrupulasa.

cedunt tutissima crucis via, Ed quodam modo sine peccato Tyrannorum lentum sustinent Martyrium, proptereaqης insignem procul dubio modo patienter ferant hanc infirmitatem a merentur a DEO coronam; quin etiam teste La Croix l. r. n. F r3. Homo. Qui in vita scrupulosus fuit,

in morte solet abundare maximis consolationibus ex recordatisne, quod se Per conatus fit conscientiam habere mundam.

299쪽

CONFERENTIA

De natura, & Conditionibus

Legis in communi.

SUMMARIUM. '

23 s. Lex ut sic est regula stabilis actionum huma

236. Recensentur breviter sex conditiones ad x tionem Legis necessariae. st 3 . Lex ut sic recte dividitur I. in naturalem,& positivam. 2. Positiva in divinam,& humanam &c. 238. & seqq. singula membra dividentia succin

cte exponuntur.

242.' Ad hoc, ut lex in actu et do obliget, neces.sario praerequiritur promulgatio, id est , solennis intimatio, facta communitati. 2 3. Leges Civiles Imperii non obligant, nisi post duos menses post earum promulgationem in singulis Provinciis dactam. - . Idipsum hodiedum probabiliter asseritur de Legibus Pontificiis merὸ constitutivis :et s. Nisi Legislotor aliud exprimat in sua consti-

' tutione.

246. Aut nisi lex irritans actum, vel inhabilitana personas &c. I. Lex naturalis, & divina non dependent abacoeptati e populi. ' A Quin

300쪽

- De natara, ct conditionibus Legis m. a s

et . Quin imm5 neque Leges Ecclesiasticae, vel politicae hodie dependent ab ea. 49. Esto ex privilegio specias, vel alio pacto a

Legislatore inito, ita dependere possint, saltem a selectu populi, vel statibus, uti vocant. Eso. Quaenam sint differentiae inter Legem& praeceptum a s I. Recensentur nonnulli Casus, in quibus praeceptum non exspirat cum morte praecipientis. - .

Eset. Resolvitur Casus I cujusdam Saeerdotis Cais tholici dubitantis, an tuta conscientia possit adire Angliam, di ibidem contra edictum Regis saltem in occulto peragere divina. μΣ s3. Non tenebatur morem gerere huic constitutioni, utpote contrariae Legi divinae. Solvitur quaedam uastantia tu contrarium . . sis s. Resolvitur Casus II. alterius Sacerdotis, dubitantis, an post factam prohibitionem Romae possit in hisce partibus nostris portare capillaturam adscititiam. s6. Qui certo novit, Romae a s. pontifice aliis quam propositionem velut haereticam, aut scandalosam suisse damnatam , tuta couscientia non

amplius potest eam docere, vel practicare. 67. Resolvitur Casus III. cujusdam Consiliarii, qui dixit, se insigniter decepisse quendam. Iu daeum ignarum Legis pragmaticae proxime promulganda .as 8. Probabilissimε ex hac deceptione noci incudirit obligationem restituendi. F9. Incurrisset tamen hanc, si ficta jam promul, gatione Legis isnarum decepisset. 26O. Quaevis lex introducit obligationem, vel ad culpam, vel salteri ad pinnam.

SEARCH

MENU NAVIGATION