Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

a 8s Conferentia decimarib exigit vim Legislativam: ergo haec com petit S. Pontifici. Uideatur c. soli- έ. dem joris. ct obed. N. ado. Haec potestas Ecclesiastica condendi scilicet Leges, concernenteS anima rum salutem . rectamque gubernationem competit insuper aliis, scilicet I. Concilio Generali legitime congregato, quod accedente auctoritate, consensu, Sc approba

tione S. Pontificis potest obligare univers lem Ecclesiam. 2. Competit insuper haec potestas Concilio nationali, quod nationi; l Provinciali, quod Provinciae; Dioeceiano, quod Dioeeest Leges praescribere potest. 3. Capituliam Cathedrale sede vacante poteRpraescribere Leges c. r . de majoris. o obed. non tamen tales, quae juri Episcopali quaesito, aut competentibus Jure speciali Episcopo cedant in praejudicium. Cardinalibus tamen

sede vacante non competit potestas ferendi Leges pro universa Ecclesia, prout habetur decisum c. s. de Elin. in Oto.

N. jam 3tio. Insuper haec potestas Legislativa Ecclesiastica ferendi Leges particulares, competit variis Superioribus pro suis respective territoriis, Ec subditis, utputa I. Epia scopo, qui suae Dioecesi potest praescribere

Leges, c. a. de constit. in orb. a. Cardinaliabus, qui Ecclesiis, unde titulum sunt sortiti. possunt praescribere Leges c. rr. de m m. σ

332쪽

causa Legum, seu potestateLegislativa.

exempti, habentes territorium , quam non habentes territorium, uti sunt Praelati Regulares Mendicantium, gaudentes in suos sibi

subjectos Iurisdictione quasi Episcopali.

possunt iisdem certas Leges praescribere, licet horum facultas hodie nonnihil sit restricta, γprout amplius patebit ex dicendis casu ado. a. n. art. Ato denique Abbatissae, tametsi monialibus sibi subditis velut Matres familias possint imponere praecepta, domesticam.

etiam regularem, α oeconomicam administrationem conceruentia o quia tamen ob

infirmitatem sexus non sunt capaces Iurisdictionis spiritualis, quippe quae ordinarie sollim competit subjecto ordinis capaci ;hinc DD. communissime cum S. Thomatenet, eas non gaudere potestate Legislatin spirituali. liauaeres 2do, utrum haec potestas ferendi .. Leges Ecelesiasticas competat saltem Impe. ratori. Regibus, vel aliis Principibus saecu- Iaribus i

Quod non. Ita cum communi DD. Reiffens uel lib. r. decret. rit. a. I. 13. I. asto.

Ratio est: quia Principibus saecularibus non competit Jurisdictio in personas Ecclesiasticas, veluti constat ex diversis juribus c. ult. de rebus Ecel. non alien. item c. quamquam decensib. in otὸr atqui Lex lata sine urisdictone, seu in non subditum, ianitatu habet vim abligandi,c. A. .nobis. a a. dιsent. excomm. du

333쪽

c. uiri de constitui. in brὸ. ergo Scc. Ex quibus Canonistae communiter inferunt, non illas duntaxat constitutiones, quibus Principes. ac Magistratus laeculares expresse, M specifice disponunt de Ecclesiis, , personis Eecim siasticis in harum praejudicium, sed etiam

eas, quibus nominatim, ac specifice, dusponere tentant in favorem, ac commodum Ecclesiarum, aut personarum Ecclesiastica. rum , irritas esse, M nullius valoris , prout deciditur c. qua in Ecclesiarum. 7. de constit. Et ratio est: quia hoc modo Laici adhuc exe cerent quandam superioritatem, re auctoritatem in Ecesesias, atque personas Ecclesiasti. cas: clim tamen Laicis cetiam Religiosis super

Ecclesiis, ct personis Ecclesiasticis, nullast attributa facultas, ut dicitur l. cit. c. o. Quaere 3 tio, penes quos resideat potestaseondendi Leges Civiles p . .

primb. Haec potestas competit summo Pontifici, in quantum praelifert Princi pem saecularem, qui proin potest Leges politicas, id est bonum temporale spectantes. praescribere, sed suis duntaxat subditis tem. poraliter sibi subjectis. Ratio est: quia cum respectu horum habeat auctoritatem supremam, immo, dc obligationem eos dirigendi in ordine ad bonum publicum promOUem dum, ac conservandum, debet eidem conincedi talis potestas is secus enim foret deterioris conditionis, quam alii Principes saecula,

334쪽

De causa Legum, seupotestate Legislatira i 89

res, nec posset satis efficaciter sibi subjectos gubernare in ordine ad bonum politicum. Fatendum nihilominus est, quod, quem- iadmodum Jurisdictio temporalis summi Pontificis non se extendit ubique terrarum, ita, Sc potestas Legislativa Civilis ejusdem' non se extendat ultra territorium Pontifi

At vero summus Pontifex velut legitimus 27 Christi in terris Vicarius, cte Pastor unive salis Ui Jurisdictionis spiritualis in directe saltem potest etiam disponere , dc judicare de rebus temporalibus, ubi id exigit necessitas fidei Religionis Catholicae, aut salutis, prout ex c. Alius 1 F. q. o. aliisque juribus fustis ostendunt DD. nominatimΗerincx disp. 3. de LL. n. 6 o. & Reiffens uel ubi supra g.

3. n. FI, Et certe secus non esset satis provisum bono Ecclesiastico, prout rem reces perpendenti facile patebit. . ado Imperator in Regnis, ae Provin- 73

ciis pleno jure sibi subjectis potest ferre Le.

ges Civiles. Ita omnes. Ratio est: quia Lege Regia ut loquitur Ulpianus I. quod prin- ripis . de const. Princ.) populus omne suum imperium ct potestatem in Principem transtulit: ergo etiam potestatem Legislativam, quip- pe quae est actus primarius Regiae potestatis. Quin etiam Regina legitima Regni haeres, li. ehi nubat , nihilominus gaudet potestate Le. gislativa. Ratio est: quia supponitur esse

335쪽

a 4- Domina suprema in subditos suos potestate praeditar ergo competit ei facultas ferendi Leges. Hodie tamen Imperator Augusti mus condere nequit Leges universum Imperium obligantes irrequisito consensu Imperii, ac statuum Imperialium , prout videre licet. in Instrumento pacis Westphalicae art. ι. g. gaudeant a. nec non in aliis Recessibus, cte capitulatiovibus, teste M. D. Franc. Schmierlib. . tr. l. c. 7. sed . a. s. s. n. Fa. Oseqq.

I . jam 3 lib. Principes,cte status Imperii pro suis respective territoriis possunt ferre

Leges particulares, veluti communiter tenent DD. conformiter t. q. g. de 3. O g. Ratio est : quia Principes Se status Imperii

in suis territoriis vicemImperatoris obtinent rergo idem valent quoad hoc, quod Impe- . rator in Regnis sibi subjectis. Quin etiam 1, ve ex concessione Imperatorum, sive etiam ex consuetudine Principes Imperii possunt facere constitutiones juri communi contrais rias e non tamen possunt Episcopi in suis Dioecesibus ferre Leges Juri Canonico communi contrarias; quia in hoc ado cala timendum foret ingens animarum periculum L quod tamen non est timendum ex priori, prout sapienter advertunt Abbas Panormit.

um circa hoc valeant alii Nobiles videri pini test apud M. P. Schmiar. ι. c. a. os. f. ue

336쪽

. H. Proponuntur, & breviter re-

' solvuntur Casus practici, de Pot

state Legislativa.

Quidam Princeps sacularis dum inaudiit, a

buissubditis frumentum pretis notabiliter excessivo fuisse venditum, eo quod aeris inclemem ilia. niviumque copia visa sint porrendere mefismparcissimam: totis viribus in id incubuit, ut pauperum bubditorum bono pros=iceret, simu i γε divitum avaritia modum poneret: quem insnem generali edicio subpaena confiscationis , O graviori adhuc mulcta prohibuit. ne quispiam in suo terrisorioprasumeret sciassam frumenti, seu Milonis uti appellamus, carius venderer, quam octo florenis. Iam ver. Titius Claricus putans se velut personam Ecclesiasticam non a tringi ad observantiam hujus edicti. utpote a faculari Principe duntaxat emanari, a o. aut plures Schassas vendidit majori pretio, singulas schmet pro ρ. florenis ἱ quod, ubi Prator illius laci intellexit, vereris amicitia scilicet caus quam a longo jam tempore portaverat erga ΠΑpium, illico jussit prafatum rumentum per μοι satellites consscari. Dubitare jam licet r. an , Titius Claricas a Principa faculari potuarit ori

337쪽

a 2 Conferentia declina

ligari ad serrandam cum aliis laxam commuis nem' Item ado. an distus Praetor tuta conscismtia potuerit procedere ad confiscationem. . ad primum , qubd licet Princeps probabilius per se, ac directe non potuerit obin ligare Titium, ceu personam Ecclesiasticam,

idque defectu Iurisdictionis, Sc ratione privilegiorum clericalium supra n. a Io. allegatorum; Tenebatur nihilominus Titius sese

accommodare, M observare Praefatam constitutionem, ex eo saltem titulo, quod praesupposita hac Lege Generali ratio naturalis dictet, qubd etiam Clericus, ceu pars com munitatis, non debeat discordare a toto ἐtum etiam, quia Iure naturali , ae divino tenebatur vitare scandalum , quod procul dubio dedit populo ; dum avaritiae nimium condescendit, Sc malo suo exemplo alios forsitan in eandem sententiam, vel potius licentiam praevaricandi regem justissimam pertraxit, non sine praejudicio communit lis; tum denique, quia Jure naturali notum est, qu bd non liceat quamcunque demum mercem Vendere. carius justo pretior atqui justum pretium censetur illud, quod publi- ψca auctoritate fuit laxatum. Hac de causa

cum Sperello . Navarro M aliis recte insert. Clericum mortaliter peccare, onusque resi- tutionis incurrere , si notabiliter majore prin

338쪽

De causa Legum, seu potestate Legislati . et ' 3κ. jam ad idum. Si Praetor processit ad .3 c confiscationem frumenti in vindictam criminis, male fecit. Ratio est: quia Clerici nullatenus tenentur Legibus Civilibus quantum ad vim coactivam c. alit Clerici c. quasi . ter de Judiciis, M alibi saepius, prout infram. Is . Videbitur z ergo Praetor haud exbguam fecit injuriam Titio, si intuitu vindictae iumendae prout videtur fecisse ex facti specie) processit ad vindictam criminis. Secus dicendum foret, si id solum fecisset animo impediendi transgressionem praefatae constitutionis; quia cum vi sui muneris fuerit obligatus ad manu tenendam Principis constitutionem, vitio eidem verti non potuisset, quod voluerit impedire illius transgressionem.

Dices tamen contra hoc: praxis hodierna ihuic resolutioni videtur contraria o Solent enim Clerici passim puniri a saecularibus; nam r. si Clericus tempore nocturno deprehendatur portare arma vetita Lege Civili, Judex Civilis ea tollit per suos Ministros. Rursus a. casu quo Clericus contra edictum Principis saecularis ingreditur nemora animo jaculandi feras Ecc. a Venatoribus deprehensus solet spoliari armis in poenam commissi deli- sti: ergo Δcc. Cum Castropalao de LLar. 3. dist. 1. 2 7 punct. a . F. o. n. q. de Henno dist. 3. q. 7,art. . concl. 3. haec Sc similia fieri de Jure non

Posse

339쪽

conferentia decima

posse in vindictam , seu punitionem criminis, bene tamen eo fine, ut Clericus ablatis sibi armis, non amplius committat in Leges, ad quarum observationem Jure, M aeciuitatei naturali tenebatur, vel ut resarciat damna Principi, aut Reipublieae illata: quibus ceusantibus arma eidem restitui deberent, esto fortassis alicubi contrarium fiat, utique non

- sine injusa status Clericalis.

CASUS SECUNDUS.

&mpronius Nationis nostra Germano Belgica Commissarius Generalis dignissimus, per . acta vistationis circula. 9 absoluto jam Cupietulo Provinciali fecit nonnullas constitutiones, uas judicavit pro bono Provincia. honore Dei, O decore Seraphici ordinis siummopere prof-cuas; quia tamen nonnulla earum videbantiar.

stis discitis obserratu, immo vero nata ad illaqueandas, ct implicandas subditorum conscientias i hinc nonnemo dubitare posset r. an R. P. Commissarius Generalis potuerit sine com sensu Capituli Provincialis facere hujusmodi constitutiones, etiam in conscientia obligantes. a. An pradicta constitutiones habeant vim Legis ita, ut hodiedum obligent, tametsi Semrmniussus, quod dignispime gerebat, oscio. jamjam sit dounctus para. ad primum. Sempronius, ceu Reverendissimus Commissarius , id Legitimus Superior, potuit sacere hujuscemodi ordi. nationes, M ad earum observantiam secum . dum

340쪽

De eausa Legum, seu potente Legislati . a'ς

dum exigentiam causae, M proportionem materiae obligare graviter, vel leviter. etiam .

independenter a consensu Capituli, vel U. Diffinitorii. Ratio est quia in Capitulo Toletano Anno r633. celebrato haec potestas praecipiendi Su erioribus ordinis nostri ι Seraphici expresse conceditur, prout patebito textu statutorum, proxime adferendor idque omnino sapienter, conformiter ad

mentem sanctissimi P. N. Francisci, qui c. a o. S.Regula jussit,ut Ministris nostris ideoque M Commissario Generali, ceu substituto Reverend. P. Ministri Generalis. obedia

mus in omnibus, qua promisimus Domino Observare. Ononsunt contraria anima. vel Regn-M nsstrat atqui praefatae constitutiones, est videantur satis difficiles, non tamen sunt . iCGntrariae animae, neque S. Regulae nostrae rergo Scc. Merith tamen monent eademnatuta Toletana c. l. s. ι o. ut Caraant Pr

Iati in Capitulis a multipliciLegum constitutione, o nimia praceptorum, oecensiurarum impositio ne, ut contemptus. O Oblivionis periculum eritetur : nam si sancitis hactenus saluberrimis, α plane non paucis constitutionibus ad eo servandam regularem disciplinam ordinati - , identidem superaddantur novae . tandem non sine permagno animarum periculo contemptui habebuntur nedum posteriores, sed α priores, quo fiet, ut plus noceant media camenta , quam vulnera; quamobrem Τ

T 4 citus

SEARCH

MENU NAVIGATION