Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3I 8 C ferentia undecima

bita Principit atqui tam JustitiaLegalis quam

commutativa obligat in conscientiar ergo Ecc. Et certe ratio M aequitas naturalis dictat , justo mandato legitimi Superioris esse 'obtemperandum: atqui Princeps supponi- tur esse Superior legitimus, mandatum vero pariter est justum, aequitati naturali comaentaneum, α communi usu diversarum Nationum receptum r quid enim amabo lquid magis videatur consentaneum aequitati, quam , is, qui plus possidet, proportione Geometrica plus tribuat, quam alius minus habens' quid magis consentaneum rationi. quam ut membra communitatis secundum proportionem facultatum concurrant ad conservandum bonum publicum' at, hoc nunquam fiet, si bona sua absconderint i qui potius e contrario continget, ut ii, quin minus habent, plus aequo cogantur contribuere ad sublevandas necessitates publicas , contra virtutem justitiae Legatis: ergo haeredes abscondendo bona Scc. peccant.

3o4. jam ad adum. Uidetur satis probabile quod praefati haeredes tuta conscientia nequidem dissimulare possint manifestationem contignationis, praesertim si haec supponatur valde pretiosa. Ratio ex mox dictis peti d het; tum quia constitutio Principis nedum poenalis, sed etiam moralis est; tum etiam quia in eum finem condita fuit, ut singuli juxta quantitatem suorutri bonorum contri.

372쪽

De 'obligatione Legum. G. 3I'buerent, M nullus injuste gravaretur: at . hoe non fieti, nisi haeredes manifestent contignationem; ergo Ecc. Fateor tamen, in hoc casu attendendum esse nedum ad mentem Principis, verum etiam ad rigorem, Mverba constitutionis ; nam si princeps solum dixisset, aut voluisset, ut singuli Cives conistribuerent juxta proportionem honorum 1 Commissariis. seu etiam Notariis deputatis inventorum quod tamen mihi videtur minus vero simile) possent haeredes dissimula. re manifestationem contignationis; quia haec constitutio , utpote odiosa, debet restringi

quantum proprietas, dc rigor verborum patitur. Videantur de hoc Laymann. ι. I. tr. . c. a . n. Ia. Engel rit. de consuet. n. II Reiffenstuet Theolog, morat. tr. a. dist. a. n. 33.

. Dices. Juxta communissimam Doctorum normam. ad dignoscendum, utrum aliqua Lex sit mere poenalis, vel etiam moralis, seu mixta, oportet attendere consuetudinem, Ed usum Patriae r atqui consuetudo Musus

hodiernus fert, ut singuli quantum possunt nitantur in simili casu abfindere bona sua equin immo felices sese reputant, si hoc medio possint eludere constitutionem Magistratus, vel Principis r ergo haec constitutio

reputari dεbet mere poenalis. U. Utique per omnem modum attenden dam esse consuetudinem receptam, id est, legitime aperobatam: nego tamen suppo - situm.

373쪽

32o conferentia undecima situm, quod occultatio honorum non ob stante constitutione principis sit legitime ap. Probata. quandoquidem non constet de consensu ipsius in talem abusum, qui, ut jam diximus, pugnat contra Justitiam legalem. Recte proin monet P. Henno tr. de Leg. dis'. 3. q, ιε. art. r. conclus . insine , ut in hujusmodi dubio unusquisque Patriae suaei usum consulat non abusum. 3ος. - Scio equidem, a Suarerio lib. I. de LL. c. q. n. I a. haud improbabiliter doceri, multas Leges Civiles v. g. imponentes exactio nes, prohibentes venari, ligna cedere, vel aliquid e Regno, ant Provincia extrahere Ecc. quae ab initio fuerunt directivae, α ob ligabant sub culpa in conscientia, longae Ousu fieri posse mere poenales. eb quod non aliter fini receptae, ipsis etiam Principibus dissimulantibus, Ec tacite consentientibus ιdum poena confiscationis bonorum a trans gressoribus lubeunda sunt contenti;verum Rupraefata constitutio in hisce partibus nostris non sit aliter recepta, re praesertim, an Primceps unquam in talem consuetudinem tacite etiam consenserit, vehementer ambigo. ἔimmo vero de contrario moraliter certo mihi

constat. Quam ob causam hanc praxin nermini consulendam, vel approbandam cen- l. . seo, esto sortassis Confessarius suo poenrtemti, qui ob praefatas rationes nollet se accommodare praefatae constitutioni, ex post facto .. posset

374쪽

De obligarione Legum. G. . posset condescendere. Videantur de hoc

Paulus Mergeris n. I. rr. l. disp. Sy. art. r. n. t. Babenstuber tr. s. dist. a. a. I. n. I.

CASUS SECUNDUS.

SEmpronius Religiosius , dum vacantiarum

tempore Glopetum . quem puraνit non esse Oneratum debitis requisitis, non nihil incautius tractarit, alium quendam hominem trajecit, etsi prater, immo contra Omnem suam voluntatem'. . quod ubi Superior Sempronii intellexit, illico ado tollendum Omnescandalum, immὸ ct omne per, culum scandali, inde oriri natum, omnibus ac M- 'gulis sibi subjectis sub gravi paena interdixit, ne

deinceps ullus prasumeret tractare, vel etiam a

tingere simile armorum genus, cum periculosive hominem, sive etiam feram ladendi. Quaritiam Sempronius. an sibi non liceat saltem in o culto , ct in iis circumstantiis, in quibus moraliter certus est. nullum subesse periculum, vel hominem Iadendi, vel feram, hujuscemodi arma tractaret . Stante hac prohibitione non amplius 3 ore fas est Sempronio tractare hujusmodi genus armorum in iis circumstantiis, in quibus ex natura rei saltem subest periculum occidendi. ideoque, M scandalirandi, esto in occulto vellet ea tractare, M ita caute, ut certo sibi Perluadeat, nullum subesse periculum occiasionis. Ratio hujus resolutionis est: quia Lex fundata in praesumptione periculi corn-R P. B,elida A I. tium. O Leg. X mund

i Diuitiaco by Cooste

375쪽

3 12 Conferantia undecima

munis non cessat obligare ex eo, qu bd in casu particulari respectu hujus, vel illius hominis nullum videatur subesse periculum ;finis enim Legislatoris non fuit praecise in

uno casu, ves ab uno. sed a tota communiatate avertere periculum et at ex tractatione

armorum, ex quibus de se natum est sequi , homicidium βία non cessat periculum incommuni, esto illud cessaret respectu hominis in particularit ergo neque cessat obligatio Legis.

sor. Dixi tamen, nesar esse, tractare ejusmodi genus armorum in iis circumstantiis, in quibus ex natura rei saltem siubest periculum M. Nam si Sempronius tractaret, vel attingeret talia arma, quae ne quidem idonea essent ad occidendum hominem, aut feram, utiqua non peccaret contra prohibitionem sui Superioris, modo absit periculum scandali. quippe quod de Jure naturae vitare tenemur.

Ratio hujus limitationis est, quia finis Superioris supponitur fuisse aversio periculi, aut scandali, quod Religioni, vel ordini ex. hujusmodi fatali casu homicidii posset emeris

gere: quo cessante cessat obligatio Legis cap. cum cessante OO. de appellat. Atqui hic finis prorsus cessat, quando tractatur tale genus armorum, quod ne Huidem de se idoneum. est ad committendum homicidium, vel fericidium t ergo Me. Videatur M. D. P.

376쪽

Hanc ob causam pariter existimo, qu bd 3O' si Superior v. g. Religiosus suo subdito ad vi. tandum scandalum ex crapula, aut ebrietate oriri natum prohibeat, ne in domo alicujus fecularis, aut extra Monasterium bibat, hoc non obstante possit talis Religiosus bibere

potum non inebriantem, utputa aquam,

quidem inebriantem, utputa vinum, sed hoc iin quantitate tam modica, quae ex se non sit sufficiens ad perturbandum usum rationis. Similiter, si ex motivo castitatis Superior prohibeat, ne quis Labditorum suorum per fenestras prospiciat in forum, aut plateas. possit subditus tuta conscientia prospicere ing. tempore nocturno , ubi tenebrae tam sunt intensae, ut nec ipse possit videre alios nec ab aliis hominibus videri. Ratio est eadem, quae mox fuit data, in his enim circumstantiis cessat finis adaequatus, Legislatoris, aut Superioris, de cujus mente prudenter Prae- - sumi non potest, qu bd in similibus circum nantiis voluerit obligare; immb verb hujusmodi prohibitio foret de re prorsus inutili. Ed irrationabilis, uti recte advertit et a Croix

Dices fortassis: Si stante justa Superioris prohibitione liceat bibere potum inebriantem, sed in quantitate tam modica, ut inde inullum prorsus possit subesse periculum ci pulae, vel ebrietatis, consequenter nequi

377쪽

De obligatione Legum. θαnis mirum in modum constrictus fuit, immis mortis jamjam condemnatus, etsi siententia eidem nondum fuerit intimata. At Cajus amoremta ulterius proroganda nescio quibus mediis) . catenas denuo disrupit, ac paulὸ post custodemeaveris ad se ingressum altero catena frustoram enormiter percussit in capite, ut simianimis illico corruerit in terram: qus facto Cujus denuo auffugiens,ipso facto comprobavit veritarem

illius verbiverbii, neminem scilicet seu istendi, nisi

prius teneatur. Quaritur jam primo, an Cajus carceres effringendo pecca risi an, vel qum . modo deliquerit custodem carceris tam momaniter percutiendo Του. ad primum. Cajus non peccavit eL 3ri: fringendo carceres RatIo est r quia reus etiam post sententiam mortis adhuc licite fugit ; tantum enim cuique juris est ad vitam conservandam, ut nulla potestas humana obligare possit ad eam non conservandam, inquit Lessius lib. de justis. c. 3 r. n. 3 . quia tale praeceptum videtur nimis difficile, innu- manum, Se quodammodo superans humanam conditionem: at, cui licitum est fugere, pariter licet rumpere vincula, ad carc rem pertundere; cui enim permissus est finis , eo ipso censentur permissa media ad eum finem necessaria, modu haec de se sint licita, vel non intrinsece mala : ergo Cajus licite potuit effringere carcerem ad fugam capessendam; nisi aliunde, vi scilicet juramem

378쪽

34ς Conferentia undecimati, vel voti, aliave speciali promissione sese obligasset ad perseverandum. Videatur Leia

. jam ad adum Cajus peccavit graviter , dum tam enormiter percussit custodem carceris. Ratio est: quia custos carceris Caio nullam prorsus fecit injuriam, immo vero visui officii fuit obligatus ad illum custodiendum: nec dici valet, quod Crio fecerit injuriam eundem constringendo vinculis et quia non est permissa defendendi facultas, ubi ossen- .dendi est data libertas: atqui custodi carceris auctoritate lόgitima fuit data nedum libertas, sed insuper etiam legitima potestas imm6, obligatio custodiendi C um: ergo hic intulit gravem injuriam tam enormiter percutien- do custodem, tametsi id fecerit animo evadendi vincula, & salvandi vitam propriam. Videatur de hoc Laymann. lib. g. tr. s. p. s.

e. a. n. s.

At, inquies, nunquid custodi carceris, vel aliis. licuisset ferre opem C o ad fugam capessendam, quippe qui secundum mox dicta n. 31 t. licite potuit capessere fugam ad salvandam suam vitam 'hi. Nec custodi carceris , neque Judici. vel aliis Justitiae Ministris, quibus ex officio

incumbit custodire, aut castigare reum, licet ferre opem ad evadendum; quia hi omnes supponuntur ex officio suo obligati pi

379쪽

De obligatione Te min, oc. 32 titis ad custodienclum, vel etiam puniendum reum, quam ad illum impune dimittendum. Alii tamen . quibus de reo. vel captivo nul- la prorsus incumbit cura, non peccant eidem suppetias ferendo. vel auxiliando ad fugam in iis circumstantiis, in quibus reo licitum est fugere, vel vincula disrumpete; quia

quod quis per seipsum, illud ordinarie loquendo potest etiam facere per alium, nisi talis iunctio requirat actionem personalem - , obligati, prout fit in recitatione breviarii, Maliis pluribus casibus. Recte tamen tradit Laymam, lib. r. Theolog. mor. tr. 4. c. I F. n. ro. ad aliis non sit permissum cooperatio ad effringendam custodiam; nam custo diam publicam effringere, ac violare, res Perse gravis est; ac proinde soli reo ratione grais vissimae necessitatis declinandae permissa, inquit D. I. cit.

g. m. Corollaria ex dictis inserenda

Colliges ex bactenus dictis primo, Leges 3I4

humanas de raro contingenti obligare eum periculo mutilationis, famae alteriusve ,

honi temporalis vere, id est, prudentum Judbeio existimata notabili jactura; nam quid quid sine tali detrimento fieri non valet, illud censetur in hominum existimatione mois taliter impossibile; atqui Leges humanae re

380쪽

318 conferentia undecimagulariter non obligant ad impossibile, veluti dictum fuit n. ast g. ergo &c.. 3ιs, Colliges Edo, non peccare eum, qui gra' vi infirmitate corporis pressus comedit car nes diebus jejunii, praefertim si id faciat consilio Medicorum i id ipsum dicendum de eo. qui gravi labore manuum fatigatus, vel ex prolixo itinere fessus utitur secunda refectione; vel qui die festiva cogitur remanere domi ad hanc custodiendam, proptereaque sa- , Crum non audit dcc. Ratio est: quia praecepta Ecclesiae, velut piae Matris fidelium. Cum tanto rigore non obligant, ve si habet communis opinio Doctorum, δc sensus fidelium. Sed de hoe fortassis alibi. Colligea 3 tib , Excommunicatum non peccare gerendo se velut non Excommunicatum , casu quo id necessum est ad evitandum scandalum publicum, vel infamiam coram illis, qui hactenus nullam habuere notitiam de excommunicatione incursa idipsum suomodo dicendum est de eo, qui irregulariatatem incurrit v. g. ex delicto occulto homicidii Me. Unde si tales non habeant, a quo possint dispensari, vel absolvi, non tenentur abstinere a divinis officiis, seu etiam ab

administratione Sacramentorum Ssc. tum

quia . uti proxime dictum fuit, praecepta Ec-Hesiae non obligant cum tanto rigore; tum etiam quia quando duo praecepta simul comcurrunt ita, ut utrumquehumanitus, Ec mo

SEARCH

MENU NAVIGATION