Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

. De materia Legum, sec. -3 3'

mo est . ut tempore nocturno deambulautes, vel potius vagantes per plateas civitii-ἀIS non portent arma, esto hoc ge se sit indifferens: ergo Leges humanae possunt να- sari circa hujusmodi actus, quantumvis de se indifferentes.

. Dixi tamen e possunt versari M. Qubd

-enim defacto Legibus humanis, nec Omnium virtutum actias sint praecepti, neque omnium vitiorum actus prohibiti, apud omnes in confesso est; idque propistrea et quia obligatum esse ad omnium virtutum Wactus, foret nimium dissicile, de silpra vires fragilitatis humanae, quandoquidem nonnulli actus virtutum sint valde heroici; uti est v. g. omnia relinquere, M servare paupertatem Evangelicam, vivere in pe -petuo caelibatu aec. Et quia major Pars Maelium in virtute non est perfecta, facile liquet, qu bd non expediat toti communit ti fidelium, omnium virtutum actus praeci- 'pere, vel econtra omnia flagitia prohibe- se e nam ex hoc procul dubio plus inco . modi, quam commodi imineret Reipub- qicae cuicunque demum. Praestat igitur, ut prudens Legislator ad evitanda majora

mala tam heroicos virtutum actus potius relinquat sub consilio , vitiaque minora dissimulet, quam ut rigore nimio comm vi atem totam exponat pericillo graviori.

392쪽

veluti sapienter advertit Engel lib. r. Decreto

rii. a. s. a. n. 1 l.

Dices contra hoc: Lege naturali, ac dia vina omnes actus mali sunt prohibiti: ergo similiter Lege humana, seu positiva omnes sunt prohibendi, eo praesertim. quod is, qui committit in Legem naturalem. vel divinam , dignus censeatur poena non, solum apud DEUM, sed etiam apud homines.

negando conseq. ac paritatem ι Lex enim naturalis, re divina attendit ad bcinum uniuscujusque in particulari r econtra Lex humana respicit bonum totius communitatis qua talis ἔ at, non esset conve niens toti communitati, attenta hujus se gilitate . prohibere omnes actus vitiorum a tussicit proin, immo praestat, eos relinqv re sola Lege naturali. vel divina prohibiatos. Videatur Castropalao de Leg. tr. 3. dist. r. pu. F. n. a. Quaeres 3tio, quaenam censenda sit m teria gravis, Sc quaenam levis dunt xat psa . Circa hoc punctum non posse statui

aliquam regulam universalem, nihilominus ad hoc discernendum potissimum attendi debet ad duo, scilicet r. ad finem a te gislatoreintentum, Sc a. ad proportionem, quam materia Praecepta habet ad hujusce-

393쪽

De materia Tegum, M. 34I modi finem. Itaque si finis a Legislatore

intentus sit magni momenti; materia verbad eundem finem sit necessiaria , conclum dendum est, quod sit materia gravis* e contrario si finis non sit adeo magni momenti, vel certe materia ad talem finem parum , vel nihil eonducat , censeri debet materia

Dixi tamen, materiae gravitatem potissi-328

mum desumendam esse ex fine aec. Quia, ut sapienter animadvertit La Croix I. r. de Leg. n. 66ε. dantur insuper alia capita, equibus gravitatem materiae colligere licet, Icilicet I. Ex repugnantia gravi, vel levICum natura rationali, vel cum charitate DEo, vel proximo .debita. 2. EX Ver. his Scripturae kacrae , vel etiam Legislatoris humani, qui, si intentent transgressor,bus grλvem poenam , praesumendum est, materiam esse gravem. 3. Ex auctoritate Ecclesiae, SS. Patrum, vel etiam communi

persuasione Theologorum, qui si communi quasi calculo in id conveniant. quod materia sit necessaria ad bonum publicum. vel etiam Reipublicae Christianae conservandum, aut certe communiter asserunt, materiam esse gravem Scc. etiam nos pro tali debemus eam reputare, M oppositum plane foret temerarium, prout recte monent He-rincx noster de peccatis dio r. a. n. I. α Lae Croix Ioc. cit.

394쪽

3 2 4 Conferentia duodecima Dices: Ergone non datur materia, quae sit respective duntaxat levis, vel gravis 32'. Datur utique juxta communissimam persuasionem Doctorum; nam, si materia de se quidem gravis fit, uti est v. g. jejunare, dicrum audire, sumere sacram Synaxinct c. hujusmodi tamen actim ad finem a Legisla-- tore intentum. vel non sit necessarius, vel non multum conducat &c. censeri debet materia testestiνe lepis. Econtra, ubi res praecepta de se levi quidem momenti est, nihilominus ad finem

gravem a Legislatore intentum multum comoucere nata, vel simpliciter necemaria, reputari debet materia rellective gravis, id est . respectu finis. Hae de cauis inquit He-rincx de Lege dist. s. n. r64. in Religionibux graviter prohiberi potest ingressus in aliquam domum , quatenus multum potest iuvare ad Religiosam castitatem servandam , vel suspiciones, ac obloquia hominum vi

tanda. Quaeres si b. utrum actus mere internus

possit esse materia Legis humanae , seu , auctoritate humana praecipi, vel prohiberi p33d, Ante responsionem notandum , qubdactus ihternus quatuor modis spectari, Mcomparari possit in ordine ad externum; Primo, ut sit prorsus internus, uti est

395쪽

Da materia Legum, M. 3 33 ungatur eum ama externo. vel ex hoc infallibiliter inferatur, veluti ex actu externo V. g. Rapinae infertur voluntas rapiendi Me. 3. Ut conjungatur cum opere externo eX Vi

Legis divinae, vel naturalis, talem actum internum ad moralem substantiam operis illius requirentis, quemadmodum de jure divino ad substantiam Consessionis Sacramentalis requiritur internus dolor velut pars constitutiva in esse actus moralis Sacramentalis ἔα ad Sacramenti hujus administrationem requiritur intentio Ministri, esto alias tam confessio, quam absolutio externa mer materialiter spectata fieri posset sine praefatis actibus internis. 4. Denique, ut actus internus prorsus pier accidens de disparate se habeat ad externum, veluti in ordine adorationem v. g. rosarii se habet intentio. illam orationem applicandi pro lucrandis indulgentiis δίε. hoc notato.

l. primo. Actias interni, qui per se sunt necessarii ad physicam , vel moralem substantiam actus externi, possunt auctoritate humana tam Civili, quam Ecclesiastica praecipi, cte quidem per se. Se directe. Ita

hodie satis communiter Doctores, nominatim La Croix ι. r. n. 6 r. Cardenas CrisTheolog. diis 3 r. a. r. n. q.GObat, Caramus.

Ratio est: quia potestate humana praecipi. vel prohiberi potest id omne, quod ad rectam gubernationem Reipublicae necessae.

396쪽

344 . . conferentia duoderima rium est: atqui actus interni per se requisiti ad substantiam saltem moralem actus exter- , , ni sunt ita necessarii; nam plurimi refer Reipublicae. ut contractus v. g. matrimonii celebrentur valide, Se ut Sacramenta valide administrentur Zcc. atqui sine intentione contrahendi. aut absolvendi, vel

etiam sine dolore interno , nec valeret mae trimonium , neque Sacramentum poenitentiae r ergo dicendum, quod potestate humana hujusmodi actus interni possint pra cipi, vel prohiberi, aequidem non tantum

indirecte, sed etiam directe; quia quando' Ecclesia praecipit confessionem Sacramentalem validam, eo ipso per se , ac directe praecipit, id intendit illud omne, qubdpe se, de intrinsece necessarium est ad essemtiam confessionis validae i ad hanc autem non miniis necessarius est actus internus d loris, quam accus tio externa et ergo actum internum praecipit non minus directe. quam externum. Vide La Croix ι. cit.

43Wi u. j m adb, Actias mere, M pure interni nequeunt praecipi, vel prohiberi auctoritate Civili; bene tamen a. auctoritate, seu potestate spirituali, Se Ecclesiastica. Prior pars hujus resolutionis est ab omnibus recepta. adam vero contra non Paucos magni nominis D D. mordicus tenent Cardenas in sua a. Crisi Theolog. dissert. go. u. a. s. σ o. Sbogar Theolog. radic. tr. o.

397쪽

De materia Legum, M. 34s

c. ro. n. 71. GormaZ de poenit. pari. a. n. ε .La Croix I. cit. n. 6sa. Felix Potestas. Exam. Uris tons. 1. p. r. c. a. n. 1 gr. Mag. D. Franc. Schmier l. I. tr. I. c. I .sect. a. s. a. h.

rr3. ubi pro eadem opinione refert P. Alisphons Wenri, Gletile, Guetrather. M plures alios. Ratio prioris est haec: quia actus mere interni nihil conferunt ad finem k Legislatore politico intentum; huic quippe duntaxat incumbit procurare, vel etiam salvam conservare pacem. M tranquillita. tem externam Reipublicae r atqui ad hujus conservationem per se loquendo nihil facit. utrum actus mere internus ponatur, vel vero omittaturr ergo Scc. Adde, quod finis proximus Reipublicae, Se Legislatoris politici sit merum naturalis; consequenter per media naturalia duntaxat qualia sunt

actus visibiles , M sensibiles, a Legislatore Politico procurari debet.. Ratio autem posterioris haec est; quia 33 potestas illa, quam Chri1tiis Dominus

Matth. Io. c. v. ιρ. D. Petro, ejusdemque e rsuccessoribus concessit hisce verbis: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum , ct in caelis m. est generaliter . M sine restrictione ad actus mere externos concessa, adeoque debet generaliter intelligi per c. Solita. o. de M. 9 o. conlequenter extendi. quantum rationabiliter fieri potest : atqui nitiovabiliter potest extendi ad actu ψ etiam

398쪽

34ς conferentia duode mamere internos, tum quia finis Legislatoris Ecclesiastici non sistit praecise in externa gubernatione Reipublicae Ecclesiasticae, sed . .ulleritis Uel maxime tendit ad animarum salutem procurandam , α dirigendam , veluti declaravit Innocentius III. cit. c. o. de M. O Ο. tum etiam quia, cui concessus, imm6 a DEO specialiter praefixus. 6c demandatus est finis , illi pariter concessa, censentur media ad eundem finem necessaria c. pratere a. de inlic. ct poes, 3 do atqui Divo Petro ejusdemque successioribus demandata fuit cura pascendi gregem dom, ni cum Joan. ult. V. ι . ad hunc autem finem potius faciunt actus in- quam exter-- ni; quandoquidem aliunde notum sit. quod hi totam suam vim, Ac virtutem merendi , vel etiam demerendi desumant

ab illis: ergo dicendum qu bd auctoritate Ecclesiastica possint praecipi. vel etia prohiberi actus mere interni ; id , quod

ulterius. 334. Confirmatur primo ex eo, quod actus mere internus possit esse materia Legis divinae, prout etiam A A. fatentur: ergo p . tuit D Eus eandem potestatem concedere Pontifici, non obstante, quod is velut homo nequeat in forma Judicii procedere contra hujusmodi transgressores.

Neque dubitandum . quin hodie Ecclesia posset Sacerdotibus praecipere, ut v. g. br

399쪽

Da malisia Legum, M. viarium, ad quod jam pridem tenentur, rectistent ea intentione, ut DEus velit V. g. Augustissimo Imperatori nostro dare haeredem masculinum et atqui haec intentio est actus mere internus: ergo Ecc. Confirmatur 2do eX eo, quod Innocen tius XI. damnaverit pWaxin hujus propositionis numero decimae et Non tenemur pro ximum diligere actu interno . o formali: aD qui, praxis hujus est omissio actus amoris interni: ergo Scc. Dices. Legislator Ecclesiasticus nequit discernere, an talis Lex praescribens actum mere internum obserVetur, vel non . consequenter neque posset punire transgressores: ergo frustra subditis suis imponeret hujusmodi obligationem. Et certe de pure internis agere , videtur proprium soli DEO, M Angelis, non vero hominibus, quippe qui pro hoc statu vitae actibus externis,. He sensibilibus duntaxat possunt ad

invicem communicare.

3ν. disting. ant. Legislatsr Ecclesiasticus 33 s. non posset hujusmodi transgressores puni. re in forma Judicii, Sc coactione externa,

concedo, in forma constitutionis, ae coa.ctione interna, id est, tali poena v. g. eX communicationis , quae post commissum delictum illico incurratur in conscientia: neg. ant. cum conseq, Neque necessum

est, ut Legislator humanus semper possit discer

400쪽

348 conferentia duodecima

discernere, an Lex sua observetur; secus enim Ecclesia non potuisset damnare praxinpropositionis mox relatae r Nec Confessarius suo poenitenti . neque Superior Religiosus suo subdito posset praecipere actum mere internum; ι quod tamen falsum esse sim et AA. agnost t-Sufiicit proin , quod in simili casu DEus transgressionem cognoscat, M CΟ - scientia reum illico arguat. atque ad promeritam poenam condemnet. Ad illud alterum fatendum quidem est. soli DEO. M A gesis proprium esse , agere de mere i ternis , sed modo insensibili; nam de talibus modo sensibili , per actus scilicet, externos ad invicem communicare. Magere , etiam competit hominibus . velutiliquet ex mox dictis de Confessario, vel Superiorq Religioso. Verum de his satis. Qui fusiorem hujus controuersiae notitiam avet. consulat Doctores mox citatos. Nos practica sectemur,

SEARCH

MENU NAVIGATION