Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

μ 3. turpis est omnis pars, suo uniνerso

MON congruens r ergo supposita tali Legetiumana , illico Lex naturalis jubet . ut sese conformet saltem, si materia talis sit, quae majestatem, Sc dignitatem principis non dedeceat. Videatur Reiffenstuel loci

Illud tamen observandum hὶe venit.

'ubd nostra resolutio mox n. praced. data loquatur de Legislatore absoluto, Se inde- Pendente, quales sunt V. g. Papa, Impexator , Episcopus Scc. in suis respective territoriis; aliter enim discurrendum est de quibusdam Legislatoribus non absoluia eis. sed potius dependentibus a corpore totius Senatus, vel Provinciae ; qualis est Dux Venetus respectu Senatorum , Metropolitanus respectu Episcoporum et Prae- Iatus , vel Provincialis respectu totius Capituli Ecc. Hi enim, quemadmodum reisipectu totius corporis cui supponitur immediate competere potestas Legislativa 1unt membra, ac suo modo subjecti; ita Pariter tenentur directe Legibus a toto corpore fundatis , & institutis, veluti exi communi DD. recte tenent Babenstuber tr. 3.

Insuper advertengum est, datam reso 3 sq, lutionem loqui duntaxat de Legibus humatas nis ι qu bd enim quivis Legi Stator tenea. R. P. Ebei,di Act. Hum. O Leg. A a tur

422쪽

3 o Conferentia decimatertia. tur observare jus divinum, sive naturale, sive etiam positivum apud omnes in comsesso esse debet. Ratio facilis est captu: quia scilicet haec jora procedunt ab Auctore DEO: atqui DEO quaevis creatura tenetur obtemperare: ergo. Hinc fit, quod quilibet Princeps teneatur Rare contractui, vel

pacto juste a se inito, quippe qui vi juris.

de sequitatis naturalis servari debet. L. r. f. de peccatis. Quaeres adb , quinam teneantur servare

Leges Pontificias '3ss. ου. Legibus Pontificiis in materia sp

rituali, salutem animarum , rectamque E clesiae gubernationem concernente, Pro

toto orbe Christiano legitime laus , per se loquendo subjiciuntur omnes Christi fideles immb etiam haeretici. Ita communisDD. Lugo dio. de poenit. sect. r. n. I I. Reiffenstuet Theol. mori tract. a. dist. 3. n. r. 9 a. Ratio est: quia nedum Catho- Iiei. verum etiam haeretici per baptismum ingressi sunt Ecclesiam . M hoc ipso legitimo Christi Uicario, summo scilicet Pontifici incumbit cura eos pascendi, juxta illud goo. ar. Pasce Oves meas r ut qui , oves Christi sine Legibus , ac prae eeptis debite pasci non possimi; consequenter quemadmodum summo Pontifici

incumbit obligatio pascendi ; ita vicissim

423쪽

fidelibus, id est, baptigatis incumbit reciproca obligatio obediendi. Unde Lugo Io:. cit. recte scripsit, absurdissimum fore, si quis negaret haereticos obligari Legibus Ecelesiastici jejunii, abstinentia a carnibus,

vel eensuris in eosdem latis. Quaeres 3tib, utrum ergo etiam Insantes. M arientes subjiciantur Legibus Ecclesiasti - cis i 'Infantes nondum adepti usum ra-3sctionis, sicut , M perpetu b Amentes, qui 'in hoc passu aequiparantur infantibus, non tenentur Legibus mere humanis, sive Civilibus . sive etiam Ecclesiasticis. Ita communissime DD. nominatim LVmann.

I. l. tr. . c. Io. n. t. HerincX pari. a. tr. I.

tio prioris est: quia Leges humanae oblis gando procedunt modo humano, ideoque neminem obligare volunt, nisi qui habet usum rationis ,r qui regulariter praesumitur 'post completum septennium. Rat o Uero posterioris est: quia Lex secundum dicta superius est regula actuum humatiorum e fergo censeri debet lata pro illis duntaxat,

qui sunt capaces amaum humanorum, qua res certe non sunt perpetuo amentes: ergo tales probabiliter non obligantur Legibus humanis, etsi Sanchra mordicus teneat op positum.

424쪽

3 a Conferentia fleeimatertia 3 s r. Dixi iamen primb r Perpetuo amentes

non tenentur ἰ Secus quippe dicendum est de illis, qui aliquando habuere usum rationis , postea verb primum coeperunt dein lirare , vel simpliciter, vel per interv Ila. vel etiam in certa duntaxat materia; tRles enim non minus quam Ebrii, vel dorismientes manent habitualiter obligati Leg, 'hus humanis; eo quod in his ditionis

usus sit sopitus duntaxat, minime vero ex

tinctus; quare quemadmodum absolute. α habitualiter saltem usu rationis pollent. ac proinde actus humani capaces sunt; ita etiam Legibus humanis censentur subjecti ; etsi fateri cogamur , qubd taliter delirantes tempore delirii per accidens exincusentur a peccato formali; eb ipso, quod actuali usu rationis. Se libertatis ad for maliter peccandum indispensabiliter necessariae supponantur destituti, sicut ob eandem rationem dormientibus imputari nequit ad formalem culpam, quidquid de

mum agunt.

3 s - Dixi a d b. Eos non teneri Legibus me is humanis ; Neque enim infantes dun taxat , sed etiam perpetub amentes , ebrii , ac dormientes subjiciuntur Legi naturali , juxta communissimam Doctorum; Id. que hac ratione: quia secundum dicta su- . Pori in n. ιa3. maheria Legis naturalis harib et

425쪽

De subjecto Legum , ctc. 3 3

bet intrinsecam, re necessariam con- vel disconvenientiam cum creatura rationaliqua tali, cui etiam Lex naturalis propte-i rea dicitur intrinsece quasi congenita, Minsculptar ergo quidquid repugnat Leginaturali, pariter disconvenit creaturae rationali cuicunque demum. Ex quo colligere fas cst. etiam pueros inte septenis nium completum transgrediendo Legem naturalem v. g. blasphemando Ecc. peccare. nedum materialiter , sed etiam formaliter, saltem tunc , si polleant sussi. cienti usu rationis, ita, ut malitia suppleat aetatem. Liquet insuper . illum peccare formaliter, qui infantem, amentem, ebrium, vel dormientem instigat ad actum intrinsec8 malum v. g. ad tactus lascivos. ad copulam, bestialitatem Ecc. tametsi enim hujusmodi actus amentibus &c. ob actualem defectum usus rationis ad formale peccatum imputari nequeat, recte tamen imputatur instigatori , quippe qui supponitur usu rationis pollere, ideoque malitiam formalem eognoscit. tum in actu instigationis, tum etiam in objecto

latentem.

aeres b. utrum sub/iti proprium territorium egressi, ac extra illud existentes, maneant subjecti Legibus sui proprii

territorii 2 ' .

426쪽

3 4 Conferentia decima tertia 3s'. Ante resolutionem hujus quaesiit denuo advertendum est, subditum posse dupliciter e territorio suo esse absentem . physice scilicet. 6e moraliter. Physice absens est, quando revera quoad suam Personam non existit m territorio proprio. moraliter vero est absens, quando in pro- ' Prio territorio nedum quoad suam personam non existit, sed ne quidem quoad aliquam actionem . vel omissionem: n rontra tamen si quoad personam sit qui dem egressus limites proprii territorii. ni,hilominus in eodem excitet v. g. lites, bellum, incendium Δία vel omittat actio nem . quam hic. nunc deberet exercere, censetur moraliter praesens, esto suppo natur physice absens. go. jam ad praesens quaesitum. Sub ditus tam physice, quam moraliter existens extra suum territorium, non manet

iubjectus Legibus. proprii territorii. It communiter Doctores. Suarer lib. 3. de Let,

η, a ., . Ratio h us deducitur ex c. a.da Constit. in o. nec non ex l. ult. Is de jurisdict. ubi dicitur : extra terrisorium jus dia' centi, impune non paretur r at, si Legiua

tor talem subditum alibi , seu in alio territorio tam physice quam moraliter exi,

427쪽

De subjecto regum, ρος. 3 s

nentem vellet obligare, jus diceret extra ' suum proprium territorium e ergo subditus impune non pare ἰ ergo non tenetur parere. Itaque Jurisdictio Legislatoris coarctatur limitibus suae ditionis seu territorii , cte hoc mediante duntaxat transit in subditos, ex quo consequens videtur. il

los tantum subditos adstringi Legibus, qui. ,α quamdiu intra limites proprii territorii

commorantur.

Quaeres Fib, an Peregrini, α vaga-hundi teneantur servare Leges municipales, , id est particulares, He proprias illis locis, Per quae transeunt 'Ante responsionem majoris claritatis 3 cI. gratia rursus praemitto discrimen inter peregrinum, α vagabundum; nomine enim

peregrini intelligitur ille, qui quidem ali-hi habet proprium domicilium, defacto tamen in illo non existit, sed potius in

alieno territorio, idque animo hie non commorandi. ne quidem per majorem anni partem, sed ad summum per aliquot dies, vel menses r econtra nomine Vaga

hundi intelligitur ille, qui nullibi habet

domicilium, sed modo in hoc. mox vero . 'in alio territorio vagatur, vel etiam commoratur ad aliquod breve tempus, sine animo commorandi in hoc loco per majo- . rem anni partem. Hoc notato l

428쪽

g s conferentia decima tertia

Jam primo. Peregrini , M Adve nae tenentur quidem servare Leges Iuris.

communis . esto etiam in proprio territ rio ab his forent exempti ἔ non tamen tenentur observare Leges, vel statuta Paditicularia locorum, praeterquam in qu

tuor casibus mox recentendis. Ita hodie contra non paucos tenent SaneheEIU. l. in Decal. c. I a. n. 38. Laymann ubi supra c. ι a. n. ψ. Illiung tr. r. dio. a.

ai. Ratio prioris est: quia Legibus communibus, utpote altiori potestate profectis, uti est v. g. Lex de servando jejunio, quilibet tenetur sese accommodare r esto proin tali, subditus in proprio territorio, utpote in quo dispensatum fuissa supponitur, foret exemptus, quia tamen non in illo. sed in alio territorio, in quo non fuit dispensatum . supponitur . existere, hinc velut subditus tenetur generali constitutioni sese accommodare riaeus dieendum foret, si in propria pedisona ob infirmitatem, vel aliam causam dispensatus fuisset; quia tunc tale privilegium personale suo modo comitaretur ipsam per nam. Ratio autem posterioris haec est: quia Lex per se non obligat, nisi subditos, M. membra communitatis r atqui peregrini

mors r loquendo, nec sunt subditi, ne

429쪽

4 De etiam membra illius communitatis curias territorium duntaxat volunt transire.

non autem ibi figere domicilium. vel quasi domicilium t neque aflunde ratione alicujus contractus, vel quasi contractus,mUlto minus ratione alicujus delicti contra jus commune commissi cui supponi debet) sortiuntur forum e ergo cum aliunde jura nos doceant, odiosa esse re-- stringenda, pariter oportet dicere , hujusmodi Leges municipales non esse ex tendendas ad peregrinos, vel advenas, sed potitis restringendas ad sola membra communitatis. Illud autem quod communi proverbio diei solet et Si fueris Roma, Romano vivito more m. potius per modum consilii, quam praecepti est intelligendum, veluti Patroni hujus nostrae opiis nionis vere probabilis communiter adve tunt. Videatur ΚaZenberger cit. c. r. βα

Caeterum Casus illi, in quibus pere-3σ3grini sese tenentur accommodare . sunt sequentes quatuor. I. Quando Lex est ealis naturae, vel potius de tali materia. ut bonum publicum conservari, vel satis procurari non valeat, nisi etiam talis Lex ab advenis, He peregrinis observetur. veluti sunt Leges de non portandis armis tempore nocturno, de non evehendo, '

430쪽

3. 8 Conferentia decima tertia

vel etiam invehendo certo genere mercium , utputa vini, frumenti Me. Se cus enim communitati non esset satis provisum a DEO, quippe quae desectu potestatis non posset sese satis defendere

quod tamen cuilibet communitati censeri debet permissum. ado, Peregrini tenentur sese accomodare Legibus particularibus, quibus certae quaedam solennitates . vel etiam conditiones in contractibus o servandae praescribuntur ; nam M pere .grini ratione contractus, vel quasi comtractus sortiuntur forum, ut habetur cap. sin. de foro compet. item ι. st. I. I. O a. g. de 3uic. 3tio. Peregrini tenentur se caeteris accommodare, quando eX non observantia oriretur scandalum ; quia de Jure naturali iubemur vitare scandalum. 4to. Denique si in tali territorio delinquantcontra jus commune. Vel naturale, ut puta quempiam mutilando , occidendo .

vel alio quovis modo damnificando &c. proptereaque a Superiore legitimo loci postunt juste puniri, proindeque tenentus hujuscemodi poenis particulari Lege sancitis sese accommodare. Ratio est i quia

peregrini nedum ratione contractus, verum insuper ratione delicti sortiuntur forum, Se Jurisdictioni Iudicis localis, seu territorialis subjiciuntur, prout constat ex

cap.

SEARCH

MENU NAVIGATION