Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De si jecto Legum . M. 38'ius subditus tempore quadragesimae prohi- heretur adire aliud territorium, in quo legitima auctoritate esus carnium fuit permissus: M hoc ipso exeundo, nec Legi. neque Legislatori summo scilicet Pontifici facit injuriam, quippe qui supponitur nOIuisse obligare subditos in illo territorio ex,

nentes.

Dices iterum. Saltem hoc videtur sequi ex mox data resolutione, quod Sem-Pronius Vesperi reversus, possit domi cubi non supponitur dispensatum vesci carnibus, aut certe sumere adam refectionem; cum jam fregerit eo die substantiam jejunii: utrumque autem est absurgum i e go Scc. π. Negando illatum. Quod enim tali Da. non amplius liceat vesci carnibus, fatemtur omnes Catholici ; quia praeceptum de non comedendis carnibus est negativum, re hoc ipso obligat semper , M pro sem-Per Per integrum diem jejunii, ita, ut subditus fidelis contraveniendo peccet to ties, quoties moraliter interruptis vicibus carnes manducat. Quod autem Sem. Pronio domum reverso non amplius licuerit summere adam refectionem c esto non ignorem, ab aliis satis communiter

id permitti, ob rationem jam allatam mihi videtur probabilius hac ratione; quia

442쪽

Conferentia decimatertia praeceptum de observantia jejunii Ecclesia stici virtualiter saltem duplex est, utpote includens duo praecepi a distincta , unum de abstinentia a carnibus . alterum de sumenda unica tantum refectione in cibis esurialibus: illud prius secundum mox dicta est negativum; hoc autem posterius. licet in rigore loquendo potius dicendum

esset negativum, ex mente tamen Eccle-

spe. Ec communi persuasione fidelium eti m Doctorum, censetur affirmativum, suntque haec praecepta omnino ab invicem separabilia, prout . vel inde liquet, quod diebuq veneris, cte Sabbatinis extra quadragesimam, diebus autem dominicis etiam intra quadragesimam teneamur qui dem abstinere a carnibus . non tamen iada resectione et licet proin Sempronius

noster jejunium jamjam fregerit quoad substantiam, in quantum hoc importat abstinentiam a carnibus , potest tamen . Schoc ipso probabilius tenetur illud observa re quoad qbstinentiam a ada refectione; cum jam supponatur reversus ad proprium territorium . in quo omnes fideles tenentur abstinere a 2dλ refectione ἰ quemadmodum die festivo domum reversus teneretur abstinere a laboribus servilibus. tametsi ante prandium in alieno territorio

ubi non erat dies festivus, laborasset se

443쪽

De subjecto Legum, M. 3 I

vili er, vel si die dominica alibi sacrum non audiisset, hora undecima domum reversus teneretur deidem interesse, si adhuc posset. Secus dicendum foret, si Sempronius jam sumpsisset adam refectionem; tunc enim ob impossibilitatem servandi illud praeceptum de unica refectione , non amplius teneretur ab1tinere a 3 tia, prout communiter notant D D. Videantur de hoe Ma thaeucet in Cautela Confessarii lib. I. c. 6. n. s. M Felix Potestas in Exam. confris tom. 1.

CASUS TERTIUS.

Cius cuidam Auriga sua addixerat fer.

ritia, quia vero sapesapius diebus dominicis , ac festivis cum peregrinantibus ex inopinato supervenientibus cogitur prosequi iter inceptum , in propterea nec Cajus neque alii iti- - .nerantes illo die amplius pos int interesse divinis ; hinc conficientia stimulis agitatus scisici- iratur e Confessario , an tuta conscientia possit perseverare in hoc servitio , an vero sub reatu poena aterna ipse caterique itinerantes ante discessum e loco teneantur interesse divinis

Quid C o restondendum y ad primum . quod si Cajus sine no-373. tabili suo damno, aut detrimento nequeat B b 4, ob

444쪽

s confeνentia decimatertia . 'obtinere aliud servitium , possit tuta comscientia in hoc perseverare i tum quia ne cessum est , ut aliqui sint , qui Praefectis .. postari1m . Vel aliis aurigis, itinerantibus. que serviant; tum etiam , quia Ecclesia v lut pia Mater non vult filios suos cum vere notabili detrimento obligatos aci suorum observantiam mandatorum; quam ob causam illos etiam, qui absque notabili detrimento, vel periculo sanitatis corporalis nequeunt servare jejunium Ecclesiastiacum, ab hoc onere Vult exemptos. M . ior tamen dissicultas est in ado puncto. Hujus quaesiti, an scilicet volentes proficisci de uno loco , vel territorio in aliud, ubi praevident se non amplius nacturos occa- sonem audiendi sacrum . non teneantur prius quam proficiscantur interesse divinis, . Praesertim si absque notabili incommodo

, fieri possit λ Ad quam 3'. at jam ado cum distinctione; nam si

an loco , de quo volunt proficisci, unica duntaxat Missa dicatur v. g. hora sta, simulque praevideant se alibi locorum ea dio

non amplius nacturos occasionem audiendi sacrum , tametsi in illo Ioco, vel territorio adhue tenerentur audire per se lo- . . quendo , tunc salva conscientia nequeunt discedere prius , quam sacro interfuere., Ratio est: quia ex una parte obligatio au-

445쪽

De subjecto Legum, M. gygdiendi Sacrum illa die supponitur certa: ex altera vero parte itinerantes neque vi ab terius territorii , neque vi alicujus dispensationis , aut alterius legitimae causae lapis Ponuntur exempti: ergo tenentur priusquam discedant in suo territorio divinis interesse ; quemadmodum is, qui praevidet sibi post prandium non suppetiturum tempus pro persolvendo penso suo Canonico , tenetur ante prandium satisfacere huie

suae obligationi juxta conmiunissimam D D. apud Castropolaum pari. r. tr. s. d4'. r.

Econtra tamen . si in illo territorio, equo volunt abire , dicuntur plura Sacra v. q. a mane usque ad meridiem c immo si unicum duntaxat diceretur simulque NB- Praevideant, se meridie perventuros ad talem locum, in quo ratione territorii erunt exempti , satis probabile, M tutum existimo, eos ante discessum non adstringi ad audiendum Sacrum. Et ita pariter te

nent Sancheg in Decal. lib. r. c. ra. n. 3 a.

Lemus, Castropalao . Babenstuber tr. 3.dio. a. a. 4. n. ar. ΚaZenberger in supplem. a. P. Sargar Confer. O. n. 38. Ratio autem est et quia tales ratione territorii alieni eximuntur ab obligatione audiendi sacrum.

uemadmodum in casu mox praecedenti ictum fuit, posse ouempiam eximi ob Bo s j ean

446쪽

374 conferentia decimatertia

eandem causam ab obligatione jejunandi e sicut ergo ille, qui praevideret se hora umdecima per legitimam dispensation rm eX- emptum iri, non teneretur praevenire v. g. hora sta, vel 9na audiendo Sacrum ; ita pariter non tenetur praevenire , qui Praevidet, se hora undecima ratione alieni te ritorii , in quo eadem Lex non viget, fore

exemptum'

Dices contra hoc. Qui praevidet impedimentum adimplendi aliquod praeceptum , tenetur illud praevenire . veluti mox

diximus de eo, qui praevidet sibi post

prandium non suppetiturum tempus proi recitando Ossicio Canonico: at, supponimus pariter in hoc casu, ab itinerantibus praevideri impedimentum alibi audiendi sacrum: ergo tenentur prae enire ante abitum. O. U. Cum Castropalao loc. mox cit. I. F. n. 8. disting. m . qui praevidet impedi. mentum duntaxat excusans , con. impediis mentum penitus liberans. neg. maj. cum

Cons. Sciendum itaque est, dari posse duplex impedimentorum genus, quorum unum simpliciter liberat, M excusat ab obligatione Legis, uti est dispensatio, abrogatio Legis. vel egressus in aliud terri. tot tum , ubi eadem Lex non viget, vel certe auctoritate legitima fuit sublata di au

447쪽

, De subjecto Tegum, M. 3's

aerum genus est, quod relinquit subditum Legi adhuc subjectum, te a transgressione secundum quid duntaxat excusat , utputa, vel quia is non recordatur, vel quia est i firmus aec. α haec posteriora tenemur movdo possibili praevenire, v. g. comparando nobis notitiam Legis, vel non ponendo causam infirmitatis Scc. priora autem pro babilissime non tenemur praevenire; prose ptereaque in nostro casu itinerantes probabiliter non tenentur ante abitum intere sacro . tametsi nemo non videat, oppositum esse tutius, cte menti Ecclesiae conformius, atque hoc ipso in praxi a Conseia sario semper consulendum, sin minus prae cipiendum.

Corollaria ex dictis inserenda.

Colliges ex hactenus dictis primo, Le-gibus mere positivis, cte Ecclesiasti

cis non teneri infideles, id est. non bap. tigatos, utputa Judaeos , Saracenos, Paga nos, Sc Cathecumenos Scc. Ita cum cona, muniori DD. Reiffenstuet Theol. mor. tr. a.di'. 3, n. s. Ratio est: quia tales nondum supponuntur per baptismi januam . . ingressi Ecclesiana : ergo huic nondum

448쪽

396 Conferentia gecimatertia surit subjecti. Hac de causa c. gaudemus. de diυortiis. dicitur, quod infideles , MPagani constitutionitas Canonicis non arcta

lux, addita hac causali: quid enim ad nos si e cundum Apostolum I. Cor. 4. da bis, qui foris seunt, judicare. s r. Dictum tamen fulci Legibus mere positiois, He Ecclesiasticis aec. Secus quippe dicendum est de Lege divina, cte naturali, quibus omnes omnino homines stringi. diximus mox supra n. 3 F . Mi quo colligere fas est . quad. si Legislator Ecclesiasticus aliquid praecipiat, vel prohibeat, quod jam pridem Lege divina.

vel naturali erat praeceptum . aut prohibi- tum, utputa fornicationem, furtum, pro- . curationem abortus &c. utique etiam In fideles a similibus abstinere teneantur . non

quidem vi Legis mere positivae. M Eccidi,' siasticae, sed potius vi Legis naeturalis, M' Rursus advertendum hic venit, quod, si hujusmodi Infideles supponantur sv misti alicui Principi Ecclesiastico in temporalibus, prout Romae Judaei substant Iurisdictioni S. Pontificis, tunc Pariter tenentur obedire Principi Ecclesiastico, quoad ea, quae ad politicam gubernationem Reipublicae sunt necessaria. quemadmodum in his tenerentur alteri Principi saeculari praestare

449쪽

De subjecto Legum, M. 397

. Colliges ad O , Clericum extra Dioece- 37'. sin propriam Vagantem, Sc non praestantem ea, quae domi vi officii sui teneretur Praestare Ecclesiae , vel etiam ovibus sibi concreditis . peccare contra Leges Dioecesanas, Sc ob hoc posse puniri a suo Reverendissimo Ordinario. Ratio est : quia licet sit physice extra Dioecesin, mo- iraliter tamen censetur intra eam delinquere ratione omissionis culpabilis. Similiter ubi auctoritate legitima Principis prohibi- itum est, ne quis Civium exeat in alie nam Provinciam peste infectam, vel ne

extra territorium proprium exerceat hanc. vel illam mercaturam, civis contraveniendo peccabit juxta gravitatem materia: ἐquia scilicet damnum, vel certe periculum damni ex hujusmodi mercatura, vel ' a profectione oriri natum, censetur intra territorium Principis creari, prout sapienter

Colliges 3tio, Subditum Religiosum 3 8o.

in alieno etiam territorio existentem. ac delinquentem, a proprio suo Praelato ne is dum citari , verum etiam puniri posse V. g. Poena excommunicationis: esto hoe respectu suorum subditorum , non valeat

Episcopus, si hi tam physice quam mora liter extra Dioecesim delinquant. Ratio

450쪽

33 Conferentia decim tertia

disparitatis est : quia Hraelatus Regulavi propter votum obedientiae a subdito Religioso emissum habet potestatem in ipsius perionam immediate, δc non mediate tam tum, id est , ratione territorii, veluti habet Episcopus in suos subditos. Ex quo Doctores ulterius inferunt. quod si Episcopus suis Clericis sub poena Excommunicationis linterdicat: v. g. lusum alearum. talis Cimricus ludendo in aliena Dioecesi, vel in loco intra Dioecesim quidem, ratione sui tamen exempIo, non incurrat dictam poenam. Ratio est i quia talis censetur tam physice quam moraliter etiam extra pro- priam Dioecesim existens delinquere. Ita

38 I, Colliges Atti, Peregrinum , venientem Salisburgum in die S. Uirgilio sacra, α se- niva, non teneri hic ad audiendam Mis. sam, neque ad abstinendum csi absque scandalo fieri possit) a laboribus serυilibus,

tametsi per integrum diem hic esset man. surus. Similiter Studiosus Dioeces eos Salis. burgensis, in qua non est jejunium particulare, transiens per Passaviensem, in qua sortassis est particulare jejunium, non tenein ltur ibi jeiunare. Ratio est eadem , quae supran. 35 a. fuit data: quia scilicet tales, ut-λ pote merum peregrinantes, non sunt subditi

SEARCH

MENU NAVIGATION