Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

De modo satisfaciendi Legibus. 4 Iprincipales sacrificiorum, quibus procul du-hio stante etiam, Sc non obstante illa ociscupatione circa Chorum Musices, potui set intendere, quo facto nemo non diεe-Tet, eum devote ac reverenter audisse duo sacra, esto nihil prorsus orasset; non enim praescribitur audientibus sacrum certa pr cum formula, sed solat ut dictum est, corporalis, ac devota praesentia.

Nec refert, quod Titius nihil prorsus 323- cogitaverit de adimplenda poenitentia a Confessario sibi dictata; nam praeceptum confessarii in hoc passu obligat ad instar praecepti Ecclesiastici; velut proxime dictum fuit: ergo huic satisfit cum sola intentione praestandi opus praeceptum , audiendi scilicet sacrum . esto non habuerit intentionem ideo audiendi, quia Confessarius praecipit ; nam hujusmodi praecepta non exigunt Obedientiam formalem, sed muterialem duntaxat.

Dices. Sed quid, a talis poenitens sacris moraliter quidem interfuisset, sed obvanam gloriam ab aliis captandam, vel, quod adhuc pejus foret, non eo fine, ut DEum honoraret, vel praecepto Ecclesiae. aut Confessam satisfaceret, sed potius, ut lascivos suos oculos aspectibus alterius sexus 'pasceret

472쪽

4IL Conferentia decima quarta Denuo cum eadem distinctione mox gata; vel enim talis homo supponitur assistere sacrificio cum attentione debita, ct intentione audiendi sacrum, vel sine tali attentione, M intentionet Si prius, dicendum, qu bd ut fecerit praecepto Ecclesiae. M Confessarii; quia reipsa voluntarie prinstitit opus praeceptum, tametsi ob illum. 6-nt1 rum, aut omnino perversum finem graviter simul deliquerit: si autem posterius,

ditendum foret. eum non satisfecisse obrutionem mox datam ni . praced. Sc hoc modo existimo conciliari posse Doctores, quo-irum aliqui absolute affirmant, alii absolute negant, eum, qui animo pascendi oculos sacrificio Missae interest: satisfacere praecepto Edc. Videantur de hoc Reiffenstuet Theolaimor. tr. a. dist. g. a n. . . vel Babenstuber tr. 3. dio. s. a. l. n. 6.

At quid, inquies adhuc. Si talis homo

devote quidem interessendo divinis, expresse intenderet non satisfacere praecepto Ecclesiae, vel Confessam, sive dein ex pediversa intentione, sive etiam animo postea devotius assistendi, satisfaceretne suae obligationi , tametsi aliud sacrum eo die non ampli iis audiret 'In hoc casu satisfaceret; idque ob rationem proxime datam: quia scilicet prinstaret substantiam operis praecepti : ergo hoc iplo satisfaceret praecepto Ecclesiae,

473쪽

De modo satisfaciendi Legibus, 4 Ig

quemadmodum is, qui infantem vere ab. luendo, vel confessum absolvendo intenderet facere id, quod facit Ecclesia, vere conficeret Sacramentum , non obstante quod putaret . aut protestaretur se nolle conficere ; nam talis protestatio, utpote factoi contraria, foret prorius inefficax. Id, quod valde notandum est scrupulosis illis Sacerdotibus, aut Clericis, qui dum sibi videntur minus attenti. aut nimium distr chi iiiter oranduin, officium divinum, vel partem hujus recitant, cum proposito pORea repetendi, vel attentius recitandi r neque enim tales tenentur repetere officum,

modo prius habuerint intentionem vere orandi, de praelertim si distractiones ingruentes fuerunt ipsis involuntariae, M hoc ipso Potitas meritoriae, quam peccaminosae. Verum tamen est, quod si talis homo voluntarie perseveraret in sua opinione aut persuasione sinistra, scilicet non satisfaciendi, vel si crederet, se nondum satisfecisse, Se nihilominus non repete ret , procul dubio saltem ex conscientia

erronea peccaret; Proptereaque corrigenda est hujusmodi sinistra, erronea, vel etiam scrupulosa persuasio; quo facto, tuta conscientia poterit supersedere repetitioni breviarii, prout sapienter advertit Reiffen.

474쪽

ΑI4 Conferentia decima quartae

CASUS SECUNDUS.

SEmpronius miles quendam Rusticuin damni.

fc ιινerat, esto non Omnino inculpabiliter, prater intentionem tamen , ct quidem a o. cidi citer florenis; quam ob causam ab eodem accusatus, a suo vero Belli duce, vel Capitaneo ad compensandum damnum illico condemnatus fuit. Et qaia hoc compensare noluit, utpote in foro conscientia prorsus innacens, aut certe non

graviter culpabilis; hinc eidem fuit subtractum suum satarium, seu stipendium, ut vocant mili- rare. Sempronius vero injuste se condemna tum ratus, hanc salarii sui *btractionem par tim a Rustico, partim vero a suo Capit. ne denuo tacite recompensavit. yam vero dubitaraticet in hoc casu ι .an Sempronius tuta consciemtia hoc potuerit facere ' a. An Justitia satisfecerit. quod noluerit .mpensere praefatum damnum. 9 non nisi violenter quasi passus fit subtractionem sui salarii, in ordine ad resarciem dum damnam l. ad primum quaesitum. Sempronius non potuit tuta conicientia recompensare salarium sibi subtractum. Rat o est: quia tametsi voluntarie non damnificaverit Rusticum, minime tamen dubitandum est, quin in hoc facto saltem commiserit culis pam politicam ; Secus enim a suo Capu

475쪽

Demodo satisfaciendi Legibus. 4i s

taneo procul dubio nunquam fuimet con. demnatus ad refusionem damni illati: alis ob culpam etiam politicam condemnatus fuit. sententia fuit justa, nec innixa falsae praesumptioni : qua supposita non amplius licet uti tacita compensatione naulis stae, velut in tractatu de Restitutione fusius

diximus Confer. I. n. 1 F.

jam ad actum. Tametsi Sempronius non amplius fuisset usus tacita compensatione, nihilominus probabili is non satisfeci I set Justitiae in conscientia ex eo, qu d non nisi invitus sit passus subtractionem sui salarii in ordine ad compensationem praefati damni. . Ratio hujus petenda est ex dictis n. 38F. quia ut subditus satisfaciat justo Praecepto, vel Legi debet saltem habere intentionem praestandi actum praeceptum: at, hanc Sempronius non supponitur habuisse: ergo in foro conscientiae Jultitiae probabiliter non satisfecit, quidem in ma- . teria gravi, ideoque per se loquendo graviter peccaVit. Dixi : Per se loquendo . minime enim dubitandum videtur, quin id genus homines nullatenus conscientiae sibi ducant, nec practice putent se peccare, tametsi oneribus juste sibi impositis inviti, immo contra omnem suam voluntatem satisfacere

compellantur-: proptereaque in simili con

476쪽

4i ς Confereηtia decima quarta tingentia facti incumbet Confessario , ut

errantem prudenter. ac modeite admoneat

suae obligationis; id, quod etiam circa alios 'simpliciores in simili facto erit observandum. Videatur de hoc Castropalao tr. s.

Dices contra hanc resolutionem, Si praefatus miles in conscientia non satisfecit Justitiae ex eo, quod mere invitus immore- fractarius , violenter duntaxat passius sit, subtrahi sibi Salarium, α Rustico compensari damnum , pariter dicendum foret, illum Rusticum non satisfacere Justitiae, qui merum invitus, immh reluctans sustineret subtractionem decimarum, quas ipse de Jure debuisset praestare; consequenter a Confessario obligandus foret ad iteratam solutionem : at, hoc, Sc rationi, Sc Praxi re pugnare, nemo est, qui non videat: ergo talls Rusticus satisfecit. oo. U. Etiam talem Rusticum non satisfa- , cere Iustitiae . ideoque saltem. in affectu , Min foro interno delinquere r quia tamen supponitur in foro externo eidem jamjam fuisse subtractum tantum , quantum s On-

te, Sc de Jure debuisset praeitare ; hinc in

foro externo pariter fuit satisfactum i consequenter talis Rusticus a Confessario non amplius debet condemnari ad iteratam solutionem decimarum, sed admoneri dunta4

477쪽

uat, ut imposterum illas decimas, quas aure divino, Se humano debet, non am plius coacte, sed sponte solvat, ne Deum offendat. Videatur Bonacina dio. ι. q. . pu. Io. n. r. Fel Babenstuber cis. ω. 3, a. ι,

CASUs TERTIUS.

OMO Clerico beneficiato ob sapius neglecturi

oscium Canonicum , seu horas Canon cas paenitentia causa dictatum fuit, ut unumdugatum expenderet in pias causas, sed quia bonus Cujus multis debitis se gravatum novit, pecuniis econtra parum proviseum: hinc suo D mulo debiti salarii loco duarum priabuit, ra rus , esse causam satὶs piam, quod pauperculos alarium jam pridem promeritum, ct debitum, tandem aliquando exolpat. Quaritur jam, an

Cujus in hoc fa to satisfecerit obligationi a Confessario sibi injuncta λου. Cajus non satisfecit. Ratio est et gor quia juxta communissimam Doctorum opinionem a nobis traditam pari. a. Theolog. Sacram. Confer. ρ. n. 23 . Confessarius injungendo poenitentiam , praesumi debet

nisi aliud exprimat, vel aliunde de ,psius voluntate constet voluisse obligare 14 opus supererogatorium, Sc aliunde indebi-R.P.Hbel. de Ack.Hum. O Leg. D d tum,

478쪽

418 Conferentia decimaquartatum, quatenus poenitens id magis sentiat,

di inde ab iterato relapsu absterreatur. aut quomodocunque demum retrahatur: atqui . solvere debitum famulo jam pridemde Jure debitum , plane non est opus supererogatorium , ut de se liquet, esto de a sit omnino bonum, ac justum: ergo huic praecise praebendo dugatum, non satisfecit suae obligationi. At verb, inquies fortassis , debitum Justitiae et uti erat illud respectu famuli. magis urget, M strictius obligat, quam illud, qubd a Confessario ex Zelo fortassis indiscreto fuit injunctum, utpote praestan dum ad pias causas v. g. pauperibus, qui bus de Jure a Cajo nihil debebaturr ergo Cajus bene fecit, solvendo suo famulo salarium jam pridem debitum , Sc negligen

do alterum.

Concedo gratis , quod Cajus bene egerit prius solvendo illud debitum suo fa mulo, utpote strictilis obligans: nego tamen, quod per hoc simul satisfecerit obligationi a Confessario sibi injunctae, idisque ob rationem datam numero proxime praecedente. Quare huic etiamnum tenebitur satisfacere, dum moraliter potuerit. Caetorum nolim ego hic disputare, an poenitentia illa fuerit congrua, vel vero ex Te

lo indiscreto potius fuerit injunctar illud

479쪽

ve modo satisfacisndi Legibus.

tamen haud ignoro fortassis nec poeni- tens ignoraverit J Clerico scilicet, negligenti suum officium . cujus intuitu NB. Salarium , vel potius redditus Ecclesiasti- cos percipit, non abs re imponi posse re. stitutionem fructuum correspondentium huic penso Canonico , praesertim ubi talis Beneficiatus valde pinques redditus percipit. Dices adhuc. Sed quid, si talis beneficiatus , vel alius quiscunque demum Sacerdos , accepisset plata 1tipendia pio tribus sacris legendis, ia hactenus unum duntaxat legisset, animo quidem satisfaciens suae obligationi, sed sine speciali intentione,

aut reflexione, cuinam e tribus vellet satis-

factum , aut illud SS. Missae Sacrificium applicatum t

In hoc casu supponendum est, fuisse cin: satisfactum illi, qui primo obtulit stipen, dium, nisi is aliud expressisset, quia fortassis petiit sacrum pro certo tempore, aut -- pro certa intentione &c. Ratio autem --

nrae resolutionis est e quia, qui pluribus, debet. uno tamen actu simul omnibus R. tisfacere nequit, p-sumitur voluisse satis facere illi, cui prius, vel etiam potius de , buit, veluti habetur ex ι. cum. plurιbus. g. da solutionibus ς nec non ex cap. un. s. idem

480쪽

4ro conferestia decimaquarta potius debuit satisfieri illi, qui primus obtulit stipendium e ergo huic censeri debet fuisse satisfactum: per consequens talis Sacerdos solum tenebitur reliquis duobus sa- tisfacere. ad illorum intentionem legendo, Ed applicando Missam. Nihilominus in hoc, vel simili casu sapienter faciet, formando hanc intentionem, quod scilicet per reliqua duo saera velit satisfacere iis , quibus hactenus nondum satisfecit. prout diximus in

deri etiam de hoc potest Castropalao pari. I. n. s. dist. I. punct. nst. n. ρ.

Corollaria ex dictis inserenda

o4. olliges ex dictis primb . non essene. cessarium, ut omnia praecepta ex cha ritate impleantur. Ratio facile deducit ueex dictis: quia potest aliquis habere intemtionem praestandi opus praeceptum V. g. solvendi debitum. absque charitate: hi si v. g. Uxor suo viro reddat, quod debet, non ideo. quia . vel illud commercium carnale , vel suum Maritum , vel etiam, DEum amat, sed ideb praecise . quia a Ma-- rito fuit postulapim Rc, atqui ad Legis, vel prave

SEARCH

MENU NAVIGATION