Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

De cessatione Legum humanarum , Oc. 63Iferre ab abrogatione ς haec enim fieri potest ab ipsom et Conditore Legis r illa autem fieri postulat a Superiore Legislatoris inferioris. Liquet insuper ex hac descrip tione , cuinam competat potestas irritandi

, Quaeres sto, An Lex desinat obligare ex eo, qubd finis a Legislatore intentus

. Suppono cum communi Doctorum fi- 14nem Legislatoris, vel etiam Legis cessare posse , vel adaequate , seu ex integro, vel, inadaequate, re ex parte duntaxat, idque

rursus tam eX parte motivi, quam eX Parte .

subditorum. Ex parte motivi cessat adseμ quate, quando cessat tota ratio, Sc causa motiva, quae Legislatorem impulit ad ferendam Legem : inadsequate verb cessat quando una duntaxat Tatio motiva desinit. Porro ex parte subditorum finis Legis cessat adaequate. quando respectia totius communitatis talis Lex non amplius est expediens , vel proficua: inadaequale autem ex parte subditorum εessare dicitur, quando non toti communitati, sed aliquibus tam tum membris communitatis hujusmodi constitutio non amplius expedit. Rursus, isi Lex praecise desinat eme expediens com munitati. dicetur finis Legis cessare nega. - sne d econtrR verb sit non solum desinat

492쪽

43 a conferentia decima quinta

communitati, vel aliquibus membris communitatis esse expediens, sed potius obser

vatu impossibilis . vel illicita, sicut Lex jejunii posset fieri respectu infirmi , vel

mulieris praegnantis. casu quo talis praevideretur passura abortum Sec, dicitur cessare finis Legis contrarie, ac positire. Hoe no lato U. Cessante causa finali adaequate, M totaliter sive negative; sive etiam contrarie in cessat obligatio Legis; non item fifinis, vel causa finalis motiva cesset ex parte duntaxat. Ita communiter D D. SuareEde Lia lib' 6. n. y. Herincx de Leg ds. s. n. aol. ao a. La CroiX lib. r. n. 866. Κ, enberger n. 3ι a. 9 333. Ratio prioris este quia cessante fine adaequato Legis Lex desinit esse expediens bono communi et ergo ob ligatio hujus pariter debet desinere,' quem admodum votum, ceu Lex quaedam parti cularis . desinit obligare, casu quo ejus causa adsequata cessat. Hac ratione apud iuristas communiter dicitur : cessante Legis ratione cessat quoque ejus di*ositior δc juxta c. cum cessante. de Appellat. cessaue causa cessat

quoque sectus. . . . .

Ratio autem posterioris est baec: quia

si unum duntaxat motivum cesset, mandibit adhuc alterum , vel reliqua, ob quM Legislator iudicavit; esse expediens bono

493쪽

De res alione regum humanarum. M, 43 3

communi, ut baec Lex feratur. Sic Ecel 1ia prohibuit Lectionem librorum haeretiis Corum, partim ob periculum infectionis,

Partim etiam ob haereticorum contemptum: 'esto proin respectu vius, vel alterius videatur abesse omne periculum subversio. --nis, sicque videatur celsare motivum prius; quia tamen propterea minime cessat moti

Vum posterius, hinc pariter Lex nem cessat obligare, juxta communissimam DD. ueteres 7timo, utrum Lex fundata in praesumptione periculi desinat obligare, ca-1M quo praesumptio fallit tPrius quam ad hoc quaesitum directe a Ic λrespondeam, breviter cum P. Herincx cit. dit'. s. n. iba. α nostro A. R. P. Razenber-ger in suppum. II. P. Sargar. Confer. ΤΙ. n. st P. adverto , illam Legem dici fundatam in pra- sumptione, quae ex conjectura certae cujusdam circumstantiae aliquid praeeipit, vel prohibet. Et haec duplex eit, scilicet una, quae fundatur in prasumptione juris, seu etiam periculi communis; alia vero , qua fondatur in prasumptione facti particularis. In Praesumptione juris dicitur fundata illa, quae non fundatur in aliquibus duntaxat indiciis, sed in Judicio moraliter certo , quod in tali actu, aut contractu, non quidem semper, sed tamen regulariter, di sit plurimum subsit fraus, vel damnum, aliud ve

494쪽

434 conferentia decima quinta

periculum v. g. scandali, ideoque per hane non praesumitur aliquod factum, sed periculum fraudis, vel damni, Ut dictum est. Econtra Lex in praesumptione facti fundata dicitur illa, quae ex conjectura cujusdam determinatae . Ec particularis circumstantiae , aut facti, vel non facti partieularis, aliquid praecipit, vel prohibet, prout amplius patebit ex proxime dicendis in casu III. hoc jam praenotato i . η. ad quaesitum. Lex fundata in praesumptione juris, seu periculi communis non desinit obligare, tametsi in aliquo casu par. -- tieulari videatur fallere praesumptio, aut nullum subesse periculum e desinit tamen obligare Lex fundata in praesumptione facti particularis, casu quo praesumptio fallit.

Ita cum communissima, M certa sententia tenent SuareZ de Leg. lib. b. c. I. a. n. F. oec. 3. Cailropalao pari. r. tr. s. disp. F. pu. r. n. Io. o II. Illsung tr. I. disp. a. n. 6 .

Ratio hujus resolutionis, aedispalitas utrimque haec est i quia dum Lex fundatur in praesumptione periculi communis, tunc non tollitur illud periculum commune, esto in hoc, vel illo casu, vel persona particulari nullum subsit periculum et at, si non tollitur periculum commune, hoc ipso manet finis Legis, re per consequens pariter debet manere hujus visor, Sc obligatio.

495쪽

De cessatione Legam humanarum M. AMEcontra verti ubi Lex fundatur in mera praesumptione alicujus facti particularis, tunc eo ipso, quod tal. praesumptio fallat,

seu non subsistat, cessat pariter Voluntas, Ee intentio obligandi ex parte Legislatoris; Ee in hoc casu prasumptio cedit veritati, ut ha- . betur argum. l. continuus. I 37. g. de V. O. Ec ultima j quod metus causa. Quare si Legislator, aut Judex te condemnet ad solvendum tuo ad Persario V. g. zo. flore

nos, eo quod ex falsa delatione tui Adversarii praesumat, te eidem vi contractus totidem debere , revera talis Lex , vel sententia in foro conscientiae minime obibgabit.. Quaeres denique 8tav b, An non etiam Lex cesset obligare propter subditorum ignorantiam , praesertim inculpabilem . vel Propter impotentiam '' Id. ad primam partem huius quaesiti, qI8, quod Lex ob ignorantiam subditorum mi.' nime cesset obligare, licet caeteroquin ignorantia , si fuerit in culpabilis, cte in vincibilis excuset a formali peccato, M pex ,' sonsequens a poena transgressoribus taxata,

veluti constare potest ex dictis supra con

fer. a. n. I . Ν

Major tamen controversa Inter Docto. res est, utrum ignoryntia Legis, vel poenae in foro externo possit allegari pro excinEe a satio.

496쪽

Conferemia decima quinta satione; quod, licet Mastardus, Se alii pauci negent ἐξ eo quia Lex solenniter promulgata ubique praesumitur cognita, La Crota

tamen lib. I. 7 a. cum communi aliorum t

net affirmativam ι tametsi enim in foro exin temo praesumptio stet contra eum , qui se se excusare nititur exceptione ignorantiae, ex hoc tamen plus non probatur, quam

quod teneatur probare, se inculpabiliter idinorisse Legem, quod quidem praestare Pinterit , si praeter alias conjecturas insuper deponat Juramentum de ignorantia inculpabili. Ita Doctor cit. L. jam ad adam partem quaesiti. Nedum physica, sed. ix moralis impotentia implendi Legem, vel praeceptum, excusat ab observantia. Ratio est: quia, ut habetur L impossibilium. ιι s. impossibilium non est O tigario: Et juxta Regulam G. yuris in oro: nemo potest ad impossibile obligari. Videantur tamen de hoc ea. quae diximus supra tam

ferent .i 1 r. n. ast 1.

At. inquies, quid de eo tenendum, qui non potest totam Legem, bene tamen partem hujus adimplere. tenebitume ad hanc t m It cum distinctione; nam si totum sit ali quid individuum, seu indi visibile, tunc ille. qui nequit praestare rei substantiam. vel par tam substantialem , excusatur a toto ; eti

497쪽

De cegatione Legum humanarum, M. 43 ripso quod in parte duntaxat substantia praeincepti nequeat observari. Econtra verb, si totum sit aliquid dividuum, seu diuisibile. t tunc qui non potest praestare totum, tenetur ad miniis praestare partem, modo haec sit notabilis. E. g. qui nequit solvere cenis tum suo creditori, tenetur saltem solvere quinquaginta, vel adhue miniis, quod potest. Similiter is, qui nequit interesse in t viro sacrificio Missae, tenetur huic interessac st potest quoad partes substantiales, ut-Puta ab offertorio usque ad consecrationem. vel ab hac usque ad sumptionem Rursus. qui non potest recitare Matutianum . M Laudes, potest autem reliquas horas, quippe quas fortassis scit memoriter tenetur adhuc dicere horas minores, veluti Constare potest ex Decreto Innocentii XI. in quo opposita propositio n. s . damnatur.

Videantur SancheZ lib. I. c. Ist. Laymann. lib. 1.D. 4. c. ιν. n. F. ct seqq. vel B bein uber tr. 3. disp. s. a. s. n. 4.

498쪽

. 3 8 Conferentia decima quinta

Proponuntur, & breviter re

solvuntur Casus practici circa abrogationem Legis, vel cessationem - causae finalis.

CASUS PRIMUS.

I Itius magni nominis, sed exigua pietatis Princeps erat enim adhuc gentilis illo tempore quandam Principissam sibi desponsaverat, sanguine non minus, quam Religione Christiana clarissimam, e qua primo biennio si cepit duos filios, qui tamen non sine maxima consternatione tum Parentum suorum, tum totius etiam Regni paulo postfatis concessere. Titias hujustam fatalis, ct geminati quidem casias non aliam subrise causam, quam baptimum Christianorum existimans, sub gravissimis comminationibus nedum conjugi sua, cateroquin charisyma, verum etiam aliis omnibus Aula sua Ministris interdixit, ne deinceps quampiam e suis prolibus nascituram sacro baptismatis fonte tingere, aut regenerarepra sumerent. Pratermissis jam aliis pluribus quastionibus, qua in hoc casu de valbditate, vel etiam liceitate matrimonii formari possent de quibus ea, qua diximus pari. I. The ιM. Sacr confer. δ, ε n. rideri possunt

499쪽

De eegatione Legum humanarum μ. 43s ad nostrum propositum oportet decidere r. an altefatus Princeps sua auctoritate potuerit abro sare, vel etiam irritare Legem, de baptizandis prolibus' a. Quidnam in hoc casu conjugi Chrisiana uerit agendum 'ην. ad primum Titius neque Legem bap- a Itismi, neque etiam illam obligationem conferendi prolibus baptismum potuit abrogare, vel irritare. Ratio hujus facile potest erui ex dictis n. tr. 94r3. quia nullus inferior potest abrogare, vel irritare Legem sui Superioris ; quia irritatio petit fieri altiori potestate: atqui Titius utique est inferior Deo, qui Legem baptismi tulit, voluitque infantes

haptizarit ergo Ecc. Liquet proin ad ocu Ium mentis Christianae, praefatam Titii ap- prehensionem nedum fuisse erroneam, Verum insuper blasphemam, utpote Sacramento Baptismi, Ec Christo Authori Sacramen. torum maximopere injuriosam. Unde

jam ad adum. Principissa illa debuit

omni modo possibili curare, ac providere. ut proles nasciturae saltem in occulto Sacro baptismatis fonte abluerentur. Interim Uerb tum bonae conversationis exemplo, tum

etiam precibus, ac gemitibus incessabilibus divinam implorare Clementiam , quatenus haec suum conjugem interius illustrare dignaretur in tantum , ut nedum veritatem , a

sanctitatem fidei Catholicae, sed etiam hujus

500쪽

4 o Conserentia decima quinta

necessitatem ad animae salutem obtinendam agnosceret Ratio hujus est : quia Parentes de Iure naturae luis prolibus tenentur providere nedum de mediis ad vitam corporalem, sed vel maxime etiam ad spiritualem obtinendam , aut Conservandam necessariis, idque cait recte La Croix lib. a. n. roo. sub mortali seposito etiam omni respectu humano a nam DEUM potius quam hominem quemcunque demum audire oportet: atqui baptismus est medium simpliciter necessarium ad salutem t ergo &c. Adde, qutid tales Proles, quantumvis in occulto baptiZatae, vi hujus Sacramenti percipient innumera gratiarum auxilia, caeterasque virtutes Theologicas, quibus mediantibus. accedente Praesertim sanctae conversationis exemplo in Matre viso, cum tempore probabilissime induci potuerunt, ad veritatem fidei Catholicae spontanee amplectendam, ac profitendam Meluti constat ex legenga sanctae Clottidis Reginae Galliae, aliisque consimilibus. At quid , ais , si qua Mulier amore cCn-

servandi suas proles in vivis , voto sese ob. stringat, qu bd v. g. unius anni spatio velit prolem nascituram induere habitu certae cujusdam Religionis v. g. S. Francisci de Paula, e contra Maritus nolit videre prolem suam cucullatam, poteritne is irritare votum ab

Uxore emissum Τ

SEARCH

MENU NAVIGATION