Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

De eessetisne Legis per distensat. θc. 4crtem dispensandi; Secus enim frustra uteretur hujusmodi terminis; cum aliunde notum sit,

quod ipse in sua propria Lege valeat dispen.

sare. ado. Si vel materia est omnino levis, vel certe frequenter necessum sit, ut dispensetur, aliunde vero tam facilis recursus ad Superiorem V. g. S. Pontificem propter viarum distantiam, vel alia impedimenta non detur.3 lib. Quando est periculum in mora, Sc urget necessitas, neque Superior ipse tam facile conveniri potest. qto. Quando legitima consuetudine jam fuit introductum, ut inferior dispenset in hoc, vel illo casu. sth. Deinnique, quando dubitatur, an talis casus dispensatione indigeat, vel non. Ita in re te nent Castropalao pari. I, tr. 3. dist. o. pu. F. Ill sung tr. I. dis'. a. art. .. Babenit uber tr. 3.

Quaeres 3tio, utrum dispensatio facta sine legitima causa sit valida. cum distinctione; nam si fiat ab ipso mei Legislatore, in propria scilicet Lege, va. lida quidem est, sed non licita ; at verti , si Legislator inferior attentet dispensare inLege Superioris, hujusmodi dispensatio nedum it licita est. sed etiam invalida. Ita rursus communissime Doctores. Ratio posterioris liquet ex dictis n. .. I. Ratio prioris est haec, quia vis. M obligatio Legis totaliter dependet a

voluntate Legislatoris: orgo quemadmodum potuisset Legem non ferre, aut etiamnum Pe

a. nitus

522쪽

ga Conferentia decima sexta

nitus abrogare, ut diximus in conferemtia pr&xime pracedente; ita etiam potest quemlibet, saltem valide. eximere ab eadem obligatione At Uero, an Legislator sine justa causa in Lege propria dispensando straviter peccet, major est controversia in Doctores : quocirca Lay mann lib. 1. tr. . c. a a. n. l3. Illiung ciridis'. a. n. Fa. Sc alii plures negative quidem respondent; eo qubd Legislator utatur Jure suQ, esto hoc aliquo modo abutatur, quemadmodum prodigus abutitur suis pecuniis Se tamen nonnisi venialiter peccat: minime ta men dubitandum arbitror, quin subin etiam possit peccare mortaliter, casu quo praevidet, se dispensando aliis daturum scandalum, vel causam liberius praevaricandi , aut prorsus contemnendi Legem, vel, si praevideat, alios, V. g. Ob remissionem tributi, aut justi obse quit, sine justa causa uni, vel alteri factam, plus justo gravandos Acc. Hac de causa Suaa reZ de Leg. lib. o. c. ι t. n. q. teri et Legislatorem sine justa causa dispensando in propria Lege, Peccare mortaliter ex genere suo. Quaeres to, utrum etiam in Lege naturali dispentari possit auctoritate humana, vel sal, tem divina' t444- in Lege naturali praceptipa, aut prohibi ripa ne quidem Deus, multo minus homo proprie, Se directe dispensare potest. Ita te net Mastrius Theol.mor.dit'. a. n. Fa. Stireminia gruber ιιb. ι .rit.a .mIώ. Michel in TheoL Cam

523쪽

De cissatione Legis per dispensat. Oc. 4ς

Ratio est: quia proprie, re directe dispen-isare idem est, ac obligationem Legis circa

unum, vel alterum tollere, manente eadem ,

materia, &circumstantiis, ita, ut haec obligatio cesset ob solam, Sc unicam voluntatem dispensantis; at fieri nunquam potest . ut propter solum beneplacitum divinum materia Legis naturalis, utpote intrinsece, Sc ex natura sua honesta,aut inhonesta, de illicita fiat licita. honesta, seu conveniens creaturae rationali tergo pariter repugnat, ut, vel Deus, vel homo , quiscunque demum, proprie, Sc directe dispenset in Lege naturali. Dixi tamen, ne Deum quidem proprie, 94 s. directe dispensare posse in Lege naturali ἔ minime enim negari potest, Deum posse dispensare improprie, O indirecte, idque toties se

quoties materia Legis naturalis ejusdem dominio absoluto substat in tantum, ut possit desinere esse materia Legis naturali S. EX. gr. Lege naturali,di vina prohibemur contrectare rem alienam rationabiliter invito Domino , Ec vi hujus praecepti minime licuisset Israelitis aufferre bona, seu etiam vasa AEgyptiorum: quia tamen haec bona temporalia

quaecunq; demum substant alto, re absoluto Dei Dominio; hinc potuit is horum dominium transferre in Israelitas, M transvendo efficere, ut hi spoliando AEgyptios non amplius aufferreo rem alienam, ted propriam se

524쪽

464 Confer/ntia decima sexta

α consequenter neque furtum committe rent, neque rapinam. Ex quo liquet, quomodo materia hujus praecepti auctoritate divina fuerit immutata, M in directe, seu improprie dispentatum. Uideatur R. P. Michel. loc. cit. 446. Dixi insuper, non posse proprie dispensare In Lege naturali fraceptiva vel prohibitiva ; Se- sus enim dicendum est de Lege naturali pe

milhra,vi cujus permittitur tantum, non vero Praecipitur V. g. ut bona temporalia omnibus snt communia, item ut quisque gaudeat libertate naturaliter sibi congenita, praesertim in ordine ad eligendum vitae statum; haec enim nedum divina, verum etiam humana aucto ritate immutari possunt. Ratio est: quia hoc

ipso, quod sintduntaxat de Jure permissivo.

non sunt simpliciter necessaria ad conservandam morum honestatem, sed solum permi tuntur Per Legem naturae tamdiu, quamdiu al-' tiori potestati non fuerit visum aliud expedire t ergo cum de facto refrigescente charitate, α crescente simul hominum avaritia, visum fuerit magis expediens societati, ac tranquillitati hominum, ut fieret disti ibutio singulorum bonorum, Potuit haec fieri, α bene facta praesumitur in hodiernum usque diem.

. , Quae res sto, quid sit interpretatio Legis.. M quotuplex 447. Jyterpretatio pro ut, vel ex ipso nomine hujuε vocabuli collistere fas est idem k sonat, ac verbi, vel sententiae cujusdam ct

525쪽

De cessatione tegis per dissenseri oec.

rior expositio, seu declaratio : ideoque interpretatio Legis idem est, ac clarior ejusdem eX- positio. Porro triplex interpretationis genus a Doctoribus communiter distinguitur,' alia enim appellatur authentica, alia usiualis, cte alia

Doctrinalis, seu Scholastica. Authentica illa censetur, quae fit per ipsum mei Legislatorem. Ejus quippe est Legem interpretari cauthentice scilicet) cujus est condere, ut, unde jus prodiit,

interpretatio quoque procedat L. I ι. C. de Leg. item cap. inter alia. de sent. excomm. Usualis illa merito appellatur, quam usus, seu consuetudo facit, juxta illud cap. cum dilectus. de consuet. consuetudo est optima Legum interpres. Doctrinalis denique ea vocatur, quae fieri solet a Doctoribus classicis, seu Scholarum Magistris. Haec verti ,esto non sit authentica sicut prima ex mox recensitis, nihilominus magnam probabilitatem tribuit, proptereaque nedum fundare potest resolutionem prahicam, sed nequidem ab eadem de facili recedendum est, nisi de contraria mente Lesislatoris aliunde constet, veluti bene observat Ρ. Reiffenstuet Theol. mor. tr. a. dist. 4. n. a. Quae res tamen si O,an vel quaenam Regulae in interpretatione Legum sint observandae' Observandae sunt sequentes. I. Interpretatio Legiι menti potius, quam verbis Legislatoris consionare debet. Ratio hujus insinuatur L.

scires de Legibus ibi: scire Leges non hoc est,

Ferba earum renere, sed vim, ac potestatem. Cae

526쪽

4ςς Conferentia decima sextaterum mens Legislatoris ex rationis Lege posta praecipue colligi potest, ac debet, prout rursus habetur cap. intelligentia. de verbor. A l

II. Verba generalia Legis generaliter sisnt a cipienda; nam ubi jus non distinguit, nec nos distinguere debemus, prout loquitur summa - . rium l. de pretio. β. de publiciana in rem actione. Secus tamen dicendum est, casu quo Lex generalis per aliam specialem immutatur, aut lcorrigitur, aut ubi circumstantiae particulares aliud censendum consulunt. III. Lex paenalis sicut, ct Lex nova correctinria Legis antiqua, is omnis alia odiosa in dubio stricte interpretanda est, nec de facili extendenda ultra casum, aut personas expressas. Ratio est: quia juxta Reg. ι 1. 3ur. in Oto: odia restringio favores conνenit ampliari. Et: In poenis benignior est interpretatio facienda prout habetur Regul. -ρ. eod. Dictum tamen est: in dubio; nam si verba Legis quantumvis poenalis ita

clara sint, ut aliam interpretationem non Pa tiantur, vel si aliunde constet certh de mente Legislatoris, tunc oportebit se accomodare Legi, Mnon sinistre eam interpretari, prout

satis clare datur intelligi l. pros'exit. Τ qui, O a quibus manumissi. hisce formalibus: quod quidem perquam durum est,sed ita Lex scripta est.

Ratio desumitur ex Regula ι 1. g. in o. proxim hallegata, ubi dicituri favores conνenit ampliatri.

Hac de Ucauis, si quid odiosum statuatur conin

527쪽

De cessatione Legis per distensat. M. φης

tra Clericos, nomine Clerici non debet comprehendi Episcopus, iit incitur c. quia pericu losum. de sient. excomm . in bio. Neque intelligi debent Canonici, vel alii in dignitate Ecclesiastica constituti. arg. cap. Sedes de Rescriptis. Neque Religiosi arg. Clem. r. desiupplend. neglig. Praelat. Econtra in materia favorabili praedicti omnes possunt intelligi sub nomine Clerici, quemadmodum de Novitii sub no. mine Religiosi veniunt. Videatur de his Reiffensiuel lιb. r. decretris. a. g. ιε. θ I. ubi plures adhuc hujuscemodi Regulas tradit, Miapienter dilucidat; id, quod etiam facit noster Herincx cit. dio. R. n. rδρ. θ seqq. Quaeres 7tim b, quid sit Epikeia Epikeia est benigna interpretatio men- 4 'tis Legislatoris, vi cujus secunὸum aequum, Ec bonum declaratur, hunc non voluisse aliquem casum particularem ob speciales circumstantias in eodem occurrentes in suaLege universali comprehendere ; Nam in Omnibus causis potior debet esse ratio aequitatis, quam stricti juris. l. placuit. c. de judiciis. Ex quo liquet, Epikeiam in eo differre ab interpretatiorix, quod per hanc interpretemur, seu declaremus verba Legis, per illam verti mentem Legislatoris. Quocirca HerincX cit. dit'. s. n. Ist precte tradit sequentem regulam velut genera Iem: quotiescunque moraliter potest constare. quod Legislator noluerit aliquem casum compre- ,endere, etsi verba Legis sint generalia lictitam

est ontra illa operari. ' - - .

528쪽

g conferensia decisa sexta

solvuntur Casus practici circa dia

spensationem, M interpretationem Legum a

CASUS PRIMUS.

I Itius germanus, O nobilis Mercator a suo Confessario peti;t, ut is secum dissensaret in

jejunio, o abstinentia ab eis carnium etiam dimbus veneris, ac Sabbatinis tum quia Titius eris vir oectabilis,o ad minκs sexaginta annos natus , tum etiam quia aliunde multis laboribus quoi continuo distentus fuerat, etsi cateroquin viribus valde adhuc integer, ac robustus videatur. H. rum Confessarius Titio illico res ondit, sibi neutiquam competere potestatem in hac Lege Ecclosiastica dispensandi, proindeque necessario recuro rendum fore, vel ad Reverendissimum buum Ominarium, vel Romam ad S. Pontificem. Periit proin Titius a Reverendissimo suo Ordinario distensationem, sed chm hac eidem rotunde, o absolate fusiset denegata, scripsit Romam, alie-gando in sua supplica partimeatatem tam profectam, partim etiam infirmitatem, intelligendo per hanc stomachi debiliratem, vel perius loquem do nauseam,quam comedendo cibos esuriales sentire consuerat , ο ρ sertim defectum somni, quem Aomacho ν ac anu una, alteraνe pice cape l

529쪽

Ieegatione Legis per dispensat. m. 4ς'

re non potuerat. Quam ob rem Roma illico di.

stansatus fuit, ct quidem in perpetuum. Nihilo si crus conscientia stimulis agitatussciscitatur e suo Confessario, an prafata dispensariona tuto possit

uti . causam vero dubitandι allegat geminam, primo quod hanc petierit propter infirmitatem ἔcum tamen sibimet non videatur infirmus. a.

Quod insua supplica nihil expresserit de hac facultate a suoReverendissimo ordinario bi den gata. Jam vero ad nostrum propositum quari potest a. an Confossarius recte responderit Titio, dicendo, se non posse distensare in facultate petita i a. Quidnam Titio 2ubitanti, o interrogantide valore di pensationis Derit respondendum 'ad primum. Confessarius bene respon-δdit Titio, sibi non competere facultatem dispensandi in jejunio Ecclesiastico. Ratio hujus. petenda est ex dictis n. . I. quia nullus inferior potest dispensare in Lege Superioris rat qui Lex jejunii Ecclesiastici utpote lata a S.

Pontificibus, est Lex Superioris r ergo Coninsessarius in hac Lege nullatenus potuit dispensare. Et licet subinde ob evidentiam causaec qualis potest esse manifesta infirmitas, vel Aliud detrimentum grave Confessarius per Epikeiam possit prudenter declarare, mentem summi Pontificis, aut Ecclesiae velut piae Matris non esse, ut taliter infirmatus jejunium servet quia tamen Titius voluit esse di-Iensatus absolute, M in perpetuum, etiam

ebus veneris &c. talis vero esus vix, aut ne

530쪽

Mo Conferentia decima sexta

vix quidem possit manere occultus in fariis tum, quin innotescat Ecclesiae, ex altera vero partσcausa Gemptionis non fuerit maritis

festa; Secus enim Revererigissimus ordiriarius non denegasset facultatem comedendi earnes; hinc Confessarius sapientissime fecit, Titium dirigendo ad suum Superiorem legitimum e e cujus arbitrio dependet famulas dispen sandi. 4s I. jam ad adum. Confessarius potuit, ac debuit Titio respondere, quod is facultate obictata potuerit tuta conscientia uti; quandoquidem dispensatio fuerit valida. Nec re , fert, quod in sua supplica non expresserit, di ctam facultatem a suo Reverendissimo Ord, inario sibi fuisse denegatam; hoc enim non

obstante potuit S. Pontifex. immo Vero, te ste La Croix l. t. n. 3 1 r. M ΚaZmberger msupplem. 2. P. Nar. Confer. 3 ρ. n. L . Cen

setur habuisse praesentem absolutam volunt tem. Esto etiam Titius sibi videatur non esse infirmus, quia tamen in supplica allegavit aeta-- tam grandaevam, simulque fatetur, se nedum sentire nauseam ciborum esurialium, Verum

insuper defectu somni, qui reipsa dici potest

morbus, praesertim respectu alicujus seniculi; hinc pie admodum praesumere licet Ecclesiam ceu piam Matrem horum intuitu dispensare voluisse. Adde, quod in dubio de valore dispensationis obtentae semper sit Praesumen dum pro valore actus, cum pro hoc stet POL

SEARCH

MENU NAVIGATION