Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

De cessations Legis per distensat. θε. 4 I

i possessio. veluti cum SancheZio, Castro pal.

i proin in hoc casu videatur quodammodo du-l hium relinqui de lassicientia causae allegatae,s Ee de valore dispensationis obtentae, nihilol minus dispensatus practice tuto se potest reis ' , solvere circa esum carnium sibi concessum. At quid, inquies, si quis non ita senex, vel grandaevus ob aliam infirmitatem duntaxat postulet dispensationem perpetuam in eis carnium, & haec Romae expediatur cum sequenti clausula, ut possit comedere carnes de consilio tamen Medici θiritualis, ct corporalis. postea vero Orator praedictus ex integro convalescat,poteruntne in hoc casu dicti Me- diei dispensare, vel saltem consulere, ut dis- Pensatus protinus pergat comedere carnes pN. Neque in hoc casu a Medico sive cor- sa.

porali, sive spirituali posse dispensari. Ratio manet eadem, quae proxime fuit data: quia scilicet nullus inferior dispensare valet in Lege Superioris; tum etiam, quia in Rescripto praedictis Medicis non fuit commissa facultas dispensandi sed consulendi duntaxat id, quod

tum pro gloria Dei, tum etiam pro salute animae, ac corporis judicaverint magis expedire. Censeo proin, in tali casu, vel maxime attendendum esse ad statum, reconditionem personae, utputa, an sit persona publica, vel pri-

532쪽

o Conferentia desina sexta

vix quidem possit manere occultus in tanatum, quin innotescat Ecclesiae, ex altera Veisib parte'causa exemptionis non fuerit maritis

festa; Secus enim Reverendissimus ordinarius non denegasset facultatem comedendὲ earnes; hinc Confessarius sapientissime feeit, Titium dirigendo ad suum Superiorem legitimum: e cujus arbitrio dependet faculuias dii pensandi. 4s I. U. jam ad adum. Confessarius potuit, ac debuit Titio respondere, quod is facultate obtreata potuerit tuta conscientia uti; quandoquidem dispensatio fuerit valida. Nec re fert, qubdin sua supplica non expresserit,d, ctam facultatem a suo Reverendissimo ord, nario sibi fuisse denegatam; hoc enim non

obstante potuit S. Pontifex, immo Vero, te Re La Croix l. i. n. 8 11. M KaZenberger msupplem. 2. P. Sargar. Confer. 3 ρ. n. r II. cen setur habuisse praesentem absolutam volunta

Esto etiam Titius sibi videatur non esse infirmus, quia tamen in supplica allegavit aeta-- tam grandaevam, simulque fatetur, se nedum sentire nauseam ciborum esurialium, verum

insuper defectu somni, qui reipsa dici potest

morbus, praesertim respectu alicujus senicu- , li; hinc pie admodum praesumere licet Ecclesiam ceu piam Matrem horum intuitu dispensare voluisse. Adde, quod in dubio de valore dispensationis obtentae semper fit praesumen dum Pro valore actus, cum pro hoc stet

533쪽

De cessatioηr Legis per distensat. θε. 4 1

possessio, veluti cum SancheZio, Castro pal. Τambur. Gobat Theolog.experim. tr. q. I. 6 F. O ει a. tenet La Croix loc. cit. n. 8o I. tametsi

pro in in hoc casu videatur quodammodo du-hium relinqui de iussicientia causae allegatae, re de valore dispensationis obtentae, nihilo minus dispensatus practice tuto se potest resolvere circa esum carnium sibi concessum. At quid, inquies, si quis non ita senex, vel grandaevus ob aliam infirmitatem duntaxat postulet dispensationem perpetuam in esu carnium, Sc haec Romae expediatur cum se- quenti clausula, ut prist comedere carnes de consilio tamen Medici stiritualis, ct corporalis. postea vero Orator praedictus ex integro convalescat, poterunt ne in hoc casu dicti Me- diei dispensare, vel saltem consulere, ut dispensatus protinus pergat comedere carnes pNeque in hoc casu a Medico sive corporali , sive spirituali posse dispensari. Ratio

manet eadem, quae proxime fuit data: quia scilicet nullus inferior dispensare valet in Lege Superioris; tum etiam, quia in Rescripsto praedictis Medicis non fuit commissa facultas dispensandi sed consulendi duntaxat id, quod tum pro gloria Dei, tum etiam pro salute animae, ac corporis judicaverint magis expedire. Censeo proin, in tali casu, vel maxime attendendum esse ad statum, re conditionem personae, utputa, an sit persona publica, vel privata, ad divini honoris, vel boni publici pro-i

534쪽

4 a, Conferentia decima siexta .

pagationem parum , aut multum conducens. vel omnino necessaria ς item an infirmitas 'cessaυerit ex integro, vel non; denique, an sit periculum ob abstinentiam a carnibus re- incidendi in eandem, vel aliam infirmitatem. vel non ; tanto enim amplius pie praesumere licet de benigna mente Ecclesiae, quanto talispersona Uidetur magis proficua, aut necessaria ad promovendam Dei gloriam,& Christianae Reipublicae emolumentum. Videatur Wigant tr. 6. exam. 1. de Leg. hum. quas ast.

s. dico oec. . . .

CASUS SECUNDUS.

S pronius desideram ducere personam sibi

consanguineam scripsit Romam,allegato uno . alterove rationabili motivo, quam ob rem Roma, expedita, ct Reverendissimo incario. Generali demandata fuit facultas, ut cumprafatis Orato. ribus dispensaret. modo copula carnalis inter eos non intercesserit. Quia vero Sempronius

eandem buam consanguineam saepius jam cognovit carnaliter. binc multum sollicitus 2 anxius sciscitatur e Confessario, an hac sua delicta pradicto Reverendesmo Generali micario teneatur fateri. casu quo ab eodem examinabitur dejuper. a. Anstante hac di*ensatione. cir non obstante memorata clausula, posset ducere suam consanguineam. Quid iudicii ' Sempronius non tenetur nec publice k neque privatim interrogatusReverendissimo

535쪽

De cessatione Legis peτ dispensat. cted 4 3

Vicario Generali fateri copulam carnalem cum consanguinea habitam, modo haec non sit publice nota, aut publicitati subjecta,utis Puta quia memorata consanguinea jam est actu praegnans,aut publice suspecta de grave-.dine dec. Ita tenent Gobat Taesi. experim. try. n. 6 a l. Lessius in auct. V. Matrimon. caseu 3. apud La Croix lib. o. pari. 3. n. sta a. Ratio est: quia cum reseriptum loquatur pro foro. externo; hinc praefata clausula pariter debet intelligi de copula carnali in foro externo, id est, publice nota. Hac de causa Aversa , Diana. tom. s. tr. a. Resiol. I 3. M alii apud no-srum Karen berger in supplemen. a. P. Sargar. Confer. 46. n. ι31. asserunt, quod hujusmodi sponsi a Judice Ecclesiastico examinati. α interrogati in foro externo, possint negare, immo etiam cum restrictione mentali jurare, quhd non intercesserit copula carnalis intelligendo scilicet) in foro externo notoria. Id que propterea, vel maxime: quia Ecclesia velut pia Mater non praesumitur velle obligare quempiam, ut fatendo occult/ sua crimina, in Ec pro foro externo se ipsum graviter di Liam et . Neque etiam necessum est . ut Sempronius prius saltem in foro Sacramentali confiteatur Reverendissimo Vicario Generali, multo minUs, ut propter hujusmodi copulas mere occultas a majori Poenitentiario petat absolvi; tum quia non sunt impedimen- . tum dirimens, aut impediens; tum etiam quia

536쪽

Conferentia decima sexta ab his potest a quolibet Confessario absolvi

Sacramentaliter, non item a Majori Poenitentiario, utpote absente, ut supponitur; tum denique, quia cum impedimentum consanguinitatis sit notorium, dispensatio, seu ablatio hujus non a Majori Poenitentiario, sed in Dataria petenda est , atque impetranda. Videatur de hoc Reiffenstuel lib. o. Decret. in appendice de dispensat a n. Ista. 4sq. jam ad adam partem quaesiti. Titius tuista conscientia potest contrahere Matrimonium cum sua sponsa consanguinea. Ratio hujus patet ex proxime dictis: quia vi dispensationis impedimentum fuit sublatum, at, ubi nullum amplius impedimentum inter sponsos occurrit, ibi matrimonium tuta conscientia contrahiturr ergo δ . At quid inquies, si a Majori Poenitenti fio pro foro interno praecise dispensaretur cum praefata clausula scilicet; modo inter oratores copula carnalis non intervenerit Θc. tendirenturne tales Commissario, Confessario se,

licet, vel Doctori in Theologia ab ipsis eligendo uti communiter rescribi solet) cui facultas dispensandi concredita fuit, fateri

copulam etiam occultam 34s s. affirmative. Nam si impedimentum ing. affinitatis fuisset ortum ex copula illicita, tunc orator debet hanc in sua supplica exprimere, prout diximus in Theolog. Sacram. pari. 3. confer. ao. n. Fo o. ubi modum fur-

mandi

537쪽

mandi hujusmodi supplicam ex professo tradidimus, proptereaque Lectorem illuc quantum ad hoc remittimus. Neque in hoc casu dispensatio Romae impetrata unquam continebit praefatam clausulam. At vero, si ob

aliud impedimentum mere occultum Ug.cri .

minis fuit impetra a dispensatio cum praefata clausula, tunc dispensandi tenentur Confessario, cui executio dispensationis fuit de mandata , in foro conscientiae aperire, copulam carnalem, quantumvis secreto commissam ἔquia talis Confessio pro foro conscientiae praecise injuncta, non debet censeri onus eX-traordinarium, neque propter hanc Oratores incurrent specialem infamiam, nisi coram Confessario , cui aliunde jam tenebantur fateri crimina, licet in occulto commisse. Quinimmo si copula carnalis perfecta intercessit. delegatus nequit amplius exequi dispensa tionem; quandoquidem huic supponatur

concessa facultas non aliter, nisi sub hac con- 'ditione: modo non intercesserit sec. ergo ruent Chac conditione ruit potestas exequendi facultatem Roma obtentam. Secus dicendum

arbitror, si inter dispensandos non intervenis set nisi copula carnalis imperfecta: tum quia Ecclesia nomine copulae carnalis solet intelligere perfectam , id est: talem, vi cujus vir Ecmulier fiunt una caro, prout diximus i. cit ubi de impedimento vinitatis; tum etiam quia talis elausula utpote odiosa stricte est interpre- '

538쪽

4 g conferentia decima sexta

tanda, Sc aliunde constat, delictum non intelligi, nisi consummatum. cap. hac aurem. dist. t. de paenit. ergo haec clausula non debet extendi ad copulam imperfectam, quippe quae potius tactibus impudicis, ac lasci Uis computanda venit, veluti La Croix, aliique D D. satis communiter notant.

CASUS TERTIUS.

CAEa puella anno circiter decimo quinto siua alatis emiserat potum perpetua castitatis; at vero elapsis postea F. aut sex annis ubi char,ras Deisensim sine sensu coepit diminui, econtra stimuli carnis oec. augeri, C a pariter incepit, amare, O amari ab hominibus eo usque, ut a quodam suo amasio fuerit impragnata. Quia perbvotum simplex duntaxat fuit, is occulte emissuru ; hinc petili Roma a Majori Paenitentiario dispensitionem in ordine ad contrahendum Matrimonium , allegato gemino instipo, scilicet r. ut nata proles per subsequens matrimonium legitimaretur. I. Ut Maritus posset sublevare Matrem C a, qua erat Vidua simulque hostitilla Imisi annosa. Post elapsum bimestre circiter venit Roma disspensatio. directa ad virum discretum, Ecc. cumbolita illa ι Iaugula, ut dispenset, si preces Veritate nitantur. Quia vero interim nedum proles genita, verum etiam Vidua, Mater scilicet C a. arumnis, prasertim ex infamia ilia in se quodammodo redunt antis consumpta obiit, ideὸ Vir ille discretus merito dubitare coepit, an prae . μ ,

539쪽

De cessatisne Legis per distensat. oc. 4 '

fatam diistensationem adhuc dum potuerit exe- qia. Quid judicii 3 . Si tam proles genita, quam etiam Mater As s Vidua obiere prius, quam Vir ille discretus s confessarius scilicet) dispensationem actu

fuit executus, tunc non amplius potest eam exequi. Ratio est: quia causa finalis motiva necessario debet verificari pro tunc, quando actualiter dispensatur per deputatum in rescripto, veluti bene tradit R. P. Κressi ingerin addit. I. ad tr. a. dist. o. postu. ab. Theolomor. R. P. Reiffensi uel cum Couarruvia de matrim. pari. a. tom. t. cap. 6. I. R. dedissensat. n. aa. ubi is testatur, ita fuisse dMisum a

Rota: atqui in hac specie facti fertur, cessasse 'feminum motivum: ergo ille Vir discretus a 4ajori Poenitentiario deputatus, non potuit amplius exequi dispensationem. Consequenter dicendum, quod Caja valide quidem, non tamen licite contraheret matrimonium ἰ quia scilicet votum simplex castitatis est impedimentum impediens, etsi non sit dirimens matrimonium contrahendum, prout pariter dictum fuit Theolog. Sacram. pari. I. confer. 3. n. ορ. ct seq. At quid, ais, si sup nonamus prolem, ac Viduam primum obiisse, postea quam Confessarius jam dispensavit eum C a, ante con tractum tamen matrimonium, liceretne huic vi praefatae dispensationis nubere suo sponso

540쪽

4 8 conferentia decima sexta

actibus revocabilibus saltem Legislator censeri debeat, voluisse duntaxat dispensare pro eo tempore, pro quo licite. Ec sine peccato dispensare potuit: unde quemadmodum cinquiunt ob infirmitatem dispensatus in eis

carnium, vel ob debilitatem oculorum in recitandis horis Canonicis, tenetur rursus abis stinere ab esu carnium, vel recitare horas Carnonicas, quam primum cessauerit infirmitas; ita pariter tenentur abstinere tales sponsi contrahendo matrimonio, non obstante disespensatione jamjam impetrata. Ita Sancheztib. 8. de Matr. dii'. R. cum aliis multis: sane non improbabiliter. Nihilominus censeo,

de Leg. dis'. s. q. r a. F. satis probabilem praesertim in hoc nostro casu. Ratio est: quia

dispensatio C se jam semel fuit concessa, Scquidem absolute, non ad . certum temPus duntaxat, prout infirmis in esu carnium comcedi solet; M Cria a suo voto fuit simpliciter dispensata. Insuper c ait Illiung cit. n. σ3. dii pensationis ratio fuit legitimatio prolis, ut

Obieni bilis tempore,. quo delegatus hanc dispensationem actu impertiretur; unde vi hujus dispensationis jam achii obtentae Cria a qui silvit jus contrahendi licite: ergo hoc jura privari non debet in dubior dubium autem est, de valde controversum inter Doctoges,

SEARCH

MENU NAVIGATION