Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

an in hoc casu cessat fauon dispensationis ob- tentae: ergo in hanc potius sententiam, tu partem benigniorem inclinandum censeo , eo praesertim quod inter tales personas caeco amore fascinatas non modicum periculum incontinentiae communiter soleat intervenire, cujus intuitu Ecclesia solet facilius move.ri ad impertiendam dispensationis gratiam. Fatendum nihilominus est, hujuscemodi A s 8. sponsos tutius processuros . si ad evitanda etiam peccata materialia de novo efflagitent dispensari in tali impedimento, praesertim si hoc fuisset publicum, Ec notorium, veluti regulariter esse solent impedimenta con anguinitatis, amnitatis, aut publicae honestatis. Quo non obstante existimo, quod, si Confessarius praevideat hujusmodi personas non amplius destituras a suo proposito, praesertim si jam omnia ad nuptiale convivium sint

Praeparata, omnino oporteat eas relinquere

in bona fide: idque a fortiori dicendum foret, si supponantur matrimonium interim

jam actu contraxisse. At verb, si agatur de matrimonio primum post aliquot septim nas contrahendo, M sponsi de valore, vel licentia hujus ex proseiso consulant, Confessarius procul dubio sapienter aget, suadendo, ut de noub conentur impetrare beneficium dispensationis.

Ergone, inquies, necessum erit, ut de novo recurrant Romam non sine magnis. irvcommodis, re intolerabilibus axpeniis r

542쪽

po conserentia decima sexta 412- ου. Probabilissime non tenentur amplius

recurrereRomam; enim vero si agatur de voto simplici castitatis etiam perpetuae, &quidem occulto duntaxat quilibet Confessarius Mendicantium poterit dispensare. Si verbagatur de alio impedimento notorio, utputa consanguinitatis, publicae honestatis&c. poterit in tali casu dispensare Reverendissimus ordinarius, seu Episcopus, praesertim hic in Germania. Ratio est: quia, quemadmodum Nos Metidicantes possimaus dispensare in voto castitatis perpetuae . sed dubio, ita Episcopi Germaniae dispensare possunt in aliis impedimentis matrimonii dubiis, M iure humano duntaxat introductis, prout partim ex dictis no A. a. partim etiam ex iis, quae diximus pari. s. Theol. mor. Sacram. Confer. ao,

N. 4 9 3. conitare potest: at, si dispensatio jam semel fuit Romae obtenta titi supponitur in hoc casu i postea primum oriatur dubium. an adhuc valeat, eo quod causa finalis videatur cessasse ex integro, eo ipso impedime tum relinquitur dubium : ergo potest Episcopus Germaniae dispensare in tali casu, praesertim cum aliunde constet, qu bd Ecclesia ad obviandum animarum periculis in dubio velit impedimenta matrimoniti jure humano introducta, esse remota. Videatur de hoc

543쪽

.. De cegatione Legisper dispensat. oc. 48 1

4 . II1. 'Corollaria ex dictis inferenda. Colliges 1 mb ex hactenus dictis ad valo - 4ύο.

rem dispensationis indispensabiliter necessariam esse voluntatem disp en sandi ex parte Legislatoris, vel hujus substituti. Ratio est: quia obligatio Legis dependet a volantate Legislatoris: ergo si is nolit hanc sub- Ialam, semper perseverabit. Hac de causa d,spensatio data sub conditione non valet, nisi subsistat conditio; quia voluntas dispensantis pariter fuit conditionata duntaxat. Simit,

ter dispensatio concessia ad certum tempus v. g. infirmitatis &c. eo elapso, α cessante in firmitate, pariter cessat, idque ob rationem mox datam.

Sed quid, inquies, si dispensans post dispensationem impertitam moriatur, licebitne di spensato protinus uti tali privilegio ου. cum distinctione. Nam si dispensatiri cronedum Romae vel ab alio v. g. Episcopo expedita, sed insuper dispensato effective, seu actu jamjam communicata sit, manebit semper, praesertim si causa dispensandi adhuc subsistat, vel calus ipse, in quo dispensatum fuit, sit irretractabilis, veluti est status m trimonialis Sacerdotalis, aut Clericalis. Si militer si dispensatio quidem Romae , aut in R. P. Elari Mig. . O Leg. Ηh Cu-

544쪽

. Conferentia decima sexta Curia Episcopali Iam fuit expedita, noridum tamen per substitutum v. g. Confessarium executioni mandata, tenebitur is subsistente adhuc causa finali, α non obstante

morte ipsius Legislatoris dispensationem exe- . qui, veluti habetur decisum c. q. da osse. δε- , Leg. in dio. Et merito, nam dispeninus per ipsam expeditionem jam acquisivit quod . dam jus, Ec haec dispensatio jam obtine rationem gratia factae per ipsum Legislatorem, nec stat amplius in arbitrio, vel mero beneplacito delegati, eam, exequi, vel non. Adde. quod juxta Reg. I 6. 1ur. in ε. Beneficium a trincipe Concusum deceat esse mansurum. At vero, si Legislator obliget eo tempore. uo primum cogitasset dispensare, ideoqueispensationis gratia nondum fuisset facta. sed primum facienda. tunc post mortem v luntas Legislatoris nihil amplius patrocinabitur, prout rursus habetur decisum cap. si cui nulla, sin. de nabend. in olo. Videatur Kressi inger ubi supra addit. 3. 4sa. Colliges tam dispensationem labre Ptitiam, quan tiam obreptiliam esse invalidam , Se nullius valoris. Ratio est: quia Lbreptilia illa vocatur, quando in supplica ab

oratore retichtur veritas necessario eXPri.

menda: econtra illa obreptilia appellatur, in qua exprimitur falsitas, seu aliquid falsum. quo cognito Legislator nunquam dispensat set. Ratio est a quia histe stantibus Legisla i

545쪽

De te satione Legis per dispensar. G. 483

toris intentio censetur fuisse nulla, veluti ha- betur s. ad aures θc. constitutus de Rescripti' at, sine voluntate Legislatoris dispensatio

nulla est. uti proxime fuit dictum : ergo Me, unde si quis ad obtinendam dispensationer

in eis carnium a Medico expracticet testimo, pium, simulando nescio quam infirmitatem, utputa debilitatem stomachi, nauseam cibo. rum Ecc. si tamen reipsa talis infirmita non subsistat, dispensitio pariter debet censeri nulla & dispensatus reipsa toties peccat mor . taliter, quoties vi talis dispensationis carnes

commedere praesumit . .

Colliges 3tio, beneficium dispensationis σ3. semper esse postulandum, re impetrandum a Superiore, Legislatore scilicet, vel huius de legato. Ratio est, quia dispensatio est actus Jurisdictionis, soli Superiori competentis. Quia tamen non est actus Jurisdictionis comtentiosae, sed voluntariae duntaxat, hinc fit,qubd Superior etiam secum ipso dispensare possit ex rationabili causa; eb praesertim, quod ipse non debeat esse deterioris condi. tionis, quam sint subditi, quibus cum dispem

sare valet. Caeterum rationabi s causae a Concilio Tridentino D . 3. de reformi ecensentur tres generaliter loquendo, scilI . .eet I. quando id exigit netestas, ves a. pietas, ψεl denique 3. utili 4 φ . .

Colliges 4tb, Beneficium dispensationis , εό nee eoncedi posse, nisi subdito. Ratio est

546쪽

84 conferentia gerima sexta eadem e quia scilicetesiactus Jurisdictionis,

qui non valet, nisi exerceatur in subditum. Neque ex hoc sequitur, quod nos Mendicantes, utpote destituti subditis, dispensare non valeamus; Tametsi enim nos tales non haheamus, habet tamen summus Pontifex, cujus nomine, M auctoritate veluti quidam substituti, ac delegati fungimur, nedum absolvendo fideles, undeunde demum ad nost confluentes, sed insuper cum iisdem in variis Votis. Sc casibus, exigente rationabili causa

dispensando. Dices. is ergo dispensabit cum vagat' bundis. Se peregrinis 'ε 1. Cum vagabundis probabiliter potest dispensare Episcopus loci, ubi morantur, idque, vel quia juxta probabilem multorum

Doctorum opinionem ratione praesentaneae habitationis sortiuntur forum, vel saltem, quia in ordine ad obtinendam dispensationem, velut actum Jurisdictionis voluntariae tantum M non contentiosae. possunt sese subajicere Episcopo Sce. Et ita tenent La Croia lib. 1. n. 79st. Sancheg. Lessius Se alii plures apud hunc videndi. Id ipsum ob eandem ra' tionem de peregrinis docet Basilius Pontiusi apud nostrum Herincxdio. o. de Leg. n. go De his tamen major est controversita inter, , Doctores volentibus nonnullis, quod Epis copus nequeat cum ipsis dispensare, nisi in Episcopatu fixerint verum domicilium: aliis

547쪽

De eessetisne Tegis per dispensat. M. 4η ς

econtra asserentibus, sufficere ad hoc quasi

domicilium, quippe per quod fiunt subjecti Episcopo. Utrumque satis probabile puto.

Veluti ex rationibus in utramque partem adductis videre licet apud Castropalao pari. r. 'tr. 3. dist. 6. pu. I. s. a. n. in. nostrum ΚaZeninherger in supplem. Theol. Decalog. c. l .sect. . n. Fl. 9seqq. nec non apud R. D. Aug. M, et Theol. can. morat. tom. ι. tr. o. q. r. I. F. pu. a. n. I F. . Tentare proin licebit fortunae

aleam: an vero Episcopus sit dispensaturus melius docebit experientia.

Colliges sto, neque summum Pontificem dispensare posse in Lege divina. nec Archi. Episcopum, vel Episcopumin Lege Pontificia, nec denique Superiorem Regularem innatutis a toto corpore Capituli conditis, nisi id expresse, vel saltem ex consuetudine legitima eisdem permittatur. Ita communissime DLI. Suarer de Leg. l. 6. c. 1 F. n. . O F. Babenstuber tr. p. dist. I. art. 4. n. II. ct ry.

Ratio est; quia secundum dicta, per se lo- ... quendo, nullus inferior dispensare potest in Lege Superioris: at, quemadmodum Deus est Superior respectu S. Pontificis, ita Pontifex est Superior respectu Archi-Episcopi, vel Episcopi, dc denique Corpus totius CapitulIest Superius quam sit praelatus Regularis V. g. Provincialis Scc. ergo hi, nequeunt dispens re, saltem per se loquendo, ut dictum est. Dices contra hoc. Summus Pontifex dia , spensat nedum in votis, ac Juramentis, verum

548쪽

4 ς conferentia decimasexta

Insuper in matrimonio rato, nec non in ma-- trimonio spirituali Episcopum inter id Ecclesiam: atqui hoc est dispensare in Jure divino: quandoquidem vi voti, vel Juramenti Deus acquisiverit quoddam jus specialer ergo acci 467.- ηcris Maj. disting. min. hoc est dispensare directe in jure divino,nego, indirecte cori. min. α neg. conseq. Nam Deus vult duntaxat, ut obligatio voti servetur, quamdiu haec legitima auctoritate non fuerit remissar Pontifex vero ceu legitimus Superior omnium fidelium habet potestatem remitis i ' , tale votum juxta illud ι .c.ν. st. qusLcunque solverissuper terram m. ergo voto se mel relaxato corruit obligatio: neque hoe

est proprie dispensare in Jure divino, ed po tius in fundamento illius, inquit Castropalaorr. s. di '. o. pu. 3. n. 6. Quemadmodum purens irritando v. g. votum sui filii sub patria potestate constituti, non dispensat proprie, vel irritat jus divinum. 68. Colliges denique sib, ad evitandum peccatum non sufficere dispensationem praesumptam, vel ratis,abitionem Superioris piis mlim de futuro, id est, talem, quam Superior primum daret, si desuper requireretur rsed debet esse dispensatio praesumpta de praesenti , id est, jam actu sive ex jure, sive ex

consuetudine concessa. Ratio est: quia ut

subflitus agendo contra Legem Superiori. evitet peccatum, debet necessario actu, cte de

549쪽

De regatione Legis per dispensat. m. 48

praesenti fuisse exemptus a Lege: atqui per Hispensationem primb dandam, vel impetrandam nondum est actu exemptus a Lege, sed primum eximetur: ergo quemadmodum per voluntatem Superioris primb futuram. qua is cogitat ferre Legem, nullus subditust actu adstringitur, seu obligatur; ita e contrario per voluntatem Superioris, qua is praesumitur. quod primum dispensareti nullus. sthditorum censeri potest . aut debet acta exemptus ab obligatione Legis, veluti sapienter advertit Babenstuber abisupra a. . n. r.

CONFERENTIA

DECIMA SEPTIMA

De consuetudine. SUMMARIUM.

69. Consuetudo de sie est quoddam jus moribus constitutum &c. Io. Quae communiter solet dividi I. in Canon eam & civilem. 2. in eam, quae est juxta, pra ter, & contra Legem. I. Ad eonsuetudinem legitimam necessario reis quiruntur quinque eonditiones, quae 47 2. Brevissimε explicantur, & declarantur. 4 3. Consensus Legislatoris potest esse, vel Legalis, vel personalis. 7 . Ad introducendam consuetudinem via prae scriptionis, di mediante consensu Legali requiri, tur, & sussicit decennium. ι

550쪽

488 Conferentia decima septima

4r s. Ad introducendam uero via conniventiae, Mmediante consensu personali, sameere potest brevius temporis spatium, tametsi hoc unive saliter determinari nequeat. 4 6. Per actus etiam formaliter malos potest introis duci consuetudo obtinens vim Legis; ATT. Qui tamen actus non habent se per modum causae essicientis, sed potius per modum conditionis sine qua non. 4 8. & 4 9. istis fit duabus instantiis in contrarium factis. 4m. Resolvitur Casus I. cuiusdam Rεligiosi, dubitantis, an negligendo cursum, id est, ossicium majus B. Virginis, peccet. 8 I. Ex eo, quod transgessor soleat puniri a L 1slatore, vel Superiore, recte infertur, hujusm i consuetudinem obligare sub culpa.

tempore silentii , quod diuturna consuetudine videtur sublatum

sisburgensis, qui tempore nundinarum con-verat hospitibus A catholicis administrare carnes etiam diebus ab Ecclesia interdictis.

cti Acatholici etiam domi existentes comedissent

carnes.

8s. Neque ex eo, quod a medico facile potuis. sent expracticare testimonium de necessitate comedendi carnes. 86. Resolvitur Casus III. De quodam alto Cauis pone, qui ad se indemnem conservandum con sueverat cerevisiae infundere aquam. 87. Quidnam tenendum sit de praxi quorundam lanionum, Pistorum, aut mercatorum, qui in ' mensera, pondere, vel numero solent circum venire emptores . - 488.

SEARCH

MENU NAVIGATION