Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

De Superbia, ct Aνaritia. σ1'

6II. An, vel quomodo peccet subditus Religiosus aperiens litteras alterius, ad Superiorem maj rem directas' clx8. Resolvitur Casus III. de quodam Viro ditis mo simul & avarissimo, qui ne micam quidem panil assueverat dare pauperibus. εIs. Occurritur euidam instantiae, vel potius m

gidae excusationi, quam avari communiter se lent praetendere. 62o. Homines rudiores ratione superbiae rarius solent peccare mortaliter ι bene tamen subinde

ratione avaritiae.

62r. Jactitans se cum complacentia de aliquo gravi crimine commisso, committit duplex peceatum, necessario exprimendum in confessione. 522. Idque verum est, sive sese jactaverit de eris mine vero, sive de falso.

f. I. Praemittuntur, & breviter resolvuntur Quaesita scitu necessaria ad

debite resolvendos Casus practicos de Superbia, M Avaritia. inaeres primb, quot sint peccata capia

talia h . Sunt septem, scilicet I. Superbia. . 2. Avaritia. 3. Luxuria. 4. Ira. s. Gula. s. Invidia. 7. Aeedia. Ita communissι ὸDD. .nominas m D. Gregorius lib. 33. mct. I. c. s I. Non abs ratione autem appeti', , , Rr 3 lari

712쪽

π3o cinferentia vigesima prima lari solent peccata caseitalia; eo, quod ex his velut quibusdam fontibus Sc capitibus soleant profluere alia quam plurima vitia. veluti patebit ex dicendis proxime. Et hoc de Superbia ceu primo peccato capitali innuit Propheta Tobias c. o. ubi ait: in ipsi superbia scilicet) initium sumpsit omnis perditio. Superbia scilicet de Angelos

apostatare, M Proto parentes nostros e P radiso exulare fecit, prout ex Sacris paginis

abunde constat.

Quaeres et do, quid sit Superbia, cte quale

Peccatum ἐad primum. Superbia est inordinatus appetitus propriae excellentiae super alios. Ita cum communissima Dra tenent Mastrius Theolog. moral. dist. ιν. n. ι 37. Et Sporer

tr. t. Theolog. decalog. c. r. n. O . Dicitur autem appetitus inordinatus; nam appetitus ordinatus cujuscunque demum rei, eo

ipso quod supponatur esse talis, nequit esse peccaminosus. Dicitur a. Propriae excellentiae 'pra alios ψ enimvero in hoc propriissime fundatur, δc dignoscitur natura luperbiae, quod scilicet superbientem faciat sese super alios extollere, aut certe inordi a nate ambire, vel desiderare supra alios extolli; quo fit, ut superbus alios soleat suo modo contemnere, M longe infra se positos reputare, prout vel ex ipso voca, ulo

superbire datur haud obscure intelligi, qui pin

713쪽

IDe Superbia, ct Avaritia. σ3I . , pe quod interpretatum idem sonat, ac super alios ire. Hinc tametsi is, qui in propriis talentis, donis, vel gratiis sibi inordinate , complaceat, sine respectu tamen, vel postus despectu aliorum, quibus praeferri, aut certe major videri ambit, possit delinquere, ut de se clarum est, non tamen dici potest superbus proprie loquendo, sed improprie iduntaxat; licet haec inordinata complace tia quam Scotus, Ec alii DD. non immerito vocant Philautiam, id est, quandam ' iquasi luxuriam spiritualem) plerumque soleat inclinare, Se proxime disponere ad superbiam formalem , prout nedum Casus Luciferi, sed etiam aliorum multorum nos

docent.

M. jam addidum. Superbia completa, per feela, id est, illa, vi cujus aliquis ita vult excellere, ut nec Deo, neque aliis Superioribus, eorumve legibus velit subjici, est peccatum ex genere suo mortale. Ita omnes. Ratio est: quia hoc vitium, ut de se liquet, involvit maximam deordinationem, vi cu- , jus homo, quantumvis vilissimus terrae veris miculus, abjecta DEI ipsius, aliorumque DEI loco praecipientium regula, vult esse suis juris, suumque, ut ita dicunt, capricium sequi. Hac de causa Doctor Gentium Rom. I. superbos ait, dignos esse morte. Et Jacob. c. o. v. o. DEus dicitur superbis re-

714쪽

diata salatis tit. r. c. s. ubi hoc vitium grain

phice depingit. 3. Dixi tamen, fluperbiam Oompletam, ct persectam esse mortaliter peccaminosam aec.

Nam superbia imperfecta duntaxat, id est, illa, qua quis in sua duntaxat opinione sese

magnifacit&e. licet non detrectet obedienotiam Deo, aliisve Superioribus debitam, non est. nisi peccatum veniale; esto enim in hoc aliqua, non tamen adeb gravis deordinatio apparet. veluti communiter faten tur Doctores hactenus allegati. Reiffemctuet Theol. mor. tr. 3. dist. s. v. o. Quaeres 3tib, quaenam sint filiae Superbiae sco . Sunt undecim sequentes, scilicet r. Prasia pia; vi cujus superbus animo elato, praesumit obtinere aliquid temere , id est. tale, quod est supra suas vires. E. Am 'rio, id est, inordinata cupiditas dignitatis , ae honoris indebiti, vel debito majoris. 3.Vana gloria, hoe est, inordinata delectatio humanae laudis, vel vana cupiditas aestim tionis propriae excellentiae, five verae, sive

fictae, seu imaginariae. q. 'actantia, qua scilieet quis sese extollit, dicendo de se alia quid supra se, utputa, qubd sit nobilis, diaves, doctus, vir tanti vel tanti meriti Me. s. porrisis, quὲ Superbus se justum sim lat ἱ vel justiorem, quam a parte rei est. c. I bedientia, qua Superbus dedignaturaliis subesse, proptereaque solet contemnere

715쪽

authoritatem praecipientis , certe eandem

Parvi pendere. 7. Pertinacia, vi cujus su-Perbus nimis tenaciter adhaeret suo judicio, vel Opinioni, nolens cedere meliori sentenistiae, aut saniori consilio. 8. Curiositas, qua superbi a lent intendere altioribus studiis, satum suum de capacitatem transcendentibus. 2. DPratitudo, vi erius beneficia accepta parvi pendere, vel contemnere, aut certe oblivioni dare assueverunt. Io. --

rogantia, per quam Superbus sibi attribuit. quod non habet. II. Τandem Discordia. seu voluntatum divisio; inter superbos enim semper solent esse jurgia. Videatur Clericatus decis miseestan. decis 136. n. o. ubi plura adhue mala ex Superbia oriri nata recenset. Quoeirea tamen illud animadvertendum is reor, quod, tametsi peccata mox recensita. velut quidam partus infausti pessimae M tris, de se non videantur excedere limites peccati venialis; nihilominus non rarb, ad fortassis saeptias, quam par est. evadant Pe cata mortalia per accidens, idque vel ratione materiae gravis, vel ratione finis mali , vel denique ratione damni; ut si quis praesumeret agere officium medici spiritualis. vel corporalis: aut advoeati αα cum gravi

detrimento sui Clientis &e. Vel si quis inordinate ambiat beneficium, eum praeviso gravi damno , Droximo propterea infe- Rr 3 rendo.

716쪽

g34 conferentia vigesima primaren do, prout bene advertunt Doctores Communiter, nominatim Reiffenst uel Theo-IN. mor. tr. 3. dist. I. n. 7. O I. item Henrici tr. de peccat. act. dit'. o. q. r. concl. Et amplius constabit ex resolutione Casuum. Quaeres 4to, quaenam dentur, aut prae scribenda sint remedia contra superbiam 6o6. In Primis generaliter loquendo omnia illa remedia pugnare contra superbiam. quae fovent humilitatem, Proptereaque a Confessario haud inconvenienter, ProPO tionale tamen ad conditionem. natum, ac

dispositionem poenitentis posse praescribi.

Praecipue tamen iuvabunt sequentia tr a a Doctore Angelico a. a. q. ιο a. art. s. ad I

Praescripta, ad quae caetera, ab aliis Doctois ribus fusius assignata, haud difficulter reduci poterunt: primo scilicet jubeatur suis perhus considerare , M saeptias ac seriose quidem conliderare illud Ecclesiastici 1 o. quid superbis terra, O cinis P 2. Jubeatur e - iam pentare magnitudinem Excellentiae Diis vinae, juxta illud Job. ι s. quid tumet contra Deum stiritus tuus ' 3. denique juvabit conis siderare fragilitatem, miserias, Ec defectuo- states proprias juxta illud, Psalm. ι38. Imperfectum meum viderant oculi tui. Plura adhuc alia videri possunt apud Henno lac. cit. concluc. o. Et apud Ludovicum Gra-natens pari. a. lib. a. c. .

717쪽

De Superbia, ct Avaritia. Quaeres f. quid sit avaritia, α quale peccatum M. Abaritia est inordinatus appetitus ha-co .hendi, bona scilicet temporalia, utputa

pecunias, possessiones, aliasue divitias. Ita DD. communissime. Dicitur autem rappetitus inordinatus Oe. Nam ordinate appetere divitias, utpote ad vitam honone, Se conformiter suo statui traducenis dam,' ad proles debite educandas , vel familiam conservandam is c. non est pecca tum, quin potitis multum conveniens sequitati naturali, modb cor α animus ii dem non affigatur cum offensa Dei juxta

monitum Regii Pialtis Psalm. 61. divitia, si

inuant, nolite cor apponere.

jam ad didum. Avaritia in quantum sot. opponitur virtuti liberalitatis, est peccatum ex suo genere veniale duntaxat, juxta

communem DD. apud SP orer tr. I. c. 7. mos. Ratio est e quia excessus in re de se indifferenti ex suo genere non est , nisi venialiter peccaminosus: atqui avaritia , inquantum praecise opponitur virtuti libera. . litatis . est talis excessus: ergo Sc Fatendum nihilominus est, quod Ava-- ritia saepi is evadat mortaliter peccaminosa,

saltem per accidens, quando scilicet iungi- sttur cum gravi laesione justitiae, aut charit iis proximo debitae, id est, quando avarus ob nimium appetitum divitiarum non

718쪽

inferentia vigesima prima

veretur invadere alienum, aut illud detinere injuste, vel non restituere dec. Uel d nique, quando ob nimium amorem diviis , tiarum suarum renuit succurrere proximo, in extrema, vel certe gravi necessitate conis nituto. Uno verbor quando Avarus ebdeflectit, ut in suis divitiis ae bonis lem p ratibus quasi ponat ultimum suum finem, ita, ut sit paratus quamlibet Dei legem vi

Iare, modo valeat acquirere bona tempor lia, vel quomodocunque demum adepta non amplius cogatur expendere, prout 'reipsa a multis fieri amat, iuxta illud Chrini Domini effatum apud Matib. ist quam discita est. confidentes in pecuniis in R anum Dei introires facilius est, Camelum per: foramen acέs transire, quam divitem intrara in Regnum Dei. Et Apostolus ad coloss. 3.. araritiam idolorum servitutem' appellat ἰ qua de re egregie scribit innocentius III. lib. derilitate conditionis hum. videndus apud n strum Henno l. cit. q. a. conclus a. aeres sto, quaenam, re quor finit filiae Avaritiae tgoy. Sunt septem sequentes. I. Proditio. a. Fraus. 3. Fallacia. 6. Periurium. s. Inquietudo. c. Violatio. 7. obduratio. cordis contra misericordiam. Ita S. Gregorius lib. I t. mor. c. gr. quem alii Doctois res communiter sequuntur. Rationem ho-

' rum sapienter reddit P. Reiffensiuel ubi su-

719쪽

De Superbia, ct Ararisia. ε 3

Pra tr. 3. .dist. 3. n. I F. Avarus, inquit, excedit in duobus, videlicet in retinendo, re in aquirendor nimius affectus retinendi parit obdurationem cordis erga miseros, fieegenos: nimius autem affectus acquirendi, parit animi inquietudinem, M inducit ad reliqua peccata mox recensita. Videatur Dotior Ioc. cit. Quaeres denique Itim b, quaenam rein dia avaro sint praescribenda a Confessario By. Haud inconvenienter servata ta-cio. men proportione re conditione statuum,

vel potius poenitentium praescribi possunt

sequentia, scilicet I. jubeatur considerare caducitatem bonorum temporalium, quae plerumque non acquiruntur sine magno Iabore, majori sollicitudine custodiunt ut , Ee nihilominus in morte debent derelinqui haeredibus, saepe saepius ingratis aec. a. Iu-heatur considerare damna, Ac pericula ex avaritia, seu nimio affectu honorum temporalium sibi imminentia, scilicet qubd per . hujusmodi tenacitatem omnibus hominidus sese reddat exosum, cte abominabilem dcc. 3. Juvabit considerare bona, quae ex moderata, Sechristianae charitati accommo

da plus enim de jure non exigitur libe

ralitate, ει communicatione bonorum temporalium sibi sint obventura in altera viata δα. 4. Proderit considerare pauperta

tem Christi, qui, ut pretium paupertatis

720쪽

s constrantia vigesima primavit, immo potuit mediis de se honesti, , ac licitis eam procurare, Pro ut nemo Pru dentum facile dubitabit; eo praesertim,qubd in omni statu nedum Civili, verum etiam Ecclesiastico passim id fieri videamus. Esto fortassis hujusmodi homines, proprio amore excaecati , sibi videantur capaces M digni ad talia officia, ad quae revera prorsus inepti, Se inhabiles sunt. - ad adum. Titius per se loquendo graviter peccat enarrando hujusmodi facta Scandalosa. M peccaminosa. Ratio est rquia, ut ex ipsa specie facti liquet, solat gloriari de talibus, de quibus revera debetaret potius coram homine prudente cle chrianiano erubescere, tales autem acriter reprehendit Spiritus Sanctias . velut qui latantur. cum malefecerint, ct exultant in rebus pessimist quorum via perversa fiunt, ct infames gressus

cedit insuper, quod similes discursus nati sint, aliis audientibus praebere Scandalum. re pessimae imitationis exemplum: hujuscemodi autem hominibus expediret, ut suis pendatur mola asinaria in collo eorum, O de mergerentur in profundum maris, juxta in

fallibile effatum Christi Domini Matth. 1 8. νers. 7. O l. ubi talibus intentatur val quod est signum gravis offensionis seu peccati mortalis, iuxta dicta superius n. II 6. M mmmismam Theologoram.

SEARCH

MENU NAVIGATION