Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

cra C ferentia rite sima sicanda

quoties sive blandiendo, siυe licentiosius loquendo, sive denique minus honeste tectam fele praesentando nixa fuit Sacerdotem seducere. 4. denique gravissimum commisit Sacrilegium, dum unctione Sa. cra, ceu remedio salutis a Christi institu. to, non sine gravissima injuria ejusdem In- , , stitutoris abusa fuit ad lasciviam, te ad animae suae perniciem. Neque etiam dubitandum ullatenus est . quin peccata mox recensita specie inter se differant . proptereaque in confessione necessario fuerint exprimenda. Ratio horum de facili poterit colligi ex dictis supra Conferent. s. n. 61. O seqq. quia scilicet actus humani suam bonitatem, vel etiam mali- tiam desumunt nedum ab objecto, verum

etiam a fine extrinseco, nec non a circum

stantiis, prout Conferent. 4ta per totam fuit dictum. Insuper ex ibidem dictis conn re debet, quod media de se mala non amitis. ν tant propriam malitiam ex eo,quod ad alium malum finem ordinenture quin potius. in de novam contrahunt, prout dictum fuit confer. r. n. 61. O seqq. atqui Titia intendit finem pessimum de in hunc finem apis prehendit media prorsus in ordinata, veluti rem consideranti facile patebite ergo MMAt, inquies, potestne Titia absolvi quolibet Confessario ;

Minime dubito , quin possit absolvi

, i a quo

762쪽

De Luxuria , ct Invidia. ε 3 a quolibet in hac Archi . Dioecesi salisbur.

gensi, utpote in qua casus mox enarratust non fuit reservatus. Dubito tamen vehe menter , immo moraliter certum existimo ,

quod , si idem casus supponatur contigisse in Dicteesi Pagaviensi, non posset in ea dem absolvi a quolibet, saltem per se loquendo; nisi scilicet ignorantia reservatioωnis, vel necessitas aliud suadeat. Ratio est: quia in eadem Diaecesi praeter alia peccata primo loco reserv atur usurpatio SS. Eucha ristiae, Se etiam aquae baptismatis, sicut EcSucrorum liquorum ad artes magicas seu veneficia , aliosque nefarios inus: atqui certum est, qu6d Titia usurpaverit unctionem Sacram ad usum, vel potius abusum nefarium, Se finem pessimum, veluti ex specie facti liquido constate ergo &c. Dices adhuc. At ego Confessarius excipiendo confessionem Titiae, equidem bene apprehendi, qu bd sit gravissima peccatrix, nihilominus durante confessione non me ita distincte reflexi ad singulas species,

aut circumstantias peccatorum ab eadem reeensitorum; multo minus examinavi numerum, quoties scilicet tentaverit te ducere Sacerdotem, Se nihilominus eandem absolvi: quid ergo de valore hujus absolutionis tenendum, aut, quid mihi agendum

I De valore absolutionis minime du.

763쪽

6 4 conserentia vigesima flecunda

, bitandum e1titum quia Titia supponitur fuisse vere contrita , α debite dijposita; tum etiam quia statum hujus peccatricis ne dum intellexisti, verum insuper praeditus fuisti potestate eandem absolvendi. Quinimmb, tametsi Titia incurrisset Casum reis servatum, si tamen Confessarius caeteroinquin potestate absolvendi a reservatis destiis tutus, bona fide procedat. nedum valide. sed etiam licite aget, absolutione immediate Ee directe cadente in peccata non reserva ta, mediate verb M indirecte etiam in rein servata, veluti ex communi DD. tradidimus in theolog. Sacram. pari. a. Confer. ι . n. 37'

Minus tamen bene egisti non indagando numerum, quem Titia procul dubio potuisset, ac debuisset exprimere, Min hujus defectum Confessarius diligentius inquirere, Proptereaque etiamnum, per se Ioinquendo saltem, teneris id supplere in proxima confessione; prout rursus diximus

eadem pari. a. Censor. 7. n. lya. nec non confierent. ι . .

At inquies fortassis, quando plures actus

per modum mediorum ordinantur ad eundem finem , v. g. fornicationis, homicidii , Ecc. tunc omnes cum homicidio, aut forni in catione censentur unicum duntaxat Peccatum adimplere, ita ut paenitens satisfaciat in confessione sese accusando de dicendo V. g. semel fornicatus fui, vel : commisi . . ho-

764쪽

somicidium Sce. veluti rursus communissimὲ tradunt Doctores, uti videre licet apud P.

atqui Titia praedictos actus Omnes exercuit ex eodem fine, scilicet perducendi Sacerdotem ad peccatum carnale seu concubitum : ergo non commisit , nisi unicum peccatum mortale, ad quid ergo opus clariori indagine, aut expressione numeri ν .R. distinguendo, i explicando Majorem. 64O. Actus ordinati per modum mediorum ad eundem finem, ad integrant unicum peccatum , casu quo actus principalis v. g. fornicationis subsequitur, re cum iisdem mciis taliter conjungitur, concedo. Si actias prinis mei palis non subsequatur, quacunque demum ex causa, neg. Tunc enim blanditiae, oscula , verba obscaena cte similia, manent in se peccata numerice distincta, juxta Commuin nem Doctorum apud Spolet Llit. Lavmann

lib. i. tr. 2. c. 9. n. 8. AZorium, Navarinrum, Se alios: jam verti in nostro Casu supponitur Titia nunquam obtinuisse finem suum, seu actum principalem, quin potius semper repulsam tulisset ergo per se loquendo tenetur explicare numerum suorum peccatorum, quoties scilicet, α quibus medii intenderit seducere Sacerdotem. Item, an nunquam, vel quoties hanc malignam in tentionem revocaverit., Uu di A-

765쪽

s s Conserentia vigesima Pcunda

CASUS SECUNDUS

promu sit longo tempore rem habuit cum quadam puella: quia vero nescio qua de causa aliis proficisci debuit ι bine ab eadem certas quasdam corporis reliquias certe non Sacras postulavit, sub praetextu , quod iis mediantibus bese possi, ac velis reddere invulnerabilem , germanicer gestohren mithen 'iis vero vix dum olientis, amasta illico se siensit

flammis venereis mirum in modum accensam,

ita quidem, ut quasi diu noctuque aliud nihil in mente habuerit, quam tuum Amasium, scilicet Sempronium. ct alia, quacunque demum impudica immo nefanda hactenus cum eodem perpetrata, ita quidem, ut vehementia hujus palonis, ct inordinari desiderii vix non a sien Mus fuerit alienata. Iam vero ad nostrum propositum dubitare licet I. quomodo Sempro . nius peccaverit, exigendo illas reliquias ad per. persum hunc sinem, bilicet amor3s venerra, quem revera solum, ct nihil aliud intendit ' a. Quo. modo peccaνerit Amasa, eidem prabendo re. liquias de suo corpora' stὸ denique, quidnam huic persona a Conlegario fuerit consulendum 'c I. η'. ad primum. Sempronius procul dubio gravissime peccavit, nedum I. Peccato Scandali; verum insuper a. peccato superinstitiosae, vanae, immb magicae obseruari.

tiae, dum praedictis reliquiis usus fuit ad

766쪽

De Luxuria, o Invidia. σ77

conciliandum, vel etiam inflammandum in sua Amasia amorem venereum vix non ad insipientiam usque. Ratio prioris inde patet: quia per haec media intendit dare, immo actu dedit suae amasiae causam innumerabilium peccatorum : quis enim amabo ηhorum numerum ex recensita facti specie enumerare sufficiat ' Ratio autem posterioris ex eo facile suadetur, qu bd praedictae reliquiae corporis neque ex sua natura, 'neque etiam ex alia ordinatione divina, aut humana habuerint effectum conciliandi illum amorem Iascivum M insanum neque etiam vim reddendi hominem invulnerabilem : ergo hujusmodi effectus debuerunt peti Se exspectari ab alia causa altiore , requidem rationali: atqui non ab homine. multo minus o Deo , vel Angelo bono: i, ergo a Diabolo tantum: hoc verb nil aliud

' est; quIm cum eodem querere commerincium saltem tacitum seu implicitum: quod sinu gravisamo delicto fieri nequit. Liquet insuper ex his, nedum Sempronium, sed etiam Amasiam ineurrisse casum veneficii, qui passim reservari solet ab Epi. scopis, veluti constabit legenti casus rese

Natos, quos theolog. Sacrament. pari. a. cin-fer. I. an. 336. recensuimus. Videantur, si

placet, ibi dicta n. 3F . ad adum. Semproniam pariter gra 6 a. vissime peccasse, tum qubd reliquias sui cor-

767쪽

sr g conferantis vigesima secunda

prioris ex superstitioso fine Sempronio prae buerit; tum etiam vel maxime, qubd diu quasi noctuque nonnisi de nefandis impudicitiis cogitaverit , ae in iisdem sibi complacuerit Sec. Et licet haec phantasmata, ac turpissimae incidentiae eidem fortassis non fuerint voluntariae in sua causa, eb qubd, non sciverit, Sempronium iisdem abusu, rum in ordine ad conciliandum amorem venereum; quia tamen in hujusmodi phantasmatibus, ae impudicis repraesentationibus procul dubio a daemone excitatis sibi complacere, iisdem delectari. immo quam ardentissime desiderare solebat, ne scio quae nefanda cum eodem persee. trare, hinc procul dubio nedum frequentissime, sed isc gravissime pecc vita provindeque tenetur hujusmodi peccata, quan tum moraliter potest, subjicere clavibus, veluti ex hactenus dictis quisque prudentum facile colliget. . jam ad alium quaesitum, huic perso

nae ante omnia consulendum fuisse, ut is lagat conscientiam suam sincera, ac vere do lorosa confessione purgare. a. ut, si sciat ubinam de facto Sempronius moretur, ab

eodem illico repetat reliquias sui corporis asin verb id fieri nequeat, vel quia ignorat, ubinam moretur, vel quia jam desuper ro-

gatus, non vult, aut non potest amplius: φasdem restituere et tunς 3. reςurrendum erit

768쪽

De Luxuria, ct Invidia. . ad praesidium mediorum spiritualium: juvabit pro in hujusmodi personam exorcira re, si hoc absque periculo diffamiae, aut admirationis, sinistraeve suspicionis fieri

non possit, jubeatur vere humili, ac contrito corde divinam exorare Clementiam, nec non Angeli sui tutelaris, aliorumque - .Patronorum, praesertim verti B. Virginis, ceu singularissimae Patronae Generis humani , patrocinium implorare, facto etiam vointo v. g. singulis Rusdem B. V. festivitatubus per annum recurrentibus summendi Sacram Synaxin βία Insuper ex hoc fine eidem poterunt praeberi alia nonnulla reme india spiritualia, Reliquiae scilicet sacrae, vel etiam Schedulae Lucanae uti vocant vel

potius immacultatae conceptionis B. Virginis Mariae, cum pio erga Eandem affectu, ct confidentia in Rusdem patrocinium sumendae, vel e.collo gestandae See. Novi ego Confessarium , qui idipsum in hoc casia consulit, idque effectu tam felici, ut persona facta confessione, M percepta λCommunione, depositoque voto penitus sese libetatam senserit ab hujuscemodi turpissimis phantasmatibus, cte pristinae tra quillitati restitutam, haud aliter, ac si eaecus ebat ipsa remoto oculorum vel umine lumen pristinum recuperasset,propte-teaque sine mora ad Cons binarium regressa, multis cum lacrymis pro tam salubri eo nsilio

769쪽

CASUS TERTIUS.

4M mrecator jam a multis aginis multo 'cum faenore buam mercaturam nedum hine tinge in diversis nundinis, verum etiam domι in propria sua taberna exercuis. At vero nuper alius quidam Mercator in vicina tabernam . Regione sibi onosiuam iisdem mercibus instructam erexit. θ quia is transeuntes singulari quadam humanitate inritare solet, ct inritando allicere, at apud se emant; hinc non modicum lucram praripit C o, qui propterea nimium quantam exacerbatas fatetur, se non

posse suo Vicino illud lacrum sibi prareptum non inmideνe. -m, jam sapius optasse . ut mille diaboli illam abripiant, aut ut fulmino

porcussus intereat, νμae toties, quoties videt aliquem emptorem ingredi tabernam alterius D uper eontra eandem sitiam ricinum hinc indoc queri, seu etiam murmura re solet. Qua

risurjam, an, vel quomodo Cujus in his dei queris ρε44. Certum videtur, quod Cajus gravitor deliquerit contra charitatem proximo suo debitam,eidem imprecando tam grandia malai de licet similia plerumque saltem inteo illos, qui se amant) fiant ex motu prim aut et sh primo, ideoque defectu sussicier tis voIuntarii videantur excusabilia a peccato mortali: plerumque enim tales horri

770쪽

nes interrogati, an sertio optarint, ut proximo similia mala eveniant Ecc. quantocyus

respondere solent, qu bd non dec. Nihil. Ominus in nostro casu Cajus vel ideo minus excusari potest a graVi peccato, quia supponitur id facere ex odio inveterato, Mquotidie, aequidem in vindictam injustam: ergo ob indeliberationem minime excusanodus videtur a gravi culpa. Dixi tamen, C um graviter peecareσ4s

contra charitatem imprecando mala, suo vi cinct aec. Nam utrum etiam graviter pe cet invidendo eidem fortunam re commeriscium δύα est alia quaestio; ad quam csalvo meliori judicio mihi videtur verosimilius affirmative respondendum, quandoquidem imprecationes tam vindicativae, Mfrequenter factae, satis patenter manifestentinordinatam invidiae passionem in animo C i latentem, immo M odium grave erga eundem conceptum. 'Nihilominus pro discernenda omnimoda gravitate invidiae qua talis juvabit practice interrogare ex Cainio, an revera invideat alteri lucrum juste obtentum , an verti solum doleat propterea. qubi ipse Cajus lucro tam multis annis tuisite aquisito carere cogatur, ita, ut caeter . quin minime foret invitus, immb te bene contentus de lucro alterius, modo sibi ex

SEARCH

MENU NAVIGATION