Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

Conferentia vigesima tertia soleant incidere altera die r proptereaque non recte inferretur, quod talis poenitens desuper fele accusando fuerit plene ebrius, aut, quhd mortaliter deliquerit. Videatur. Henno ubi sivra disp. 4. q. . art. F. vel Busenbaum apud la Croix lib. s. si 8. Quaeres qt b, quaenam sint filiae Gulae

cs . iunt quinque sequentes. I. Hebetudo mentis , vi cujus homo redditur ineptus v. g. ad orandum Scc. ut dictum est. 2. Invia latitia, vi cujus homo gulosus solet moveri ad cantiones obscaenas, actus turpes, saltus, vel choreas inhonestas. 3. Multim-quium ; plerumque enim dum poculis indulgetur abundantius, fraena linguae laxari solent ad detractiones, diversasque morum, seu etiam gestorum, M personarum discus. sones ; id quod raro fieri solet sine peccato.

Proptereaque Proverb. ι o. habetur: in mul- riloquio non deerit peccatum : Φ. Scurrilitas ,

vi cujus homo potatus solet prosilire in divertos gestus exteriores, etiam miniis ho- nestos, aut certe in diversa verba scurrilia, id est, scurram potius, quam hominem in genuum , aut honestum decentia. s ta denique filia gulae est Immunditia corporis, in de oriri nata, scilicet vomitus; vel etiam pollutio &c. Videantur de hoc Laymann lib. s. Sest. o. a n. a. Reiffenstuet tr. 3. dist. s. n. sa. θ stis Matthaeucci los. cit. n. o.

Quagin

792쪽

Quae res sto , quaenam remedia contragulam sint praescribenda a Confessario sν. Generaliter loquendo omnia illa fer sε s. Vient, quae virtutem temperantiae suffulisciunt: particulariter tamen juvabit homini guloso praescribere, aut certe insinuare sequentia. I. Iubeatur evitare pro possibili Ec fugere compotationes, seu etiam illas occasiones, in quibus novit se excessisse regulas temperantiae, vel, si id fieri non possit, jubeatur saliem facere singulare propositum de excessu in hae vel illa occasone vitando. 2. juvabit eidem breviter ex- Ponere, quam indignum homine ingenuost hoc vitium quippe quo homo inclinatur totus quantus ad comedendum, M potandum , neglectis iis , quae sibi sive ex praecepto humano, sive etiam ex divino . incumbunt, prout plerumque fieri assolet &e. q. singulariter Confessarius nitatur homini guloso intimare damna nedum animae,

sed vel maxime etiam corpori obventura, enimverti ex abundantia cibi, ac potus prO-fieistuntur innumerae infirmitates corporis, ut puta calculus, Podagra, chiragra, ver tigo capitis, cruditates stomachi, oculorum caligo M suffusio, viscerum corrupi

la, Madustio dcc. de quibus videri potest

Henno tr. de peccat act. dip. 4. q. . art. o. conclus a. Vel Clericatus decf. a. r.

793쪽

Io4 c ferentia vigesima tertia

Quaeres filo, quid sit ira, α quale pe catum t ' i666. R. ad primum. Ira e prout est unum eli peccatis capitalibus recte describitur.

quod sit inorianatus appetitus Piniacta, Vel, ut habet Marchantius nos r in suo tribunali

rom. a. tr. 6. tit. a. q. a. est inordinata comis

motis animi, vindictam, vel quasi vindictam appetentis. Recte autem dicitur inordinata commotio, nam vindicta ordinate sidest, juxta exigentiam justitiae appetita, pro ut steri solet ac debet per Superiores &Ministrosjustitiae non est peccatum, sed potius induit speciem virtutis, modo non ex cedatur rationis imperium M praescriptam. Hae de causa Regius Psaltes Wrim. o. ait: hascimini, O nolite peccare. σε . jam ad adum cum distinctione ; nam ira inordinata βd peccaminosa dupliciter considerari potest, scilicet prim b ex parte commotionis, seu modi irascendi ι α haee ex suo genere est peccatum Ueniale tantiam. Ratio est: quia est eXcessus voluntarius in aliqua passione animi de se indifferente, quippe, quae secundum mox dicta, potest

etiam esse bona cte virtuosar tametsi Se haec non raro evadat mortaliter mala, scilicet tunc, dum homo scienter & advertenter motibus iracundiae eo usque condescendit, ut propterea in gestus enormes, tunsiones, clamores, membrorum contorsiones occi

794쪽

erumpat, utique non sine gravissima deo dinatione contra rectae rationis dictamen, Schumanae naturae sonditionem. ado. Ira

considera xi potest ex parte vindictae inor dinatae: & haec ex suo genere est mortaliter peccaminosa. Ratio est: quia graviter repugnat charitati proximo debitae, M tanti quidem gravius, quando majus malum proximo desideratur Sec. in quibus facile lioquet, iram merito computari inter Pecca. ta capitalia, quippe ex qua diversa solent peccata proficisci, prout patebit ex dicendis. Unde seres Tnio, quot, ix quaenam sint filiae ,

t. sunt sex sequentes. e. radignatio. a. Tumor mentis. s. rumor. o. Contumgalia. s. Blasphemia. o. Rrra. Expli brevissime. I. Nomine indignationis intelligitur inordinatus affectias aveisio. onis , . ex eo, quod quis existimet, se ab alio fuisse indigne, aut minus fion enten.

ter tractatum. a. Per tum rem men

iis intelligitur illa exacerbatio & quasi ex. ulceratio animi, vi cujus iracundi solent divertis in animo excogitare vias vindictis,M excogitando intumescere quodammodo. 3. Clamorem etiam iracundi plerumque excitare solent, ct quidem tanto majorem, quanto magis iracundia tumescunt; quossit, q. ut proximum contumeliis , id est,

795쪽

verbis, aut factis nescio quae crimina in faciem exprobrando afficere soleant : quin insuper. s. nonnunquam contra Deum, ede Sanctos excandendo , solent eosdem blasphemiis, id est, verbis contumeliosis proscindere Ecc. s. denique solentcinsuper homines iracundi facillime eommovetiad rixas, prout multiplici experientia compertum habemus 3 unde haec non indigent

alia proba. . .

Quaeres 8taub , quaenam remedia Ir cundis praesciibete oporteat 3ές'. Sequentia utiliter praescribere possunt a Confessario. I. Jubeatur sibi proponere, aut se reflectere ad exemplum , vel potius exemplar Christi patientis, qui eum ad victimam duceretur, velut ovi. non aperuit os suum: immo singulariter voluit, ut imi temur ipsius mansuetudinem , juxta illud Matthai r ι. discite a me , quia mitis sum, O humilis corde. 2. Juvabit ponderare mala. quae ex iracundia oesti sunt nata, scilicet discordiae, seditiones, rixae , dc alia plura. quae experientia Aocente nimis sunt nota. . singulariter jubeatur talli poenitens sese reflectere ad occasiones, quibus hactenus ad iracundiam se commotum, vel deinceps commovendum agnoscit, contra quas ju-heatur confortare animum, firmissime Pr

ponendo, quod in hac yel illa Me. velit

796쪽

exercere patientiam, reflectendo se ad passionem nostri amandissimi Salvatoris aec. Quaeres 9no: quid sit Acedia, α quale peccatum lAnte responsionem notandum hic venit, 67o. nomine Acediae ut sic intelligi quandam ne .gligentiam, torporem, ct fastidiurn; quod vel potest esse merum naturale, id est, ortum ex defectia virium naturalium, vel etiam mΟ-rale, id est ortum ex libera voluntate. Porro haec acedia moralis rursus aDoctoribus solet sub dividi in generalem, seu universalem, quae consistit in quodam voluntario animae languore ad bene operandum in rebus salutem, aut Deum concernentibus. Alia dicitur acedia specialis, consistens in quodam fastidio rerum coelestium, aut servitii divini Deo exhibendi: cte de hac Acedia velut vitio capitali loquendo M intelligendo quaestionem. iv. jam ad primum. Acedia, prout esto I. vitium capitale, recte describitur,' qu bd sit quaedam iristitia& taedium de conservaninda amicitia divina,eo qu6d haec per laborio in ' sa virtutum exercitia conservari debeat. Ita Busenbaum apud la Croix lib. s. n. 347. Reiffenst uel ubi supra n. 3 ρ. Ηenno l. cit.

jam ad adum. Aeedia mox descripta 67t. est ex suo genere peccatum mortale. Ita Doctores citi. M alii communiter Ratio est , quia haec acedia directe repugnat cham

797쪽

, riati divi hae, immo eandem destruit, quandoquidem per eam vilipendatur amicitia Dei, id beatitudo, velut obtinenda dissicili

virtutum exercitio: quod idem est, ac Deum, nec non bona aeterna postponere creaturis, bonisque temporalibus' Quocirca P. Sporer tr. ι. c. '. n. 7 . sapienter

advertit, hujus acediae signa Sc effectus pessimos esse sequentes, scilicet amaritudinem; taediumque ad omnia spiritualia Sudivina , aversionem a verbo Dei , salutisque incuriam dcc.

Quaeres Io. aenam sint filiae Aeedia 673. R. Sunt sex sequentes: I. Malitia, qua acediosus odio habet bona spiritualia, α

vellet ea non esse, aut non esse obligatum ad ea prosequenda. a. Pusillanimitas ψ quae proxime inclinare solet ad omnimodamd sperationem de salute animae. 3. Rancor ἱ quo nomine intelligitur quaedam indignatio contra eos, qui ad spiritualia, Sc ad sectanda charismata meliora volunt inducere. 4.nvor: vi cujus homo negligit ea, quaesi-hi incumbunt ex praecepto facienda, aut cerate suae obligationi non satisfacit cum debito fervore aec. s. Magatio mentis ι qua sci

licet homo acediosus assuevit tempore eXetis

citiorum spiritualium cogitare de aliis, sive illieitis, sive indebitis. 6. denique Desperi rario; id est quaedam abjectio animi de beatitudine, seu salute aeterna assequendat quae

798쪽

De Gula, Ira, ct Acedia. ost tandem vitam acediose traductam finaliter consequi assuevit. De his utiliter videri potest Clericatus decis miscestan. decis I a. n. . ct seqq. ubi ait acediam Clericorum in animarum Pastoribus esse perniciosissimam ovibus. Quaeres denique I Imb , quibusnam rein mediis Acedia sit curanda u. In hunc finem apprime servire pote s74. runt sequentia. I. Considerare,' quae Scquanta pro nobis passus sit Christus, quot scilicet fatigationes de itinera subierit, quot jejunia susceperit, quot agones M tormenista sustinuerit pro nostra salute. 2. Serib sese reflectere ad ea, quae homines mundani faciunt pro adipiscendis honoribus, opibus, aliisve crepundiis hujus mundi, ut hominem ingenuum meritb aut confundere, aut certe animare debeant ad sudandum de laborandum pro adipiscendis divitiis coe .lestibus, & aeternis. 3. Juvabit erigere auis res ad tubam judicii divini, quae negligenis tibus ac desidiosis continuo minitatur excisonem. 4. Oportet fugere consortium ignavorum & desidiosorum, e contra verbisse associare illis, qui in praehicandis virtutibus, Se SS. Ecclesiae Sacramentis sunt asesidui Se indefessi. s. denique haud modicum proderit ponderare cruciatus futuros Aeediosis infallibiliter subeundos , sive in inferno, sive in purgatorio: e contra Vero

799쪽

Io conferentia viris a tertia immensam gloriam, quam Deus ferventubus suis amatoribus praeparavit in coelesti Patria. Haec omnia Sanctissimus nostet Patriarcha Franciscus in compendio quasi expressit, dum nos ad excutiendum toris porem, acediam, de tepiditatem ponderare jubet, quod sit: voluptas breνis hujus scilicet vitae pana perpetua in altera) modica passio, gloria infinita: multorum vocatis,

paucorum electio, omnium retributis. videatur de hoc Clericatus lac. cit. n. r. vel Henno noster ubi stupra disp. 4. de peccat. q. f.

Conclus. I.

Proponuntur, & breviter resolvuntur Casus practici de Gula,

. . M Acedia deci

CASUS PRIMUS.

homo nobilis sepe sapius alios ad compotitandum animare a sueverat usque ad ebrierarem; quod, ubi quidam Zelosus Concio-uatur in iniit, nacta occasione opportuna ccn-rra vitium intemperantia, ct pessimam hanc consuetudinem e pulpito terribiliter detonavit. Titius' νινο hisce fulminibus se quoquo serιtum sentiens, paulo post eundem Ecclesiastem ad mea. sam suam inritarit, eidemque comparenti ge.

800쪽

nervi simum . . ac Iortissimum vinum apposuit rhubornatis interita aliis Convivis, qui bibendo modo in sanitatem hujus, mox in alterius. alter 11js, ct continuo sibi huccedentibus peculis, vel potius scipim, illam ad compotitandum pro- ινocarent, quousque tandem bene potatus, immis inebriatus fuccumberet. Hoc vero obtenis. Titius eidem agnoscis jam ebat . fragilitatem nostram humanam: Cave sis , quasio, deinceps Zelo indiscrεto in compotatores detonare. ὸ pulpito, . ne sortess contingat fulmina ritorqueri in Caput Iovis. Quaritur jam ad nostrum propositum, an , vel qualiter Titius peccaverit oes. t. Titius provocando Concionatorem 67s. idem judicium formes velim de aliis quibuscunque provocatoribus . ad plenam αperfectam ebrietatem peccarit graviter, nedum peccato intemperantiae, . sed insuper peccato scanilati. Ita Communissime DD. nominatim Gobat insus Quinario tr. 1. c. ι f. an. ιρ. Lessius lib. o. c. 3. dabit. . n. 3 - Busenbaum, Burghaber, Dicastillo, Matinthaeucci lib. a. c. o. n. la. Sporer sit. cap. 7.' n. ορ. la Croix lib. s. n. 33 . Ratio est: quia quisquis alterum inducit ad grave peccatum, graviter peccat contra charitatem peccato scandali: atqui ebrietas formalis est peccatum grave, re quidem intrinsece alum: ergo Titius provocando Concio

SEARCH

MENU NAVIGATION