Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

. σ3 2 conferretia vigesima sic dapeccet peccato invidiae. Si adum: pro. habiliter licabit concludere, quod non Pe cet graviter peccato invidiae; quia revera non tristatur de bono alterius, sed potius de damno proprio, seu carentia lucri, quod

alioquin juste obtinuisset, nisi ab altero suci Vicino sibi fuisset praereptum; in quo sane

non reperitur gravis deordinatio, prout bene observant Burghaber, la Croix, Henno tr, de peccat. d/β. 4. q. 3. conclus r. eos que secutus R. Ρ. Κresilinger addit. ad tr. I. dist. 3. n. 23. as theolog. mor. R. P. Reise

sen tuel. At. inquies, si Vieinus ille Mercator

non Uenderet, aut lucrum vendendo praeriperet, Cajus profecto non tristaretur, neque moveretur ad hujusmodi imprecatio innes pessimas: ergo revera tristatur de bono

sui proximi. - s4ς. .. Negando conseq. Quia ex hoc non

sequitur, bonum vel lucrum alterius esse causam tristitiae a Cajo conceptae, sed sciis tum , quod sit occassio hujus: causa autem tristitiae est cessatio boni seu lucri, quaei procul dubio est verum malum respectu C i. prout bene perpendunt: Henno, MKresilinger st. citi. nec non Tamburinus in decalog. l. 1. o. r. I. 3. n. I T. Fateor ni bilominus cum P. la Croix l. s. n. 3ο bane rem in praxi valde periculosam esse,

dmodum r/ro contineat aliquem det

772쪽

de proprio damno ita tristari, ut non simul tristetur de alterius lucro, quod appremhendit velut causam proprii damni r id, quod vel maxime in praesenti casu suspicari licet, prout consideranti speciem facii facile patebit. Et hanc fortassis ob ea uinsam Innocentius XI. praeter alias, ei iam damnavit illas num. ιδ. 9 11. propositiones, in quibus asserebatur, qvbd liceat tri stari de vita alterius ob emolumentum tem porale , vel gaudere de morte Parentis, propter haereditatem inde adeundam ctec. vide, si placet Matthaeucci in Cautela Conis 'seg. l. a. c. ι o. vel Viva ad easdem propositiones.

l. III.

Corollaria ex dictis inserenda. Colliges ex hactenus dictis primo, de ες.

lectationes circa materiam ueneream directe quaesitas. Se voluntarie captatas semper esse mortaliter malas, ita, ut in hac re non detur parvitas materiae. t Ita eum SancheZio ι. F. moraI. c. o. n. ra. Lay tmanno lib. . tr. s. c. l. n. a. Lessio, Diana, de aliis pluribus Sporer tr. l. tream. c. I. n. l. Quibus accedunt Matthaeueςi n cautela confess. l. a. c. a 8. n. as. M l

773쪽

ι84 Conserentia vigesima seeundan. 91 . producit decretum Met). P. Clau

dit Aqua Viva , Generalis meritissimi

de eadem Inclyta Societate, vi cujus is omnibus ae singulis suis subditis in virtute S. obedientiae prohibuit, ne quis oppositam sententiam ut veram, vel probabilem , aut etiam tollerabilem doceat θc.' Ratio autem hujus opinionis est: quia omnis delectatio venerea re libidinosa exsu a natura ordinatur ad copulam, seu seminationem, immb verb juxta Gallent, aliorumque Medicorum opinionem est ipsis. sima inchoatio pollutionis, utpote consi. Dens in quodam motu humoris spermatici. per spiritus generationi inservientes incalescentis, & per certas arterias ad instruis mentum generationis tendentis δα. quemadmodum ergo voluntas habendi copu-Iam, aut seminationem illicitam sellieri

extra matrimonium semper est mortaliter mala; ita pariter delectatio venerea directe quaesita de intenta, nequit non esse mortaliter peccaminosa, prout bene probat noster P. Sporer c cis.

. Dixi tamen, non daνi parvitatem mat riae in delectatione venerea directe quasiata oec. Enimvero subinde, immo satis se .quenter dari posse materiae parvitatem in materia impudica , vel delectatione, aut potius commotiove venerea indirecte dari.

774쪽

De Luxuria, ct Invigia. taxat voluntaria, id est, in causa de te te.

vi posita, aut non ablata, ex qua prae Vide tur consecutura hujusmodi commotio. NB. absque consensu tamen, aut Periculo conasensus in ipsam delectationem Veneream, hodiedum tenent multi, α quidem Proin tahatissimi cte Classici Doctores, nominatim VasqueZ t. Σ. dij. Io 8. Uterque Marchantius, Bulenbaum. Sporer lac. cit. n. ly.Κressi inger addis L post n. a 8. adtr. st. dist. I. q. a. theolog. morai R. P. Remen el. Ratio hujus est: quia valde rationabile, M conlonum fragilitati humanae videtur, quod divina clementia noluerit hominem sub reatu

poenae aeternae adstrictum ad vitandam omisnem actionem levem c id est, de se leviter ineliantem ad venerem ex qua praevidetur periculum alicujus commotionis, aut delectationis venereae, praesertim, cum hu-i jusmodi motus facillime soleant concitari. Accedit, qu bd isti motus non supponari tur in se voluntarii, sed duntaxat in sua causa, in quantum scilicet voluntari ε supponitur fuisse posita: ergo si causa non est, nia si leviter mala seu venialiter peccaminosa, profect6 prudenter asseritur, etiam delectationem inde consequentem , non esse, nisi ad summum venialiter malam; secus enim, ait Sporer, oportet condemnare peccati

mortalis omnem conversationem non nea

cessariam Virorum cum foeminis, aut j

Uenum

775쪽

venum cum puellis; item colloquia familiaria, choreas, aliasque recreationes etiam honestas: cum in iis facillime intervenire soleant aspectus blandi, verba lenia, tactus manuum , oscula Me. ex quibus plerum, que oriuntur motus aliqui venerei: quod tamen videtur miniis verosimile. Hane opinionem etiam P. la Croiae lib. I. pari. r. n. lys. in sim agnoscit probabilem, attaismen periculosam in praxi; id, quod mebjudicio nemo prudentum inficias ibit; etiquia hujusmodi actiones solent disponera

ad delectationem veneream; haec vero ad consensum: proptereaque a confessario gra- ,

vitas peccati in similibus dimetienda erit a gravitate periculi, in ordine ad consensum dandum, vel non dandum ab hoc subjecto. 64'- Cestiges 1 db, Conjugibus per se loquendo haud illicitam esse delectationem moro insam de copula carnali inter se habita vel hahenda, vel de actibus, contactibus, a spe Oibus impudicis 6cc. Ita Communissime DD. Sanebre lib. 9, de Marr. d θ. .F. n. 33.

Sporer L cit. n. 43. Sayrus in clari reg. lib. δ. c. r. n. sa. Babenstuber tr. a. diβ. s. a. 6.

n. ιρ. Ratior quia delectatio de rebus licitis, haud est illicita, velut de se liquetratqui copula carnalis, Sc reliqua mox commemorata sunt licita conjugatis ; ergo te delectatio inde eaptata erit eisdem licia

a per se loquendo. Dia

776쪽

Da Luxuria, O Invidia. - ct Dico: per se loquendo ἰ per accidens enimsso. , talia etiam Conjugibus possunt fieri illicita.

idque sequentibus in casibus vel circumstaniatiis. I. quando uterque, vel alteruter Conis jugum vovit castitatem. vel 2. quando prae scindendo etiam a tali voto hujusmodi actus ob meram cte solam voluptatem exercent εtune enim saltem venialiter erunt pecca minosi. 3. quando ex tactu Scc. praevideis tur periculum manifestum pollutionis, quo casu erit mortaliter malus; sicut id q. quando Conjuges practice dubitant de valore sui matrimonii. Babenstuber l. cit. n. ao. videantur ea, quae diximus in theolri. Sa

Colliges 3ub, Viduis econtra non essecs I. licitum delectari morose, M Veneree de coripula olim habita ; neque sponsis de copu. Ia carnali aliquando habenda in matrimo.

cta hujus delectationis cesto olim fuerint licita defacto tamen, seu de praesenti ex.

citare solent Commotionem Veneream. is

sunt quasi quaedam inchoatio actus generationis: atqui talis actus tam viduis, quam etiam sponsis de futuro, est graviter illiciis , tus pro praesenii statur ergo M actualis deis lectatio.

777쪽

638 Confierentia vigesima secuina

Esto etiam sponsis haud illicita videatur delectatio mere rationalis aut spiritualis id est, praecise subsistens in Voluntate , absque Commotione venerea &c. Nunquid enim, inquit SPOrer tr. l. c. b. n. 4 . daea ccopula scilicet aliquando exercenda deberent tristari, vel eam aversarii F tendum nihilominus est, rem hanc esse pi nam periculo, eo quod huiusmodi homines exinde de facili soleant commoveri ad ' actualem libidinem. proptereaque a Confessario serio sunt dehortandi &c. 6 LM Colliges 4tb , quod , tametsi non sit lie, tum delectari de ipsa pollutione facta V. g.

in somno, amentia, ebrietate &c. nihilo -

. minus haudquaquam illicitum esse delectari de effectu bono inde obtento, ut puta de

exonerata natura, Sc recuperata valetudine,

aut de filio v. g. ex fornicatione susce'to. Ratio est i quia delectatio sumit suam bonitatem . aut malitiam moralem in objecto, in quod tendit: ergo cum objectum hujus, delectationis non sit ipsa pollutio, aut conis . cubitus &c. sed tantum sanitas, vel etiam filius inde obtentus . prorsus nulla ratio est, cur hujusmodi delectationem condemin

nemus, modo tamen non sit adeo vehemens α efficax, ut influat, aut provocet ad rio vam pollutionem, motusve venereos inde

consecuturos, uri bene limitant Castropa,

778쪽

At, inquies, quid de illo tenendum, qui

exorta tentationum, aut libidinosae commo-.tionis procella, merum negative se tenet. ita, ut nec contra pro testetur per positivum

actum voluntatis, vel displicentiam, neque: alia via, vel medio conetur impedire, leuetiam fedare fluctus tu. Cum distinctione. Nam si volun stas hujuscemodi motibus periculosis plene animadversis nequidem per simpliceni aversionem de iisdem conceptam resistat, probabilissime peccat mortaliter, saltemper se loquendo. Si vero resistat in tantum, ut saltem per simplicem aversionem seu etiam positivam noleitatem easdem aver latur, tunc non peccat, sed potius meretur

a Deo praemiari. Ita quoad utramque partem tenent DD. satis Communiter, Lay mann , Sporer, Lessius, Mezger, VasqueZ, Sayrus, Sc alii

plures videndi apud Babenstuber tr. a. di9. s. a. o. n. I s. oes . la CroiX lib. s. depeι- cat. n. . Ratio est : quia, si voluntas nullum proitus eliciat actum contrarium hujuscemodi motibus impudicis rec. moraliter semper erit exposita proximo periculo consentiendi in delectationem veneream: contrarium credere cinquit P. Sporer cit. c. o. n. δή. nimia foret sui confidentia , Se

779쪽

g'o Conserentia vigesima secunia

praelumptio, ut pro in Deo ita in superbiae Poenam permittente , certior lapsus timeri debeat: ergo ad evadendum morale periculum lapsus & consensus in iurpitudinem Veneream , tenemur ad minimum elicere actum contrarium noleitatis, sive simplicis displicentiae, vel aversionis a tali motu. Ratio autem posterioris est: quia voluntas concipiendo actum displicentiae vel aversionis simplicis ab hujusmodi turpitudinibus, eo ipso excludit consensum. quippe qui cum aversione ad tale objectum stare nequit ; nam impossibile est, idem simul placere, M displicere: atqui secluso omni

consensu M periculo consensus merum Per missive se habere in. ordine ad delectatio Mnem, seu etiam concitationem motuum carnalium, non est grave peccatum, quia voluntas in illos hoc modo non influit simpliciter . Sc aliunde periculum consensus exclusum manet per simplicem aυersionem rergo propterea non peccat, nec digna est

supplicio, sed potius praemio. Ectantb majori, quantb frequentius id efficacius resistit

infraenis naturae corruptae desideriis.. Dixi tamen rursus , eum, qui nullo morido resistit, per sie loquendo peccare mortaliter sec. Secus enim dicendum est, casu quo rationabilis causa non resiliendi positive.

sed potius permissive sese habendi suppetit. Hujusmodi autem causae possunt esse

780쪽

De Luxuria, ct Invidia. 69 Isequentes. I. Si impetitus aut obrutus inordinatis seu lascivis naturae motibus probabiliter timeat, ne resistendo positive, ma gis augeat periculum, aut certe tentationis procellam , prout saepe fieri assolet in meticulosis, teste la Croix. 2. si nimis molestum accideret, continuo positive resistere, veluti procul dubio contingeret . quando tentatio aliqua diu duraret. 3. si conatus sit resistere, Ac nihil profecerit; quod sine dubio saepe nimis contingere natum est, eo qubd hujusmodi motus potentiae

sensitivae non subitent despotico voluntatis nostrae imperio, uti recte advertunt AZorius, cte Sanchez in decalog. l. l. c. a. n. ι a. q. si propterea tentatus teneretur, aut cogeretur omittere actionem aliquam utilem, Mhonestam v. g. nudium, confessionem Sc Videatur Ia Croix L cit. n. ι Io. Vel SPorer

Colliges denique sib, Eum, qui trista-6s s.

tur de bono alterius, in quantum Praei se advertit, sibi exinde imminere periculum cujusdam nocumenti; ut, si advertens suum inimicum exaltatum ad aliquod officium, timeat, ne ab eodem opprimatur, aut indebito modo prematur Scc. non Peccare peccato invidiae; quia haec tristitia potius concipitur ex timore proprii damni, quam ex malevolentia boni alieni, prout bene docet Doctor Angelicus a. a. q. 36. a. I. Et-

SEARCH

MENU NAVIGATION