Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De Atmosphaera Lunae.

oniam eam tantam, ac fere immensam raritatem, quam instituto superius calculo definivimus, Solis Atmosphae-

ra in extremis regionibus cum habeat , adhuc tamen

tenuit limis lucis radiis reflectendis idonea est; fluidum etiam, quod Lunam ambit, raris Iimum, ac subtilissimum esse poterit, lieci Eclipseos Solaris tempore, quando e conspectu aufertur Sol, & circa Lunae discum refracti, reflexique Solares radii simul ad oculum perveniunt, lucidi annuli speciem reserat. Invenit autem Cel. Boschovichius I. 9o, 96, &98 distertationis de Atmosphaera Lunae, quod si ea dumtaxat fluidi Lunaris densitas statueretur, quam anno II 8 in Monumentis Berotinensibus Euterus ad modum hypotheseos pro- potuerat, & qua refractio hori1ontalis ad xo' assurgeret; in immersionibus, emersionibusque syderum post Lunam, Planetarum quidem diametri duplo longiores fierent, stellae autem fixae uno minuto minus a se invicem distantes ad su- duplam distantiam pervenirent, & sensibiles aliae haberentur irregularitates motus, & radiorum maXime rubeorum separationes. Insuper I. ro , & sequentibus ostendit, quod juxta Eulcri hypothesim illuminatae, obscuraeque disci Lunaris partes nulla ratione amplius distingui possient; quemadmodum ex verticibus nostrorum montium distingui non Pollunt partes, quae directa, & reflexa luce in plana superficie perfunduntur. Denique ubi Atmosphaerae sensibilis esIet densitas, alia Lunae facies, alius color, & locus macularum, sereno, & nubilo temeore appareret. Nullam tamen hujusmodi vicissitu linem in Lunari disco observamus, & eodem modo Lunam conspicimus, quo ex Luna aut Peruvium, aut qiuedam Africae regiones videri pollent, in quibus nec pluviae unquam, nec nives cadunt. Syderum propc discum transeuntium irregularitas vix ulla est. Fontenelle. Maraldus, Ma

152쪽

CAELEsTIUM CORPORUM. IIIleetieu, Cassinus, Mai ranus, Hirius in immersionibus , atque emersionibus se nullam deprehendisse testati sunt. Mairanus tamen in Monumentis Parisiensis Scientiarum Academiae anni 1 16 stellam fixam a se observatam retulit, quae cum immersioni esset proxima a Lunari disco recedere videbatur. In

Monumentis etiam anni I o6 aliquando fixas ante immersonem oblungari statuit Cassinus. Hirius pariter anno III 8, cum immersionem fixae observaret, moram duorum circiter minutorum existimavit. Cassinus plus quam unius minuti,& secundorum plurium Alaraldus eamdem censuit Lutetiae Parisiorum, Bononiae vero Manstedius, & Londini Poundius omnino nullam. Anno 373 stellam Aldebaram fere Lunam secando disparuisse dixit Monnierius. Κirchius anno I 729

figuram Veneris Lunae accedentis mutatam vidit. Isteus anno I7Is uno minuto ante immersionem, & post emersionem Veneris Lunari disco propiorem limbum colori S rubet, ViΟ-lacet alterum conspexit. Nihil autem hujusmodi codem tempore Lutetiae Parisiorum deprehenderunt Maraldus, Cassinus, Maleχicu, & Monte Pellulano Plantadius, & Clapies. Insuper Isseus ipse animadvertit fixam quamcumque, dum

Telescopii, & lentium centro accederet, propiore parte ru-heum colorem, & remotiore violaceum praesetulisse. In occultatione Veneris, quae a Luna die is Aprilis anno 17 si facta est, cum Joannes Bradirius Grenovicii, aere maxime sereno, egregio Telescopio Cata-dioptrico pedum sex, observationi accurate incumberet, nullam penitus Variationem a se visam fuisse retulit in Trans Philos voI. 47., num. 3o. Londini autem cum aer fumo interspersus, atque obvolutus esset, ita ut duobus etiam post Novilunium diebus Luna nudis oculis non intueretur, figuram Veneris ante immersionem uno minuto Cl. Bovis mutatam censuit. Νihil hujusmodi in emersione contigit, licet num. χχ. ipsius voluminis testatus sit sese integro minuto a Telescopio non

abfuisse . Die 16 Julii, amio I 71 3, Cum Venerem plusquam dimidia sui portione a Luna jam occultatam Romae conspiceret Audi siredius, reliquum discum non minus circularem existimavit, quam si a Luna longissimc abfuisset. Planctam

153쪽

x31 DE ATMO SPHAERA

tamen pallore insigni sustulam vidit, qui non evanuit nisi I,

aut 3 minutis ante immersionem, & post emersionem: cujus quidem phaenomeni caussam censuit, aut atrum Vaporem aeri onusum, aut proximam, ac vividam Lunarem lucem,

quae lucem Veneris obtunderet. Dcnique ipse Audi Tredius Romae, & Cl. Ximenius Florentiae, & alii etiam agnoverunt die 3o Julii anni 1 s6 minutis aliquot ante immersionem sensibiliter lumen Martis caepisse minui. Aliqua hujusmodi observationum diversis instrumentis, &pluribus in locis institutarum dissensio indicare pollet, occultandorum sydorum moram figurae, coloris, motus vicissitudines, quae aliquando ante, & poli immersionem detectae sunt, aut vitio Telescopiorum tribuendas esse, aut irregularibus refractionibus aeris nostri, aut caussis aliis similibus. Idem de observaticinibus omnibus sine aliqua observatorum celeti mimorum inivitia dies nequit. Aliunde vero intelligitur, quod licet adeo rara sit Atmos et vera Lunae, ut sentibilem radiorum copiam nonnisi Eclipleos Solaris tempore ad nos reflectat, quandoque ita alterari aliqua ex cautia poterit, ut irregularitatem aliquam motus, coloris, figurae exhibeat . In atmosphaera etiam nostra interdum refractiones ordinariis longe majores prodeunt, & loca quaedam tanto intervallo dillita cernuntur, ut sine magnis iis refractionibus distingui nequeant. Εκ. gr. lib. 2 s. pancosmiae Franci 1cus Patritius retulit se ex viciniis Tolonis Corsicam plusquam 3 oo milliariis inde remotam conspexiste. Boscovichius vero cum phaenomena haec omnia aut Atmosiphaerae Terrae, & Solis tribueret, aut observantium indiligentiae, & vitio instrumentorum, censuit Lunae Atmosphaeram non esse quidem satis elasticam, variabilem, rarissimamque, sed potius densam, similem aquae nostrae, & in qua adeo ad-Venientes radii reflectantur, ut illabendo in solidas Lunae partes transmitti nequeant, & sublata transmissione radiorum

omni, immersiones, emersionesque. caelestium corporum habeantur momento temporis, ac si nulla esset Atmosphaera .

Hoc etiam posito ostendit umbras sinsulas, asperitatesque Lunaris disci in exteriore superficie fluidi depictas circulari

154쪽

CAELESTIUM CORPORUM. 133

limbo complecti oportere: eadem prorsus ratione, qua in phiala vitrea, intus utcumque scabra , & colorato liquore Imbuta, color protenditur ad paries extimaS, & margo politillimus apparet. At quamvis Lunae margo asperitates plerumque nullas exhibeat, quod in ordinem circumpositorum montium, & ulteriorem trant pectum impedientium rejecerat Galilaeus; in Ρleniluniis tamen maximae latitudinis alperitates plures se observalle retulit Ricciolius lib. . Almagesti,&plures in Eclipsibus annorum I 7O6, IIIo, III S, deprehenderunt Heinrichius, Cassinus, Hirius,& Maraldus. Denique plusquam dimidiam Lunae partem illustrari Hir es a Sole, & tenuem annulum apparere docuit Isol covichius illius magnae refractionis ope: in quo rursus authori praeclaransimo suifragari nequeo. Scilicet si lux annuli reflexione una, & duplici refractione in ingressu, egressuque Lunaris Atmosphaerae ad nos usque perveniret, eodem modo illustraretur annulus, ac caeterae Lunae crescentis, aut decrescentis

ries, eXtremoque Lunari disco, ad quem radii oblique tranant, esset similis, & in singulis Noviluniis videri posset. Annulum tamen non nisi Eclipseos Solaris tempore sub forma Halonis vidit He inrichiuς, Wolfius tenuem,& pallidum, Scleu-Zerus aureum, Pechius in varios circulos concentricos di-- visum. Itaque statui potest, quod antea proposuimus, lucidum annulum nonnisi ex fluido aliquo circa Lunam diffuso oriri, hoc vero satis rarum esse, & variabile, ut sensibilem radiorum copiam dumtaxat Eclipseos tempore ad nos reflectat,& s liarum prope transeuntium lentibilem alterationem dumtaxat aliquando, & peculiaribus ex caussis gignat. Annuli autem latitudinem unius Lunaris digiti, aut trium fere minutorum anno Iris Londini observarunt Louvilleus, & Cassinus. Eamdem extensionem Massiliae, & Monte Pessulano anno 1 o6 exhibuit annulus, nec nisi in ea parte, ex qua adhuc apparebat Solaris discus unius minuti Lipsiae visus est. Haec autem extensio annuli alio etiam argumento evertit Bolcovi chii hypothesim . Sequeretur enim, ut ipse eruit ejusdem dissertationis, nimis amplam superficiei Lunaris pam

155쪽

i34 DB ATMo SPHAERA totius diametri latitudine aequalis esset. Id vero & maximam indicaret Lunaris fluidi densitatem, & annulum in phasibus Lunae omnibus exhiberet. Annulum coarctare voluit Ilolco-vichius: non sine aliqua, ut mihi quidem videtur, observationum omnium injuria. Neque enim Volfius, Heinrichius,& reliqui Astronomi celeberrimi adeo tenuem ipsum annulum descripserunt. Porro alia languidior lux, quae Monte Pessulano extendi ad 8' visa est, interrupti illi, ac in gyrum effusi radii, quos Londini Atmosphaerae Lunaris fulgura esle censuit Louvit Iaiac, Cassinus vero I uretiae Parisiorum ex Sole processisse existimavit, phaenomena hujus generis, si quae lunt, non plane rata, & Constantia, cum nec in quolibet Eclipsi, nec ubivis, nec eodem modo habeantur, ex mutationibus accidentalibus terrestris, aut Solaris Atmosphaerae deduci potorunt. Eadem caussa censenda est carum veluti an1arum lucis exorientali, & occidentali parte Solis magis protensae, quam anno x is Valerius Upsaliensis Astronomus, & anno I733 in Schandinavia Tiburtius, & Chenon observarunt. CAPUT DECIMUM.

De Armosphaera Planetarum Superiorum. ATmosphaeram Martis amplissimis limitibus definiri ex iis

observationibus deduci potest, quas primo capite dissertationis hujus recensuimus. Cum enim Roemerus Stellam in effusione Aquarii positam non antea emersam viderit, quam ejus a disco Martis distantia exaequasset duas tertias partes diametri, Atmosphaerae altitudo ad radium Martis erit ut 4: 3. Latiores adhuc ejusdem termini evaderent, si senioris Cassini observationibus standum esset. Nam quoniam ex Cl. Mon-nterio, In tui. Apronom. sue 6, Perigaei Martis diameter censeri potest 11 - Cassinus vero in distantia 6' a disco Martis stellam illam distinguere amplius non potuit, Atmo

156쪽

sphaera ad 3 circiter radios Martis assurgeret. At vero satis parvo initrumento pedum 3 Cassinus tunc usus fuerat: unde Roemeri observationes, quae egregio Telescopio instituebantur, ad definiendam Atmosphaerae amplitudinem p tiores videri debent. Maxime cum Stellam quintae magnis tudinis non nisi prope Martis superficiem diaparuisse retulerit Caslinus Filius. Quod si Atmosphaerae illius radius, quae ulteriorem fix rum transpectum impedit, & propterea 1atis densa est, ad radium Martis 1e habeat ut 7: 3, oportebit sane ut gravitas in ea distantia superet vim centrifugam, sive ut gravitas ad vim centrifugam in AEquatore Martis sit in majore ratione

quam 3 3: Σ . Universim enim densiora Atmosphaerae alia cujus strata ultra eos terminos protendi nequeunt, in quibus sit exi m gri, quemadmodum capite tertio notatum est. Est autem vis centrifuga in AEquatore Martis ad vim centrifugam in AEquatore Terrae in ratione composita eg simplici diametrorum ; & I, atque ex reciproca duplicata pe

vis centrifuga in AEquatore Terrae ad gravitatem se habet ut x: 189 : gravitas igitur in superficie Martis erit ad gravitatem in superficie Terrae in maJore ratione quam 3 3.1728 :27. 3O o. 289, sVe quam F927 P : 2372 112O, aut x : D.

Et quia densitas est ut pondus applicatum ad sphaerae radium, erit densitas Martis ad densitatem Terrae in majore ratione quam s : IΣo, sive I : Σ . Quia denique in superficie Martis gravitas se habet ad gra, itatem in Gistantia unius terrestris semidiametri ab ipsius centro in ratione duplicata I; gravitas in Martem erit ad gravitatem in Grram nostram paribus ab utriusque centro distantiis, in majore ratione quem y : iooo. Si Callini senioris observationibus standum ellet, in superficie Martis gravitas ad gravitatem in superficie Terrae se haberet in majore ratione quam o88 o : 696I6o. Atmosphaerae densioris, quae Jovem cingit, radius ad radium

157쪽

Jovis majorem rationem habere nequit, quam 9: , sive ultra unam 1emidiametrum Jovis cum quarta parte Atmosphaera illa nequit assIurgere, ut capite eodem tertio dictum et Ita aequilibrium gravitatis, & vis centrifugae, quod amplistimas Atmosphaeras permitterct Planetis aliis, Atmosphaeram Jovis, qui

circa centrum celeriuS volvitur, sati S coarctat. Ea porro maxima Atmolphaerae extentio in AEquatoris plano censeri debet: nam circa Polos, & vis centrifugae dcfectu, & ob ipsam figuram Jovis, quae oblatam sphaeroidem exhibet, minore altitudine aequilibrium columnarum omnium tuebitur. Undique etiam perturbari singulorum Satellitum attraetionibus eamdem At mosphaeram necesse est. Fortas te inde ortum ducunt vicisti tudines, quae in motu macularum Jovialium deprehendi iolent,& quas caloris diversitati tribuendas censuit Callinus. Observatum est enim maculas prope AE'uatorem JoviS cilius revolvi, quam in aliis circulis parallelli S. At nili plures obtervationes hacce in re suppetant, nihil certius proferri poterit. Ex observationibus, quas initio distertationis hu)us recensuimus, deduxit Castinus filius in Monumentis Pariliensis Scientiarum Aeademiae anni III, Atmolphaeram Saturni ad usque extimam superliciem annuli pertingere. Nam Zonae illae, quas aliquando longioribus Telescopiis detexit

eamdem fere curvitatem cum annulo praeseserebant. Et quidem anno I7Is, cum annulus rectilineam umbram in Saturni dii cum projiceret, rectilineae videbantur. Anno autem I 696 cum in conlpectum prodiis et annuluS, minimam curvitatem alictuam exhibebant. Ex quo intulit vir clarissimus non adhaesille Zonas Saturni corpori, nec fuisse aliud quam nubium circumpositarum umbras ex eadem regione annuli pro-.jectas. Non potest vero Atmosphaera demior ad primum usque Satellitem extendi: secus perturbaretur ipse in suis motibus, nec una Κepleri lege cum caeteris revolvi pollet. Cu nisi tur Saturni semidiameter ad lemidiamctrum annuli sit circiter ut χ: s, & distantia primi Satellitis sit fere duarum semidiametrorum annuli, Atmosphaerae altitudo intor Saturni semidiametros consistet.

158쪽

I 37 Ponamus Atmosphaerae semidiametrum complecti tres semidiametros Saturni, & quo modo ex jam data revolutione Martis Circa suum axem gravitatis limitem aliquem definivimus, ita nunc eX perspecta gravitate in Saturni superficie diurni motus limitem aliquem eruamus. Vis centrifuga ad gravitatem in Saturni AEquatore se habere debet in minore ratione quam I :27, ut scilicet in ea trium semidiametrorum distantia gravitatem adhuc non superet. Est vero in superficie Saturni gravitas ad gravitatem in superficie Terrae ut sα9 : 3s, & gravitas in superficie Terrae ad vim centrifugam sub AEquatore ut 189 : I. Compositis igitur rationibus vires centrifugae sub AEquatore Saturni, & Terrae in

minore ratione erunt quam Is 188I : II ς, sive si radius Terrae dicatur R, tempus diurnae revolutionis T, radius Saturni r, & revolutionis tempus t , Crit - : - α Is 288I

117 s. Porro si diameter Saturni juxta Newtonum statuatur 16', parallaxis horiZontalis Solis res, distantiae mediocres Saturni, & Terrae a Sole 9s , & ioo, prodibit R : rra I : 7. 6 , adeoque t fiet majus quam ra*ξἶ- , sive

336. Σ3 ,& Saturni revolutio circa axem plusquam I 8h I 8 absolvetur. Si ad extremam regionem annuli dumtaxat pertingat Atmosphaera, revolutionis tempus minus esse poterit

160쪽

DE NATURA, ET MOTU

AC PHAENOMENIS INDE PENDENTIBUS

CONIECTURAE PHT SICAE

QUARUM SPECIMEN ANNO MDCCLV.

IMPERIALIS PETROPOLITANAE

sCIENTIARUM ACADEMIAE IUSSU ET sUFFRAGIO EDITUM EST.

SEARCH

MENU NAVIGATION