Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rso DE NATURA si, & non terminarent, ct . quia indivisibilo omnia aut dimini

invicem, aut sublata distantia in unum confluunt, termino contiguum terminum estis non posse. Ex his vir ingenios illimus collegit, quod si in natura mutationes aliquae per saltum fierent, & una magnitudo in aliam non continuata serie crescendo, vel decrescendo transire postet, eo temporis

momento, quod esset serici desinentis, & incipientis limes, ac terminus indivisibilis, duo simul termini emergerent, postromus scilicet serici antecedentis, & primus consequentiS, eademque res duplici modo se haberet, quod est absurdum:

duo enim momenta temporis sibi invicem contigua esse nequeunt, quarum uno prima series abrumpatur, altero incipiat series altera, & duos, diversosque rei 1 aius distincte referant .

Hoc sere vetus argumentum cit, quo impostibilitatem motus probabat Leno, & quod Diogenes Laertius deambulando refellebat. Quinimo est illud ipsum, quo nonnulli mat rialistae creationem materiae, & mundi impossibilem pronunciarunt. Iis ut occurreret Celeberr. Ilos ovichiuS, num. 9.de lege contin. , animadvertit nihilum nullas reales, & absolutas proprietates praeseferre, nec constituere seriem aliquam, nec primum, ac postremum seriei terminum complecti: adeoque creationis tempore materiam complecti quidem priorem terminum consequentis seriei, qua est, non vero pO- 1leriorcm serici antecedentis, qua non est: in anni hi latione, vero ultimum terminum antecedentis, non primum consequentis seriei, qua esse desinite atque ita e nihilo citra ullam metaphysicam contradictionem educi polle, & in nihilum reverti. Porro quietis status est merum nihil respectu motus,& velocitatis. Quid enim resert satum quemdam realem

esse ve citatem nutum functi existentis, nimirum determinationem perseverandi in eodem loco ρ Utique corpora ad nihilum non reducuntur, & proprietates suas adhuc retinent dum quiescunt, eXtentionem, impenetrabilitatem, figuram Sc. velocitatis autem, & motus retinent omnino nihil. Opponuntur plane inter se translatio, & non translatio de loco in locum, & una alteram de1tiuit, ac negat. Cum quies igitur sit

172쪽

ET MOTu AETHERI s. Is vera motus negatio, aut nullus motus, & citra ullam intrinsecam contradictionem quantitates reverti in nihilum, & rurius produci possint; poterunt etiam continenter a motu ad qui tem, & a quiete ad motum tran1ire corpora, quin antea per intermedias velocitates gradatim transeant. Eadem ratione poterunt per Varios gradus velocitatis non contiguos sibi in-Vicem transcurrere, ex. gr. a tribus gradibus ad duos: duo enim communes gradus minime impediunt quo minus tertius destruatur. Hoc ipso nulla erit durorum corporum metaphysica impossibilitas , & omnis virium repellentium, & attrahentium theoria, quae continuitatem motuS totius corporis, & quarumcumque partium tueantur, non adeo solidis fundamentis innixa erit. . Maxime cum, admissa etiam lege continuitatis, si Partes corporum congredientium ad infinitum divisibiles, flexiles, & elasticae intelligantur, saltus nonnisi in primis superficiebus haberi possit, quae se contingent, & quarum nullus motus revera est: sunt enim su- penicies termini corporum, & non corpora: motuS Vero appellatur corporum tranStatio de loco in locum. Quo argumento Cl. Hoscovichius, num. IO. dissertationis de natura,

et ulu infinitorum, divitibilitatem corporum ad infinitum rejicere voIuerit, non intelligo. Ait enim: Si recta linea dividi posset in partes aequales numero infinitas; tinnitum

per unitatis a9Iationem Posset Anitum evadere. Nam inter primam, S ultimam particulam interjacerent partes numero in nitae, ac stariter inter fecundam, vel tertiam , veI deei-mam,. sam ultimam ; nou vero numero influitae inter ultimam ,.decem , vel viginti particulis ab ea di autem. Si jam intelligantur auferri eae omnes, do solae, inter quas S uuimam sunt partes numero tinnitae ; oportebit reliquas dempta ultima esse numero influitas; aliter po rema ex iis, quae ab&tae sunt, ablata non sisset: at nou computata Metiquarum prima, fluitus erit earumdem numerus p anter S i am auferri oportu et . Duo videntur satis perspicua hacce in re: primum, quod concelserat Mac- Laurinus, in quocumque corpore Geomctrice assignari posse partes dato numero in quales: alterum, quod ex primo evidenter sequitur, numerum

173쪽

Isα DE NATURArum partium cujuscumque corporis dato, & finito quocumque numero majorem esse oportere, sive, ut fert ipsa vocabuli significatio, infinitum. Cum ergo mutuam repulsionem minimarum materiae partium , attractionemque, quae partibus singulis sit indita, quaeque ex Mechanico principio aliquo, & ex impulsu non matur, plane arbitrariam, Conceptu suo arduam, & phaenomenis electricoruin corporum explicandis inutilem, caeteris autem phaenomenis cohaesionis, elasticitatis, lucis, 1uspensi nisque fluidorum in tubis capillaribus parum consonam esse intelligerem, caepi priores illas Newtoni ideas excolere diligenter, explorare naturam, indoi Cm, motum aetheris, en sectusque inde ortos perpendere, atque alios ex aliis derivare. Nihil autem omnino assecutus sum, quod satisfaceret uulo modo indicandae caussae universalis, & mutuae corporum Omnium gravitatis, quam quaes. 1 r. Opticae Newtonus sus-llicabatur oriri ex eo posse, quod in densioribus Solis, Stelarum, Planetarum, Cometarumque corporibus rarius esset aethereum medium, quam in spatiis caelestibus interiectis , quodque majora Corpora, & singulae partes corporum a medio densiore in rarius propellerentur . Imo cum aetherem subtilissimum per caelestia, & terrestria spatia diffundi undique, & perturbato, celerrimoque omnium partium motu agitari ex notissimis ignis phaenomenis collegerim, qua eX caussa prodierit, conserveturque motuS intestinus aetheris non video. Verum minimas omnes lucidorum corporum Solis, &Stellarum partes eodem motu abripi compertum est, licet rationem, & caussam motus ignoremus. Quare nihil ignoto motus illius principio immorari necesie eu, & semper progressus aliquis in universa Physica erit factus ubi aetherem diffundi undique, & intestino motu agitari innotescat,& ex motu aetheris probabilis aliqua ratio deduci possit propagationis ignis, en usionis, & colorum lucis, phaenomenorumclectricorum, cohaesionis, elasticitatis &c. Ia autem mihi videor praestitisse. Theoriae totius specimen, quod electricitatem maxime respiciebat, ad Academiam Petropolitanam millum est, cum anno I ss praemio proposito electricitatis

174쪽

Εr M o et u AETHERIS. Is 3 theoriam, & discrimen potissimum ignis, electricitatisque,& corporum ex origine, ac communicatione electricorum Academia postularet. Quod quidem cum benigne Petropoli exceptum fuisse accepissem, atque insuper Cl. Mulierius, qui Academiae a secretis est, humanissimis datis litteris significasset adjudicandum mihi fuisse premium ubi celato authoris nomine, ut moris est, dissertatio ad Academiam pervenisset; theoriam omnem longius perducere, & in tres partes partiri volui, quarum prima de igne, & luce, altera de electricitate aget, tertia de phaenomenis aliis ab aetheris motu pendentibus. Eam aequo animo accipiat lector optimus,& simplicis conjecturae loco habeat, aut potius physici eXperimenti phaenomenorum plurium explicandorum, quae aliis hypothesibus dissicilius, aut nullo prorsus modo CXplicarentur . Praestat enim quae demonstrata, ac certa sunt non abiis solum, quae incerta, & falsa, verum etiam ab iis secemnere, quae probabilia, aut vero tantum similia videri pos

sunt

PARS PRIMA.

im Theris nomine intelligitur fluidum subtilissimum, rari1-I is simumque, ab acre prorsus distinctum, & quod subla

to aere remaneret. DEWINITIO SECUNDA

Motus intestinus aetheris est quo minimae ipsius partes confuse, perturbateque inter se invicem cientur. Similis osti motuS, quo aer incalescit, & calefit. V D Diqitigod by Corale

175쪽

DE NATURA DEFINITIO TERTIA . Motus vibratorius .aetheris est quo aetheri S moleculae compressae in locis suis sese expandunt, & moleculas alias propiores comprimunt, & hae rursus alias, & successive . Simili

motu in aere excitatur sonus. DEFINITIO QUARTA.

Vibrationes, quae ab una ad aliam moleculam successive transeunt, pulsus aetheris dici debent, ut pulsus aeris, & pulsus sonori dicuntur illi, quibus in acre sonus cstunditur, &propagatur. D EFINITIO 2 UINTA. Motus translationis aetheris est quo plures aetheris mole-culac de uno in alium locum transferuntur, & illi motui est analogus, quo in aere ventus excitari solet.

Ex PERIMENTUM PRIMUΜ.

Corpora omnia, quae incalescunt, caloris vi expandi observavit Boerhavius, & secundum ὸimensiones omnes dilatari, iis tantummodo exceptis, in quibus copiosiore evaporatione avolanti hus undique particulis materiae quantitas deficit, ut lutum, ligna. ossa, &c. E contra corpora frigescentia non nisi majore vi divelli a se invicem, & in partes secari pose sunt,& majorem duritiem, densitatemque adipiscuntur. Aqua etiam ipsa frigescens, ad congelationem usque, ut Matranus observavit, condensatur, nec ni si congelatione incipiente expanditur, rarescit, & levior redditur. Probabilem singularis phaenomeni rationem idem Mai ranus attulit in sua de glacie dissertatione.

176쪽

Soni acutiores prae gravioribus citius propagantur. Id primus in Monumentis Parisiensis Scientiarum Academiae anno I 37 Cl. Mai ranus certissimo experimento confirmavit, quo cum duae diversi toni campanae pulsarentur eodem tempore, acutior sonus ad diversa intervalla citius estundebatur, quodque cum jam sexagies repetitum fuerit maximam sibi videtur hacce in re fidem conciliare. Itaque statui potcst acutiorem sonum prodire celerioribus aciis vibrationibus, &musicos omnes tonos, chordae, clavis, & toni, tertiae minoris, quartae, quintae, seXtae majoris, septimae, & Octavae supra istam clavim celeritate, & numero vibrationum in singulis particulis aeris codem tempore absolutarum inter sedistingui.

Ex PERIMEN Tu M TERTIUM.

Qui colorati lucis radioli de uno in aliud medium transeundo sortius reflectuntur, ii etiam a corporibus omnibus ad oculos reflectuntur celerius, ut cum omnium maXime refrangibilis sit violaceus, is etiam primus omnium refleistatur, dcinde vero reflectatur indicus, & post indicum caerulcus, tum viridis, ac flavus, & novissime aurantius, & ruber. Haec notissimis experimentis demonstravit Newtonus par. I. Opticae cap. 9. & Io. Inde vero universim deduci potest radios aurantios majore celeritate propagari quam radios rubros, & flavos esse celeriores aurantiis, favis virides, viridibus caeruleos, & caeruleis indicos, ac denique

omnium celerrimos esse Violaceos.

LEMMA. Aer spectari potest veluti fluidum ex pluribus aliis suidis

hetherogeneis coalitum.

177쪽

i s6 DE NATURA Cl. Mai ranus, & praeclare ostendit postmodum in Monumentis ejusdem Academiae anno I 737, eo potissimum argumento fretus quod cum in Mulicis concentibus septem toni distincte

audiantur, juxta antecedens experimentum simul in aere excitari debent vibrationes septem inter se invicem hethero- chronae. Hae vero aut in itidem aeris particulis excitantur, aut in diversis. In iisdem non: neque enim possunt eaedem numero acris particulae celerioribus, tardioribusque vibrationibus abripi eodem tempore. Cum igitur diversae aeris particulae vibratoriis illis celeritatibus abripiantur, quae sunt tonorum singulorum propriae, debent etiam specie, qua ad unam potius quam ad aliam vibratoriam celeritatem determinentur, inter se differre. Idem colligitur ex Prop. 8. Lib. 2. Princ Mathem. , juxta quam pulsuum in medio elastico propagatorum velocitates sunt in ratione composita ex subduplicata ratione vis clasticae directe, & subduplicata ratione densitatis inverse

Si particulae minimae sonori corporis vibrentur illa celeritate, quae alicui tono respondeat, velocitat m, motumque suum per circuitum analogis dumtaXat particulis aeris Communi ahunt, caeteris autem alterius speciei particulis nullo modo. Licet enim particulae omnes aeris impellantur a 1Onoro corpore, quae tamen elasticitate, & densitate sua particulae ad eam vibratoriam celeritatem Concipiendam sunt

comparatae, semper simili itu, & reditu motum omnem particularum sonori corporis deferent usque ad aurem. Simili etiam ratione unam chordam pulsando licet tremor aliquis debeat aliis chordis omnibus communicari, sensibilis tamen tremor ad illas dumtinat transit, quae ad uni num tensae

sunt. Ρnopos ITIO PRIMA.

Ignis habetur motu celerrimo, perturbatissimoque omnium partium igniti corporis. Id Diuilis sed by COOste

178쪽

Id ex phaenomonis ignis omnibus maniscste adeo colligitur, ut mirum videri debeat auiliores duarum dissertationum, quae post tres alias anno et 38 a Regia Parisiensi Scientiarum Academia praemio condecoratas impressae sunt, leviores quasdam ob caussas sine motu fieri volui sic ignem . In primis enim ex quo amplis limis etiam historiis speculis collecta Lunaris lux nullum sensibilem calorem pariat, & ex quo aquae ebullientis calor certo dumtaxat grasu augeri possit, ni nil plane aliud consequitur, nisi & modicam cile lucem ab aspera superficie Lunae ren am, & intestinum motum aquae ebullientis certis limitibus definiri. Deinde quod aer vento agitatus, & vehementer eXcusta aqua frigida adhuc manere postit nihil plane aliud indicat nisi ignem, caloremque consurgere eX motu non communi quidem totius

Corporis, sed celeri, ac perturbato partium minimarum. Quo' jam quatuor simul prioribus authorum eorumdem argumentis responsum erit. Quod postremo loco dictum est valet c-tiam in fermentationibus chemicis. Possunt enim minimae omnes partes perturbate agitari sensibilibus partibus, & crassioribus suo semper loco quiescentibus: pollunt crassioreS partes varie moveri nullo penes minimas partes, aut saltem modico suborto motu . In primo dumtaxat casu calor habebitur. Obtinet casus ipse in pluribus fluidorum mixtionibus, ut ea est, qua sali ammoniaco, & oleo vitriolico aliquot spiritus vini guttis injectis; cellata partium sensibilium cstcrvescentia insensibiles partes tali adhuc motu agitantur, Ut major calor Thermometro experiatur. Ad casum alterum reducuntur fermentationes, quae in memoratis dissertationibus

objiciuntur, & quas descripsere Amontonius, Muschenbroe-kius &c. Porro non aliam csse ignis naturam quam antea diximus ex primo eXperimento colligitur: neque enim incalescendo corpora expandi postulat, nisi cum motum habeant Partium minimarum, quo partes a se recedant, confusum lcilicet, ac perturbatum . Deinde igne corpora fluida e- 'buIliunt, effervcscunt, in vapores abeunt: solida vero franguntur , fundunturque , in calcem , fumum , & pulve rem convertuntur. Denique in fluidis calescentibus motui

ipse

179쪽

is3 DE NATu RAipse exhibetur oculis: qui enim fluidis injiciuntur pulveres

tenuissimi cernuntur ver1us quamcumque partem perturbatisti me agitari.

COROLLARIUM PRINIUM.

Inde primo colligitur motum illum, quo ignis, calorque habetur, nec circularem, nec vorticosum cse, nec fluidorum omnium particulas circulari, & vorticoso motu abripi, ut Lo1eranus censuerat in dissertatione quae codem anno ab eadem Academia praemium obtinuit: neque enim ullam motus hujus speciem praeseserunt qui ebullienti aquae injiciuntur pulveres. Porro quod ait Loχeranus in minoribus tormentis laxata rota non nisi circularem motum imprimi falsum est: cum re stilineus dumtaxat motus a corpore in gyrum a sto aliis corporibus secundum tangentem orbitat imprimatur, & in tormenti relaxatione ex divorso serri, &chalybis loco, contadiu, astrictu irregulares alii motus oriantur, quo particulae agitantur undique, & lucent. Falsum est

ctiam quod si irregularis undique sit motus ignis, qui in crassiore materia, & aere ardet, disperdi illico, & dissipari

penitus debeat. COROLLARIUM SECUNDUM. 'Colligitur etiam quod licet sal, sulphur, volatiles omnes,clasticaeque particulae concipiendo ignis motui in primis idoneae sint, & licet aer excitando, conservandoque igni conducat maxime, omnia tamen cujuscumque indolis corpora motu colerrimo, perturbatissimoque minimarum partium concepto in ignem abire possunt, nec nocellario ignis substantia est mixtum aliquoa ex aethere, aere, sulphure, & salibus volatilibus, quorum minimae partes solutae sint, inviccmmixtae, & ab aliis substantiis hetherogeneis separatae . Ex quo enim in mixtionibus quibusdam ex limatura ferri, ex lulphure, ex spiritu nitri, aliisque hujusmodi, quibus artificialis ignis parari solet, singillatim illa principia exhibcantur, minime

180쪽

ΕT MOTu AETHERIS. IS9 inferre poterat LoZeranus hanc generalem elle ignis naturam, A id ubique, ac semper habere locum in metallis etiam, lapidibuliaue ignescentibus, in Solaribus radiis speculo ultorio collcctis, in nainmis aliis ex sublimato sulpnure,& salibus volatilibus coalitae, quae in vacuo etiam Boyliano

conservantur. P Ropos ITIO SECUNDA .

Motus, quo habetur ignis, in productione ignis totus, &integer non producitur. Leges enim omnes Dynamicae in collisione corporum Clasticorum, durorum, mollium nullum excitari motum permittunt sine aliquo motus, quo gignitur, detrimento, & m

tum ad infinitum multiplicari, & augeri vetant. In productione, & communicatione ignis res tecus est: cum ex unica candelae flamma adhuc superstite contum, & mille aliae consimiles in motum agi, masnumque incendium parva scintilla excitari possit. Quod Euterus excogitaverat in alia dissertatione, quae ab eadem Academia praemium obtinuit, bullulas quasdam materia ignea repletas corporibus omnibuS admisceri, & nullo negotio in communicatione ignis disrumpi,& ignem abditum explicare, atque enundere, praeterquam quod arbitrariae hypotheseos speciem praeseseri, Ininus etiam nodo solvendo idoneum est. Nam quae in bullulis latent igneae

particulae, aut vehementisIimum motum, celerrimumque suapte natura conceptum habent, & bullulas omnes disrumpent, quae CX parre concaVa minore Vi quam ex convexa, ut di Drumpantur, opus habere debent, & nullo etiam igne admoto ignis undique excitabitur: aut motum celerrimum concipiunt igneae particulae disruptis primum bullulis, & eadem redibit quaestio unde tantum concepti motus incrementum proficiscatur. Nihil etiam in phaenomenci explicando proficitur si dicatur, quod jam olim Recherus existimaverat, &nuper etiam in alia distertatione a Parisiensi Academia praemio condecorata Comes Crequy, & alii authores alibi proposuerunt, materiam igneam ubique dis iis am esse, & menstrui Distrigod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION