장음표시 사용
181쪽
strui partes agere, & ignis productionem nihil esse aliud quam
corporum inflammabilium fermentationem. Cum enim corpora in menstruis posita fermentari illico incipiant, cur non omnia corpora in ignem simul, flammamque abeunt si menstruum igneum ubique ditius uni est, atque ignis communicatio ad classem fermentationum reducitur' Id statim aliam corporum ignescentium, & aliam fermentationum clas Iem constituet. Quod si dicatur sal utique in aqua positum cito solvi, inflammabilia autem corpora praeparari aliquo modo,& aptari oportere ut in menstruo, ubi Jacent, cilci vcscant, quaerendum erit quomodo aptari, & praeparari possint. Plane toturam eorum Corporum solvendo, dissociando a se invicem particulas, impellendo, agitandoque, quod ad habendum novum ignem semper requiritur, & quod nec sine motu, nec nisi motu ignis alterius fieri potest. Ita vero non resolvitur quaestio, scd ad terminos alios prorsus consimiles reducitur . Quare cum ignis subitamia vehementer undique , perturbateque agitetur ut in Prop. r. didium cst, cum incommunicatione ignis augeatur motus idem fere in immensum sine ullo aliorum motuum detrimento, quod familiaria indicant phaemomena, cum tanta haec motuum multiplicatio adversetur legibus omnibus Mechanicis, concludendum est plane novo igne eXcitato non excitari novum motum, &motum quo habetur ignis, in ignis produictione totum, & integrum non produci.
Quia igitur dum flamma admota aliquod corpus in flammam pariter, & ignem abit , non quidem a flamma ad
flammam motus transit, nec novus motus est, qui communicatione ignis producatur, jam ante communicationem haberi debet motus ipse: & quia motus sine moto corpore esse non potest, aliquod jam debet esse corpus perturbatissimo, celerrimoque motu illo praeditum, quod aliis postmodum corporibus in ignem, flammamque abeuntibus se prodat. Secus si hujusmodi corpus, & perturbatis limus motus corporis
182쪽
Ετ Mo Tu T H E R I S. I 6 Iris non ante communicationem cujuscumque ignis enaret,
ignis communicatio esset novi motus productio, quod legibus motus omnibus, & phaenomenis ignis adversatur.
Datis hisce omnibus dico per omnia mundi spatia aetherem undique citusum esse.
Quemadmodum ex praecipuis phaenomenis igius sequitur
novo igne excitato non produci novum motum, ita ex quo in communicatione ignis novus motus non producatur consequitur manifestissime aliquod jam esse corpus eo minimarum partium motu praeditum, quom alia in flammam, ignemque abeuntia corpora participent, ut in superiore Corollario dictum est. Porro hoc corpus non nisi fluidum rarissimum, ac subtilissimum sit oportet, ut alia etiam dens ora corpora secundum dimensiones omnes pervadat, & ut nulla ratione prohiberi possit ne penetret vasa quaecumque clausa,& ignem praebeat. Fluidum autem hujusmodi de . I. aetherem appellavimus. Jam vero momentum maximum, quantitatemque intestini motus hic aether habere debet, ut accedentibus minimis partibus cujuspiam corporis eam vim, actionemque adipiscatur, qua ebullire vehementer fluida, & metalla solvi deprehendimus, & moleculas quasvis firmiores sejunsi ad invicem, &, ne ad mutuos Contactus redeant, impediri. Denique loca omnia, in quibus habetur ignis, sive omnia terre1tria spatia permeare debet hoc fluidum: aut, quia circa terram contineri amplius non posset tanta cum vi, & intestino motu, nisi alterius fluidi aequilibrio coerceretur, &hoc alterius rursus, & successive, per omnia Mundi spatia undique est di debet.
Cum data quaelibet aetheris portio tam magnam intestini motuS quantitatem prae ferat, non nisi aequilibrio aetheris circumpositi sub dato spatio continebitur, sublatoque ipso X aequi-Diuiligod by COOste
183쪽
161 DE NATυRA aequilibrio effundet sese undique, ac explicabit. Pariter si
exteriorem aliquam ob causam redigatur ad minus spatium, comprimaturque tanto majorem sese expandendi aquiret vim: hoc est ratione intestini motus maxime elasticus debet esse aether, & vim elasticam praeseserre spatio, quod occupat, reciproce proportionalem.
Cum insuper sit rarissimum, ac subtilissimum, ut poros
omnium Vasorum permeet, a quibus excluduntur spiritus chemici, & aer, nullam sensibilem resistentiam corporibus caelestibus objiciet, neque in aethereo medio cursum suum Planetae prosequendo magis retardari poterunt, quam ob lucem undique effusam retardentur. ΕΚ analogia etiam aliorum Corporum gravitas aetheris posiet colligi. Sed hisce, & similibus quaestionibus, quae experimento definiri nequeunt, neque ipsa aetheris natura dirimi, minime diutius vacandum est. PROPOSITIO QUARTA. Iisdem positis explicare communicationem ignis Ether cum intestino motu vehementer praeditus, undique effusus, ac subtilissimus, rarissimusque sit, naturaliter 1ibi relictus crassiores alias, innatantesque aliorum corporum Partieulas debet comprimere si sibi invicem contiguae sint, si
poros intermedios habeant transcurrere, nec nisi ratos quosdam effectus praestare , minus cum Caeteris nexa ramenta
abradere, emuvia in gyrum spargere, constantem motus, & caloris gradum in corporibus omnibus servare. Sicuti vero injecta obullienti aquae corpuscula perturbatissimum aquae motum versus quamcumque partem videntur sequi, licet aqueis particulis densiora sint, & sublata ebullitione ad fundum decidant; sic omnia corpora percussione, frictione, aut alia simili ratione aliqua in minores partes soluta abdu- centur cito citius ab aethere, & unum timul agitatissimum
fluidum component: cumque apertos aliorum Corporum ρο-
184쪽
Ε et Moru AE T H E R I S. 163ros pervadere, & libere moveri nequeant, impellent undique, ac vim facient, flammamque, & ignem exhibebunt. Ita non aliud erit ignis 'uam aggregatum eX aethere subtilis imo, & crassioribus aliis aliorum corporum particulis intellinum aetheris motum aliquo modo participantibus: &idem erit excitare ignem, ac corpus in eas minimas partes resolvere, quae motum aetheris participent, & huc. atque illuc agitentur. Hoc ipso ignis communicatio intelligetur: cum jam solutae unius Corporis particulae impetu, ac mole sua texturam aliorum corporum laxare possint, & in smiles partes vesolvere, nisi fibrarum convolutus plexus, quom in
amianto, & quibusdam fluidis deprehendimus, impediat. Ab
illis vero ad nas partes transeunte motu, estusoque, ac multiplicato igne, nullum prioris ignis detrimentum sensibile haberi poterit. Quia enim motus aequalitatem in locis singulis aether ita tueri debet, ut neque illic deficiat, ncque nicredundet, idem erit earumdem minimarum partium impetus, ac vis, sive seorsim agitari pergant, sive alias quotcumque partes a corporibus aliis abradant, & circumfuso aetheri agitandas similiter relinquant. Ignis ergo excitabitur sine ullo alterius igniv, quo gignitur, detrimento.
Si particulae hujusmodi eodem aetheris motu abreptae alicubi permaneant, prohibeaturque ne disperdantur, permanebit ignis. Id Atmosphaera Solaris in Sole praestat, in ignibus no1tris aer, & ea etiam rarefacti aeris portio, quae in vacuo semper Boyliano superest. Si disperdantur undique particulae, neque aliquo pabulo aliunde reficiantur 'uae avolant,& deficiunt, nullos amplius sensibiles effectus alicubi edere
poterunt. En ignis conservationem, extinditionemque. COROLLARIUM SECUNDUM.
Ignis intensitas proportionalis erit quantitati motus particularum motui aetberis obsequentium, & data etiam minore
185쪽
earumdem velocitate, aucto dumtaxat numero, & densitate augeri poterit. Ideo qui in solidiore materia ardet ignis i tensior est, & serrum nondum candens, & ignitioni proxia me accedens eum jam minimarum partium impetum, ac vim habet, ut tactum ossa usque possit comburere, &sibilum comburendo eXcitare. Contra quae ex spiritu vini accenditur flamma, & ignes fatui vix ullum sentibilem calorem exhibent.
Explicare propagationem, & naturam lucis., Politis omnibus, quae antea statuta sunt fieri poterit ut jam solutae alicujus corporis, & ab aethere abreptae particulae mutuis incursibus in se invicem, reflexionibusque, aut crassioris medii, quo ambiuntur, vi , & reactione, aut immixti ne aliarum particularum, Velocitatem magis magisque auctam habeant, & ipsis aetheris particulis velociores sint. Hoc d to aetherem circumpositum impellere, & in motum agere debent. Jam vero aethereum medium juxta Cor. I. Prop. 4. maxime elasticum est, atque insuper per Prop. 43. Lb. 2. Princit. Mathem. Newtoni corpus quodcumque tremulum in medio elastico undique motum tremulum in directum propagare debet, quo medii propiores partes comprimantur, relaxenturque, & se expandendo alias propiores comprimant,
& hae alias, atque alias rursus quoaciusque omnes Condensentur, ac rarefiant, & eant, ac redeant alternis vicibus .
Rursus tantum illud augmentum velocitatis in minimis partibus lucidorum corporum deprehenditur: nam quae ignita sunt corpora , & non lucida aucto intestino motu lucem cssundunt , quae vero lucent aucto adhuc motu essundunt clariorem lucem , vividioremque . Itaque qua ratione extremitu sonori corporis concitae, & reciprocae vibrationes eaecitari solent in aere, quae ad aurem usque sonorum sensationem deferant, eadem minimae lucidorum Corporum Particulae filamenta aetheris circumquaque in directum jacentia compriment, & haec. sese, expandendo , restituendoque impel-Disiligod by Cooste
186쪽
ET MOTu IE T M E R I s. I 6, pellent alia, atque alia rursus, & motum tremulum , ac Vi- oratorium excitabunt, quo ad oculos usque nostros, & ne vos opticos delato impressiones illae, sensationesque exoriantur, quas lucis, & coloris appellamus.. COROLLARIUM PRIMUM.
Quia vero quaelibet data, & sensibilis lucidi corporis pomtio ex corpusculis aliis componitur versus quamcumque plagam velocissime abreptis, & agitatis, singula ad plagas tuorum motuum directionibus obversas vibratorium motum traducent, & ad loca quaelibet portioni cidem in directum jacentia filamentum, & radius aliquis lucis transibit. Quare sicuti undique in gyrum eXcitatus sonus percipitur, ita Cor-linus quodcumque lucidum, aut pars corporis ex omnibus iis ocis videri poterit, quae parti ipsi in directum obversa sunt. Mox ostendemus non nisi ex iisdem locis per rectam lineam corpus lucidum videri posse.
Nec qui ex diversis plagis radii lucidi advenient subtilissimi, tenuissimique confundent sese invicem, impedientque quo minus singuli corporum, a quibus enunduntur, speciem,& imaginem referant. Exemplum in crassiore aere habemus, in quo radii sonori a diversis sonoris corporibus estiisi minime sese impedient, 'uo minus proprium motum singuli, R omnes simul varios distinctos sonos ad aurem delanant.
Sicuti etiam quae ad majores vibrationes concipiendas comparata sunt corpora intensiores sonos edunt, ita quae velociores sunt lucidorum corporum particulae, majoresque vibrationes in circumfuso aethere eXcitare possunt, eae quoque clariorem lucem, & vividiorem exhibebunt, & omnis lucis intensitas pendebit ex numero vibrantium flamentorum, &
187쪽
166 DE NATUR A btus vibratorii celeritate. Inde ad normam Cor. Σ. Trop. .
explicabitur quod Bocrhavio paradoxum videbatur, ignem sine luce, & sine igne lucem haberi posse.
F.ther spectari poterit veluti fluidum ex aliis fluidis hetherogeneis coalitum. Pullus omnes in eodem elastico med o excitatos isochronos esse oportere constat CX Prop. 48. lib. 2. Princ. Mathem. Newtoni, Ex secundo etiam, & tertio experimento constat in aere septem musicos tonos, septemque in aethere coloratos lucis raciolos diversa celeritate propagari, ut rubet tardiores sint, violacet maxime omnium Celeres, restangibilesque, ac reflexibiles. Itaque si ulterius ex soni, & lucis analogia liceret progredi, qua ratione Cl. Mai ranus aerem nostrum ex septem fluidis hetherogeneis componi dixit, eadem ostendi pollet aetherem quoque ex septem diversis fluidis coalescere, quae cum in aequilibrio sint undique, &elasticitate differre nequeant, disterant d cnsitate inter se. Quia vero, data Clasticitate vibrantis medii, pulsuum celeritas est in ratione subduplicata densitatis reciproce, rariores Omnium erunt particulae, quae majoris refrangibilitatis, & reflexibilitatis radios, celerioretque vibrationes reserent: scilicet minus densae erunt particulae, a quibus imprimetur sensus coloris viola-Cei, quam quae colorem indicum praeseserent, & coloris indiciparticulae prae caeruleis adhuc rariores erunt, atque ita cum proportione usque ad densiores coloris rubci particulas. Haecum excessu suae densitatis, & magnitudinis compensent satis desectum vibratoriae celeritatis, neque ita libere possint vacua interstitiola corporum permeare, copiosius retinam oculi, ac fortius ferient, quam aliae coloris indici, aut violacei particulae: quod experientiae pariter est consonum,& quo etiam colorum natura, & indoles intelligitur.
188쪽
Ετ Moru AETHERI s. I 67 Dissentiet tamen qua parte fluidi maxime elastici, & subtilissimi vibrationes a vibrationibus densioris medii dissentire necesse est. Aer crassior non nisi pluribus sibi succedentibus ictibus sensibiles vibrationes potest concipere, ut in Corollario lemmatis dictum est, & pluribus sonoris corporibus opus habet ad plures diversos tonos exhibendos. Contra uno ictu puncti alicujus lucidi singulae aetheris subtilissimi, & maxime elastici particuli vibrationes suae densitatis proprias concipient, continuatisque puncti tremoribus, quamviS non Ο-mnis motus transeat in Omnes hetherogeneas aetheris particulas, aliquis tamen semper transibit, & primigenii lucis coloreS quocumque ex loco lucidi corporis semper habebun
Lux in eodem medio per lineam rectam diffundi debet. Hoc aliud soni, & lucis discrimen erit, quod cum sonus obliquo, & curvilineo quocumque tramite propagetur, lodiffindatur solum per lineam rectam. Dum enim vibrationibus sonori corporis crassiores aeris particulae per totam Iongitudinem sonorie fibrae comprimuntur, dilatantur eodem tempore in latum, sonumque effundunt secundum lineas quascumque rectas, & obliquas. At particulae aethereae aut nullam prorsus, aut eo minorem compressionem singulae pati debent, quo aeris particulis sunt tenuviores, nimirum infinite parvam, atque insensibilem. Sit filamentum aetheris ΑΗ, A. 22., cujus stratum unum AB lucidae particuIae impulsu in locum ab transferatur, atque aetherem aci CD usque comprima , ut quod antea in spatio AC TIB & AMNE erat ad a C Db, & a1nnb reducaturo Quia in tota hac tranStatione secundum longitudinem propius sibi invicem accedunt strata, & secundum latitudinem AB, ab , MN, mn eadem manent, secundum solam Iongitudinem dilatari poterunt, &vibrationes, Iucemque inde ortam in longum semper per Iineam rectam propagare.
189쪽
Radii a puncto quocumque lucido juxta Corou. I. Pros. s. in gyrum undique effusi cum per lineas dumtaxat rectas moveri pergant, in diversis distantiis effundentur per similes superficies sphaericas, & erunt densitate superficiebus ipsis proportionales . Sunt vero superficies reciproce ut semidiametrorum, sive distantiarum quadrata. Itaque intensitas lucis expuncto quocumque effusae erit reciproce in ratione duplicata distantiarum.
Si lucidi corporis semidiameter prae distantia possit negligi, & totum lucidum ad instar puncti considerari, tota luxerit reciproce ut quadratum distantiae. Ideo 1i in dato a candela accensa intervallo scriptura aliqua legi adhuc possit, in dupla distantia non distinguetur nisi tribus luminibus priori additis, nec nisi quinque aliis additis in tripla distantia &c. quod indicat in distantia I, 2, 3 &c. intensitatem ejus dom
Data semidiametro sphaerae lucidae, & quolibet caetra ipsam loco determinare lucis intensitatem. Locus datus sit TD, A. 13. , semidiameter sphaerae lucidae HG, Ce elementum periphoriae plano per locum datum, &sphaerae centrum transeunte sectae. Quia per Cor. I. Pro . s. a puncto quolibet lucidi corporis ad loca alia in directum jacentia radius aliquis lucis traducitur, & Eer Cor. I. Prop. 7. intensitas lucis a puncto quocumque estus ae decrescit in ratione duplicata auctarum distantiarum, erit in loco D in
190쪽
Ε et Moxu AETHERIS. 169tensitas lucis ex Ceenuste ut -- - , & lo Zonae circularis.
tota lux ut - - &c., adeoque non nisi in maximis
distantiis censeri poterit quadratis distantiarum reciproce proportionalis. Eadem erit caloris lex: quoniam puncta omnia, quae loco dato in directum non objacent, nihil ibi ad augendum calorem conserunt. Pstopos ITIO NONA.
Si lux in aliquod corpus motui suo resistens incidat ita reflecti debet, ut angulus reflexionis aequalis 1it angulo incidentiae. V Esto Disiti es by Corale
