장음표시 사용
162쪽
CUM multa sint, in quibus veterum Philosophorum,
recentiorumque sententiae dissident inter se, tum in id maxime consensisse videntur omnes, ut fluidum aliquod subtilissimum, tenuissimumque crassiori acri admisceri vellent, permeare terrestria corpora, & per caelestia spatia latissime distulam es te. Hanc fuisse Thracum, AEgyptiorum, Persarum, hanc veterum Chaldaeorum, qui eXLoroastri schola prodierunt, hanc Serum, Indorumque, quos hodierni Sinenses, & Siamenses secuti sunt, hanc sectae Dialicae, Jonicae, Stoicae, Socraticae, Platonicae Communem fere opinionem, ex Suida, Diodoro, Vossio, Stantrio, Bud-daeo, Laertio, & Platone ipso colligimus. Fluidum ipsum
Boerhavius elementarem ignem, atomorum effusionem GaD
sendus, Cartesius globulosam, subtilemque materiam, Ne tonus aethereum medium, & spiritum subtilissimum appellavit. Newtonus autem quaestione I 8 opticae eo poti 1limum argumento ad suidum agnoscendum perductus est, quod si in duobus vitreis cylindris amplioribus duo thermometra
ita suspensa sint, ut vitrum non contingant, & aer ex altero horum vitrorum eXhauriatur, ac postmodum vitra ex frigido in calidum locum deserantur, inermometrum, quod in vacuo est, neque tardiuS, neque remissius incalescit, quam quod in libero aere relinquitur: exinde enim consequi animadvertit vir maximus exteriorem calorem illum transire in
vacuum non posse nisi medii cujuspiam vibrationibus, quod aere subtilius sit, quod vitra aliquo modo penetret, & quod exhausto aere supersit. Porro ex ejusdem medii tenuissimi
163쪽
i 1 DE NATURA vibrationibus non eflusionem caloris solum, sed etiam lucis in- ilexionem, reneXionemque, ac refractionem, & vices faciliores reflexionis, transmissionisque, & lucem ipsarn, et allicitatem, gravitatemque ortum clucere Newtonus subsequentibus aliis quaestionibus opticis suspicabatur, & in generali, ac postremo scholio principiorum Mathematicorum se plura . excogitasse indicavit circa eam fluidi aesionem, qua pro-Ximae corporum particulae attrahuntur, & contiguae cohaerent, & agunt corpora electrica ad majorcs distantias, S lux emittitur, reflectitur, frangitur , & corpora calciacit. F.t quamvis toto Principiorum opere voces attractionis, impulluS, propensionis cujuscumque in centrum promiscue usurpaverit, monuit tamen def. 8. lib. I. se has voceS non physice, sed mathematice accipere, quatenus estectus, & motuS denotant, non quatenus principia, & caustas: & initio undecimae sectionis addidit centripetas vires corporum rcctius,& castigatius impulsus dici, quam attractioneS. Quae quidem cum ita sint jure merito mirari subit De nillierium, Clai Lium, Gravesandium, aliosque, quos Joannes Ibernoullius de Cartesii systemate edisterens appellabat discipulos Magistro suo animosiores, attractionem cor porum non quidem impulsu physico, sed ingenita quadam vilicri voluille, Κcillium vero theoremata, & leges quasdam ipsius: is exhibuiste, quibus nihil deeste videatur praeter demonstrationem, & Cotesium ulterius progressum in praefatione Newtonianae Philosophiaecattractionem, gravitatemque simplicissimis aliis, atque essentialibus corporum proprietatibus impenetrabilitati, extensioni, mobilitati adjecisse, nec mi- nore ratione inquiri polle censuisse qua de caussa exiguae corporum particulae seiu attrahant, quam cur sint mobiles, &cXtensae. In quo quidem perspicacistimo Geometrae non pol sumus non refragari. Etenim eX eo quod gravitaS, & attra- .ctio sint generales caelestium corporum, & terrestrium proprietates, non nisi pessimo vocabulorum abusu, & confusione inferri potest essse etiam proprietates clientiales. Sine idea impenetrabilitatis, extensiqnisque idea corporis nulla est, &nihil plane corporis concipimus, dum concipimus aliquid aut
164쪽
Ε et MOTU AETHERII 143 penetrabile, aut inextensum. Contra adhuc nitidam Meam corporis habemus dum aliquid impenetrabile, & extensum concipimus, quod gravitet in terram tantum, & non in Lunam , aut in Lunam, & non in terram, aut quod neque in terram , neque in Lunam, neque ullo prorsus modo grave sit. Itaque cum essentialis corpori sit extensio, & impenetrabilitas; attractio, & gravitas non nisi generalis corporum omnium proprietas et se poterit: cumque nulla amplius extensiionis, &impenetrabilitatis quaeratur ratio, quia 1 emel ac corpus est, solidum, extensumque esse debet; jure merito quaeri poterit Cur minimae corporum particulae, & quam ob caussam sese attrahant: neque enim est qui minus di 1tincte intelligat quomodo cohaereant corpora, quam quomodo habeant ingenitam sese attrahendi vim. imo fortasse cohaesionis idea conceptus attractionis ingenitae, & ab impulsu non pendentis obscurior est. Qui enim dicunt omnes materiae particulas A, B, C&.c. sese invicem attrahere natura sua, intelligunt ne quod vis quaedam in corpusculo B resideat, quo ex se tendat versus A, an quod vis
