Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

t o DE NATu RAEsto ABCD, fg, 1 ., pulsus aetheris jam compressi, &ex parte D C ad E F usque expandere sese nitentis. Objectu plani ML, quod motui aetheris resistat, si fletur penitus

punctum D, puncta Vero alia Co majus spatium percurrent, quo a puncto 2 , & a resistente plano magis distabunt. Cum igitur compressa omnia aetheris strata, ut dictum est, per lineas perpendiculares nitantur semper se expandere, stratum D C sectorem circularem D Cc describet, & usque ad Deperveniet. Hoc ipso aether omnis DCH ad spatium De Hrcia ducetur , & quodcumque aetheris stratum B O comprimetur primo, tum dilatabitur. Exhibeat recta NO, A. 1 f., vim omnem , qua secundum longitudinem B C stratum D οex strati alterius S C motu impulsum est, atque ea in duoso O, No resolvatur, quarum sola posterior No eidem strato perpendicularis in compressione impenditur, & cui deinde

relaxatione habita vis alia aequalis oritur. Ducatur etiam pla

mittatur perpendiculum Nn. In toto aetheris strato 2 O binae expansionis vires erunt Oo, & No, seu tres Nm, mo, e oo. Jam vero una Nm aequivalet duabus Nn, n An, &duae mo, Oo aequivalent uni m D. Si fiat igitur Or in On,'r R in n N, pars o prosequetur motum suum per lineam rectam OR, & angulum reflexionis Ror aequalem constituet angulo Non. Quod cum de strato integro, ac singulis stratis valeat, eadem lege eXpandentur, reflectenturque omnia, ut in alium aetherem impigendo, vibrationesque alias excitando flamentum lucis UTHX gignant plano HL aequaliter inclinatum.

Ad regularem luminis reflexionem perinde erit quod reflectens planum M V f16., perfecte laevigatum sit, aut non: quippe aether in minimis superficiei inaequalitatibus B, & bContentus, ac clausuS undique propagationi radii AB aeque resistet, ac aliud quodlibet solisum punctum D. Haec caussa est,. propterquam regulari lucis reflexione a metallicis , Diuitiaeci b c ora

192쪽

Εr Mo Tu AE T H E R I s 1713e vitreis speculis objectorum imagines habentur: nam licet vitrum arena, aut stanno usto, aut pulveribus aliis expolitum inaequalitates aliquas semper frictione contrahat, quibus fit ut particulae omnes nec plane laeves, nec eodem spectantes sint, nec aequabilem superficiem componant; ob parvitatem tamen inaequalitatum, atque aetherem intus Clausum, lucem eodem ordine debet reflectere, ac si aequabiliter undique laevigatum esset.

Cum meatuum dissimilitudo, & intimae constructionis diversitas in mediis densitate magis disserentibus sit major, in

confiniis duorum mediorum pro majore densitatis divorsita- 'te fortior erit reflexio: & cum lux eX vitro in aerem transiens interruptos magis meatuS, per quoS transire debet, inveniat, quam in transitu ex Vitro in aquam, sortior in primo casu quam in secundo erit reflexio, & in transitu ex vitro in vitrum,' ubi vitra sese contingunt erit nulla.

Servantur ergo juxta nostra principia regularium reflexionum , refleXionumque aliarum leges, quae per diversa media transeundo habentur, eX quibus Lib. 2. Opi. Par. 3. Prop. 8.collegerat Newtonus reflexionem lucis non ab impactu in partes solidas, sed a vi quadam pendere per superficiem reflectentem sequabiliter distusa, & radios lucis a contactu prohibente . Quod adjecerat lucem transeuntem ex vitro in aerem sub angulo ψω majore transmitti maXima eX parte, reflecti vero si incidat sub minore angulo, denotat tantum posteriore inclinatione illabentem lucem nullos amplius meatus,

quos sensibili copia permeet, invenire. Quod denique tenuissimae corporum lamellae unius coloris radios reflectant transimissis aliis intelligetur facile ubi quaedam circa facilioris trans

193쪽

Lux de uno in aliud medium diversae densitatis transeu do ita refrangi debet, ut angulus incidentiae ad angulum refractionis constantem rationem habeat.

In superficiem PCZA. 27. quae duo media diversae densitatis vividit, incidat radius & transcat a medio rariore in densitus. obliqua radii incidentia punctum C ad superficiem eamdem citius perveniet, & in densiorc medio progredietur interim dum alia 1trati C D puncta in rariore medio adhuc moveri pergent. Celerius autem punctum D in rariore medio esse debet, & medium densius majore interstitiorum angustia, & scabritie laterum vibrationibus occlusi aetheris majora impedimenta, & resistentias debet objicere. Interim ergo dum punctum C spatium Cain densiore medio percurret, sis. Σ8., punctum D majus spatium 2 bpercurret in medio rariore, atque ita particulae omnes CD in locum ab priori non parallestum tranSserentur: Inde m veri adhuc, & dilatari pergent secundum lineas lineae ab perpendiculares, ut antea dietum est, atque ita quidem ut spatium bn a puncto b percursum semper sit massus spatio ang. Itaque eaedem particulae ex ab in m n, ex mn in c d transferentur, ut lineae CS, e d productae simul concurrant in puncto L, & anguli omnes C, a, m &c. recti simi, sive ut Dd,& Ce sint duo arcus circulares similes, & centro L descripti: atque ita ex nostris principiis consequetur quod pro explicanda refractionis caussa statuerant Isaac Barowius, Millietius , & Maignanus , nec tamen demonstraVerant, ut notat Cl. Alcmbertius uum. 366. de fluidis . Hoc autem posito sistrato aetheris e d in densiore medio ducantur perpendicula d H, e F, D. 27, vibratio omnis transcurret per spatium

males. Quia angulus B des cum angulo Dd C efficit unum rectum, & ob rectum angulum D unum rectum pariter efficit angulus DC d cum angulo D d C, erit angulus D Cd angulo incidentiae Ed Maequalis. Similiter ob rectum angulum

194쪽

Ε et Moetu AETHE S. 173e erit angulus ed C aequalis angulo refractionis FeN: atque ob rectos insuper angulos C, & d, erit angulus DCd ad angulum edC ut ud: G, sive erunt anguli incidentiae, refractionisque inter se ut spatia eodem tempore in rariore, &densiore medio absoluta, aut demum, quod eodem recidit, ut facilitates, quibus in mediis singulis propagantur luminis vibrationes, & quae data mediorum denssitate datae, & constantes esse debent.

COROLLARIuM PRIMu M. Major facilitas pulsuum, & vibrationum aetheris propagandarum non ex minore tantum densitate medii oriri aebet, ut senserat Maignanus: neque semper quo rariora sunt compora minus lucem debent refringere. Aer noster, qui 3 soo partibus rarior est pseudo-topaZio, & oo rarior vitro a timonii, & hooo rarior Selenite, vitro communi, & Chrystallo montana, tanto densitatis discrimine vim refringentem proxime aequalem habet. Vide tabulam refractionum a Ne tono exhibitam Lib. 1. Opticae Par. 3. Prop. I . orietur eadem facilitas, ut dictum est, ex meatuum amplitudine , &Iaevigatione laterum meatus ipsos, atque intus vibrantem aetherem circumscribentium: dissicultas vero ex meatuum angustia, & laterum asperitate, & scabritie.

Quoniam autem tot modis materiae particulae disponi subdato 1 patio, & inter se combinari possimi, asperitas laterum,& meatuum rectilineorum, per quos vibrationes aetheris transcurrunt, eadem es Ie poterit in corporibus densitate etiam dinferentibus, atque alia plane in corporibus aeque densis. Haec generatim omnia dicta sint, ut pateat nihil Jam memoratam Newtoni tabulam objicere, quod principiis superioribus adversetur. Singillatim omnia determinari, & decerni possent si in quocumque corpore singillatim peculiaris meatuum constitutio innotesceret.

195쪽

Radius lucis prope aliquod corpus transiens ad corpus ipsum inflecti debet.

Ut enim experimento compertum est, corpora omnia suam habent Atmosphaeram, ex est alis undique e fluviis conflatam , densioremque qua parte ipsis corporibus est propior. Hoc posito sit opacum corpus M C, B. 29. , & radius luminis Aab A. Is plane cum ex b disti cilius, quam ex B propagari possit, inflectetur versus corpus M C, & per semitam Bbd D feretur. Hoc est quod diu a se observatum scripsit Newtonus Lib. 3. Opticae Observ. f., & sequentibus. Nam cum in cubiculum tenebricosum, per foramen quarta unciae parte latum, tenuissimum Solis radium intromisisset, estecilletque ut per duos cultros transiret, quorum binae acies proximae, sibi obversae, & parallellae essent, deprehendit radium ad cultrorum latera innecti, atque ita fimbrias coloratas exhibere, ut data acierum distantia -- unciae partis radius per acies illas transmissus dispertiret se medium in binas partes, umbramque partibus interjacentem relinqueret, & cultris propius admotis umbra latior evaderet, & memoratae radiationes contraherent sese, donec cultris se contingentibus lumen totum in umbram penitus desineret. Similia circa inflexionem luminis uno tantum cultro adhibito invenit, & duobus cultris assumptis, quorum acies inter se minime parallellae ellent. Omnia ex iisdem principiis pendent.

Si etiam Atmosphaerae uniuscujusque constitutio innotesceret, peculiares casus omnes definiri possent. Fieri potest ex. gr. ut alicujus corporis Atmosphaera unum aut alterum coloratum lucis radiolum facilius transmittat reflexis aliis: atque ita fimbriae inflexione exhibitae unum, aut alterum colorem reserent. Fieri etiam potest ut radioli omnes prope

196쪽

opacum corpus summa cum obliquitate in densiora Atmosphaerae strata impingentes reflectantur: atque ita licet qui ad distantiam paulo, majorem transeunt suam inflexionem subeant, poterit umbra opaci corporis videri latior, & totum id, quod umbrae corporis inflexione demitur, eo compensari, ac refici, quod reflexionibus aliis lucis adjicitur. Id in capillis quibusdam deprehendit Grimaldus, & Newtonus in aliis corporibus compertum habuit, metallis, vitris, lapidibus, lignis, glacie, cornu &c., a quibus omnibus innexa lux

Radius lucis in transitu per medium quodlibet dispostionem 'uamdam nancisci debet, qua per aequalia intervalla alternis vicibus transmittatur facilius , & facilius reflectatur. Ut idem etiam ex nostiis principiis colligatur, observandum est lucem in eodem medio homogeneo, atque asperis meatuum rectilineorum, per quos transit, lateribus plures particulas motui suo obsistentes invenire. Ita si medium in plura strata, & superficies parallellas dividatur, non ab eXtima,& prima tantum, sed a secunda etiam, & tertia, & aliis omnibus aliquo modo lumen reflecti debet. Ut igitur videatur quae superficies intermediae debeant sortius lumen reflectere, aut transmittere, esto radius luminis To, A. 3 o. a superficie P si ad RS in medio quocumque transiens, & inde genitus quod ex spatio A D aether ad spatium B D reducatur, & dilatetur postmodum utrimque, & eX parte M seratur ad E usque, Se rursus compressis aethere T G in spatium E G particula G in si transeat, & succcssive . Erunt in singulis nis vibrationibus centra immobilia T, C, F &c., & particulae A, B, G per spatia AB, DL, GH excurrent, &maxima vibrationis velocitas habebitur in punctis intormediis a,e, e &c. Itaque si latus omne TO tali ratione intelligatur dispositum ut partem luminis incidentis aliquam reflectat, transmittat aliquam, reflexio maxima, & transmissio minima habebitur ubi erit maxima vibrantium particularum

197쪽

1 6 DE NATURAris celeritas, nimirum in punctis a , c, e&c., & contra ha-hebitur minima reflexio, & transmissio maxima in T, C, F&c.: & quoniam Ce - e F &c., si Ta sumatur pro unitate, transmittetur radius validissime in crassitudinibuso, Σ, , 6 &c. & in crassitudinibus I, 3, s, &c. validissime reflectetur: atque ita, ut fert 'ProF. Ιχ. Par. 3. Lib. 2. Ο-pticae, omnis radius luminis tu transmi u suo per quamlibet superficiem refringentem, nauciscetur constitui pionem quamdam, seu dispositionem transitoriam . quae in radii progressis aequalibus reverte fur inter uis, e cietque ut is in singulis dispositionis istius ace bus, tra mittatur facitius per δε- perficiem refringentem proxime deinceps objectans; in singulis autem ejusdem intermi bus, I, intervallis, refectatur facitius ab effusmodi superscie.

Data inclinatione radii, & distantia duarum superficiorum eumdem radium transmittemium, aut reflectentium definiri poterit longitudo aethereae fibrae TC. In libero aere radiis ad perpendiculum incidentibus juxta Newtoni experimenta assumi poterit --- Unciae, atque erit ad longitudinem fibrae

similis, & similiter in aquae meatibus excitatae ut 3 , ad longitudinem vero fibrae excitatae in vitri meatibus, quod aqua est densius ut 31: ho. Aliquod tamen inter fibras versicolores discrimen haberi debet, & fieri potest ut ibi initium sit fibrae viridis cx. gr. ubi violaceae medium est, atque ut viridis color fortissime ab ea superficie resiliat, per quam transmittitur maxime color violaceus &c.

Quod si jam demum hanc nostram propagationis lucis hypothesim cum aliis conferre licet, omnium fortasse verisimilior videri poterit. Qui cum Cartesio simplici pressione substantiae aethereae lucem haberi xolunt, manifesti erroris re

198쪽

darguuntur ex successiva lucis propagatione, quae in hypothesi medii pleni, & compressi initantanea olle oportcret, &ex maximo lucis calore, qui sola pressione, & sine m tu percipi nequit. Qui cum Malebranchio ad aetherete substantiarundulationes quasdam confugiunt, eum in primis scopulum offendunt, quod undarum motus in medio non clastico locum dumtaxat habeat, & non por lineam rectam dumtaxat, sed per semitas quascumque curvas, & obliquas propagetur. Qui denique cum G assendo statuunt haberi lucem perenni effluvio Corpusculorum tenuissimorum, ut suam hypothesim cum colorum theoria, & phaenomenis concilient, statuere debent lucidum corpus ex septem divorsi generis particulis coalescere, tali dose inter se mixtis, distributisque, ut nunquam aliquis emergat radius, qui sex dumta Xat, aut quinque colores praebeat, rubri S ex. gr. aut Viridibus evanescentibus:

aut qui diversam coloris alicujus quantitatem ferat, auctameκ. gr. Caerulei coloris copiam : aut qui plures radiolos quam septem, & novam coloris sicciem aliquando praebeat. lnsuper lucida omnia, & caeleuia, & terrestria inter se motu, densitate, intensione quam dissimillima ex iisdem septem particularum generibus eadem proportione inter se mixtis composita fateri debent, ut idem corpus, quod luce solari viride, alia luce caeruleum non Videatur. Denique omnia corpora inflammabilia, quaecumque sint, mi ida, & fluida, dura, & mollia, densa, & rara eodem modo coalita debent dicere , ut omnia quando in ignem, flammamque abeunt data, & invariabilia colorum phaenomena exhibeant. Juxta nostram hypothesim facilius natura lucis, & omnium colorum genesis intelligitur, inherem solum ex pluribus hetherogeneis fluidis coalitum statuendo, sicuti ex fluidis hetherogeneis coalescere aerem compertum est. Ad alia vero lucis phar- nomena quod pertinet, Chrystalli ISlandicar refractiones caesunt, quarum sicuti in nostra, ita in quacumque alia hypothesi nulla ratio probabilis reddi possit. Nos etiam reflexionem, refractionem, inflexionemque lucis, & vices secilioris reflexionis, & transmissionis facile admodum ex nostris principiis derivavimus. Qui vero lucem csfluvium cI se centent,

L cum

199쪽

1 8 DE NATu RAcum implicatas undique refractionis, inflexionisque explicationes exhibeant, vices facilioris reflexionis, & transmissionis explicare nullo modo pollunt. Nam, ut aiebat optime Isernoullius num. 1o3. dillertationis de propagatione lucis, quae a Parisiensi Academia praemium obtinuit, o siluvia subtilissima per idem medium transcundo aut nullam resistentiam invenient, & cadem semper celeritate moveri pergent, aut invenient aliquam resistentiam, & paulatim motum amittent, quin possint deinde recuperare, & vices ullas reciprocas subire facilioris reflexionis, transmissionisque. Sed neque ipse Bernoullius cx Getherearum vibrationum indole, ac lege vicium earumdein caustam satis nitide derivavit. Rectilineam quoque propagationem lucis non attigit, & toto aetheri cum alia solicia adjecillet corpuscula, intestinum motum ademit, cujus tot sunt vestigia, & qui explicandis caeteris phaenomenis naturae conducit maXime.

PARS ALTERA.

DEFINITIO PRIMA.

ELectricitas est ea vis, qua corpora attrahunt, aut repellunt minima quaedam corpuscula, aliis corporibus admota lucent, tacta scintillas edunt, crepitant, pungunt &c. Ab electro vocabulum derivatum est.

DEFINITIO SECUNDA .

200쪽

Ετ Moetu AETHERIS. DEFINITIO TERTIA.I79 Corpora electrica per communicationem dicuntur illa, quae electricitatem concipiunt ubi propius admoveantur aliis corporibus ex origine electricis, atque electrificatis, ut metalla,1 emimetalla, vegetabilia, animantia, liquoreS Omn S, CXceptis pinguibus, & oleoss. DEFINITIO QUARTA. Globus electricus ille dicitur, qui duos inter clavos firmatu S, ope manubrii, & funis ductarii circumagitur, & vola siccioris manus, aut panno aliquo attritus, insignem, & continuatam clectricitatem concipit, aliisque corporibus commu

nicat.

Catenae electricae nomine intelligitur series corporum quorumcumque communicatione globi electrici electricitate imbutorum. Ita tubus. metayis iis, qui globo adjungi solet, tubo adhaerentes homines' iac universim catenae nomine designantur. DEFINITIO SEXTA.

Machina electrica est series corporum communicatione electrificabilium, quae globo, dum electrificatur, adneXa sunt. adjudicavimuS.

Corpora illa positive, & excestu electrica dici solent , in

SEARCH

MENU NAVIGATION