C. Julii Caesaris de bellis Gallico et Civili Pompeiano: nec non A. Hirtii ...

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

M NE BELLO GALLI co

Imperatorum res adversae auctoritatem minuunt se hu-Jus ex contrario dignitas, incommodo accepto, in dies augebatur. Simul in spem veniebant, ejus aflirmatione de reliquis adjungendis civitatibus, primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo consternati homines insueti laboris ut omnia, quae im Tarentur, sibi patienda existimarent. XXXI. Nec minus, quam est pollicitus, Vereingetorix animo laborabat, ut reliquas civitates adjungeret, atque

earum principes donis pollicitationibusque alliciebat. Huiere idoneos homines deligebat, quorum quisque et o ali ne subdola aut amicitia facillime capi posset. Qui Avarico expugnato refugerant, armaridos vestiendosque eurat. Simul ut diminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus; quem, et quam ante diem in castra adduci velit saggittariosque omnes, qu Tum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri, et ad se mitti jubet. His rebus celeriter id, quod Avarici dep Tierat, expletur. Interim Theutomatus Olloviconis filius Tex Nitiobrigum, cujus pater ab Senatu nostro amicum erat appellatus, cum magno equitum suorum numero, et quos ex Aquitania conduxerat, ad eum pervenit. XXXII. Caesar Avarici complures dies commoratus, summamque ibi copiam frumenti, et reliqui commeatus nactus, exercitum ex labore atque inopia refecit. Iam Pr e hieme confecta, quum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur; et ad hostem proficisci constituisset sive eum ex paludibus silvisque elicere, sive obsidione premere posset legati ad eum principes AEduorum Nniunt, oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat summo esse in periculo rem, quod quum finguli magistratus antiituitus creari, atque regiam potestatem a num obtinere consuessent, duo magistratum gerant; et se uterque eorum legibus creatum est dicat. Horum esse alterum Convictolitanem, florentem et illustrem adolescentem alterum Cotum antiquissima familia natum, atque ipsum hominem summae potentiae, et magnae cogna tionis, cujus frater edeliacus proximo anno eundem gistratum gesserit: civitatem omnem esse in armis divisuri Senatum, divisum populum in suas cujusque eorum

clientelas. God si diutius alatur controversia fore, uti

132쪽

Pars cum civitatis parte confligat id ne aecidat, positum in ejus diligentia atque auctoritate. XXX lli Caesar, etsi a bello atque hoste dilaedere.

detrimentosum esse existimabat tamen non ignorans, quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent; ditanta, et tam conjuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset, omnibusque rebus omasset, ad vim Minque ad arma, descenderet; atque ea pars, quae minus sibx confideret, auxilia a Vercingetorige aecerseret huic rei Promertendum existimavit et, quod legibus Eduorum, iis, qui summum magistratum obtinerent, excedere ex finibus non liceret; ne quid de jure aut legibus eorum

diminuisse videretur, ipse in Eduos proficisci statuit, se

natumque omnem, et quos inter controversia esset, Decetiam ad se evocavit inum prope omnis civitas eo convenisset, doceretur que paucis clam vocatis, alio loco, ali lemPOre, atque oportuerit, Datrem a fratre renunciatumsquum leges, duos ex una familia, vivo utroque, non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in Senatu esse prohiberent Cotum magistratum deponere coegit Convicto litanem qui per saeerdotes, more civitatis, intermissis, gistraribus, esset reatus, potestatem obtinere jussit. XXX l V. Hoe deereto interposito, ohortatus Eduos, ut controversarum ac dissensionum obliviscerentur, atque, omnibus omissis rebus, huic bello servirent eaque, quae meruissent, praemia ab se devicta Gallia exspectarent, equitatumque omnem, et peditum millia x sibi celeritermitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret exercitum in duas partes divibi et legiones in Smnones Parisiosque Labieno dueendas dedit vi ipse in Ar,-Vernos, ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver uetit Equitatus partem illi attribuit partem sita reliquit. Qua τε cognita, Vereingetorix, omnibus interruptis ejus flumini, pontibus, ab altera Elaveris parte iter:

facere cepit.

XXXV. Quum uterque utrique eget exercitu in con- spema fereque e regione eastris castra poneret dispositia exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias trans . ducerent; erat in magnis Caesari difficultatibus res, ne ma sorem aestatis partem flumine impediretur; quod non fere

ante autulauium Elaver vado transiri soleα. Itaque, ne idi

133쪽

aeeideret, silvestri lae eastris positis, e regione unius e Turra Pontium, quos Vercingetorix restiadendos curaverat, Mitero die cum it legionibus in oceulto restitit reliquas comas cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit,

Memmis quartishquibusque cohortibus, uti numerus lesionum constare videretur. Iis quam longissime possent Progredi jussis quum jam ex diei tempore conjecturam

Caperet, in eastra perventum, iisdem sublicis, quarum Pars anferior integra remanebat, pontem reficere .epit. Cete-τiter effecto opere, legionibusque transductis, et loco cas. tris idoneo deledio reliquas copias revocavit. Vercinge tori , re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare Kogeretur, magnis itineribus antecessit.

XXXuI Caesar ex eo loeo quintis astris Gergoviam Pervenit, equestrique praelio eo die levi facto, perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus dic ficiles habehat, de expugnatione desperavit de obsessione

non Prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At Vercingetorix, castris prope oppidum in monte positis, medioeribus circum se intervallis, seParatim fingularum civitatum copias collocaverat atque omnibua

ejus iugi collibus oecupatis, qua despici poterat horribidem speciem praebebat; principesque earum civitatum, quos sibi ad consilium apiendum delegerat, prima luce ad se quotidie eonvenire jubebat seu quid communicam dum seu quid administrandum videretur neque ullum sere diem intermittebat, quin, equestri proelio interjectisaagittariis quid in quoque esset animi ac virtutis suorum. Periclitaretur. Era e regione oppidi collis sub ipsis ad

Wibus montis egregie munitus, atque ex omni parte cir-κumcisus quem si tenerent nostri, et aquae magna Parte,

et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur. Sed locus praesidio ab iis non nimis firmo tenebantur. Imen silentio noctis Caesar, ex castra egressus, Prius quam subsidium ex oppido veniri posset dejecto praesidio soti. us loco, duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem Quodenum pedum a majoribus castris ad minora Perduxit ut tuto ab repentino hostium incursu etiam sing ο eommeare possent.

XXX VII. I umasee ad Gergoviam geruntur, Con icis

olitanu duua, cui magistratum aquaicatum a Caesare

demotistravimus,

134쪽

demonstravimus, sollie,tatus ab Arvernis me via, quibusdam adolescentibus colloquitur quorum erat princeps Litavieus, atquq ejus fratres, amplissima familia nati adolescentes. Cum iis prasanium ommunicat hortaturque eos, ut se liberos, et imperio natos, meminerinta unium esse Eduorum civitatem, quae certissimam Gallias victoriam distineat, ejus auctoritate reliquas contineri qua transdum, locum consistendi Romanis ita Gallia non fore esse nonnullo se Caesaris beneficio affectum, sic a. men, ut justissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi livertati tribuere cur enim potius dui det suo jure et de legibus ad Caesarem disceptaturi, quam Romani ad Eduos, veniant i Celeriter adolescentibus, et ratione magistratus, et praemio deductis, quum se vel principes ejus consilii fore profiterentur rati perficiendi quaerebatur; quod civitatem temere ad suseipiendum bellum adduci posse non confidebant. lacuit, ut Litavicua deeem illis millibus, quae Caesari ad bellum mitterentur,

Praeficeretur; atuue ea ducenda curaret, fratresque eiu a Caesarem praecurrerent reliqua qua ratione agi pia . Ceat, constituunt.

xXXVada Litavicus, accepto exercitu, quum millia paGsuum circiter xxx ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus, lacrimans Quo proficiscimur, inquit milites tomnis noster equitatus, nobilitas ninis interiit; principea civitatis Eporedorix, et Virdumarus in limulati proditionis ab Romanis, indicta ausa, intei secti sunt. Haec ab iis cognoscite, qui ea ipsa caede fugerunt. Nam ego, fratrio

hus atque omnibus propinquis meis intersediis dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronunciare ioducuntur ii, qu0siis edocuerat, quae dici vellet atque eadem, quae Litaviiscus pronunciaverat, multitudini exponunt multo equites duorum interfectos quod collocuti cum Arvernis dicerentur ipsos se inter multitudinem militum occultasse, atque ex media caede profugisse. Conclamant AEdui, et Lia lavicum obsecrant, ut sibi consulat. Quasi vero, inquit ille, consilii sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam eontendere, et cum Arvernis nosmet conjungcre An dubitamus, quin nefario facinore admisso, Romani jam ad nos interficiendos concurrant Promue, si quid in nobis

virum cst, Persequamur colum mortem, qui i dignissime

135쪽

ax DE BELLO GALLI co

lustriertinta atque hos latrones interfietamus. Ostendit eives Romanos, qui eius praesidii fidueia una erant. Continuo magnum mimerum frumenti, commeatuinae diripit, in crudeliter excruciatos interficit nuncios tota civitatem duorum dimittit eodem mendacio, de caede equitum et Principum, permovet hortatur, ut sinuli ratione, atque ipse Reerit, suas injurias persequantur. XXXiX, Eporedorix suus summo loe natus ado- Ieseens, et summae domi potentiae, et una Virdomarus,

pari aetate et gratia sed genere dispari quem Caesar sibi ab Divitiae transditum ex humili loco ad summam dis-nitatem perduxerat, in equitum numero e Venerant,

nominatim ab eo evoeati. His erat inter se de principata contentiora et in sua magistratuum controversia alter pro Convictolitane, alter pro Coto summis opibus pugnaverat. Ex iis Eporedorix cognito Litavici contilio, media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat, ne patiatur, civitatem pravis adolescentium consiliis, ab amicitia mpuli Romani deficere: quod futurum provideat, si se tot nouunum millia cum hostibus conjunxerint, quorum salutem neque propinqui negligere, neque civitas levi morient aestimare posset. XL. Magna affectus sollicitudine hoe nuncio Caesar, quod semper duorum civitati praecipue indulserat, nulla

interpositata Ratione, legiones expeditas iv, equitatumque omnem ex castris educit. Nec fuat spatium tali tempore ad contrahenda castra quod res in eleritate posita esse videbatur C. Fabium legatum eum legionibus i castria praesidio relinquit. Fratres Litavici, quum comprehende jussisset, paullo ante reperit ad hostes profugisse. Ad ristatus milites, ne necessario tempore itineris labore Perm .eantur evipidissimis omnibus, progressus millia passuum xxv, agmen duorum con alus, it misso equitatu, iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus, ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Virdom rum, up 4ili interfectos extitimabant, inter equites em

ari, si vino appellare jubet lis cognitis, cistavici

fraude perspecta Moui manus tendere. Q -lmonem figainnificare, et proiectis armis, mortem deprecari incipiunt.

Liravieiis cum is inentibus, quibus uuas more Gallor

136쪽

est, etiam in extrema sortuna deserere patronos, Gerviani Profugit.

XLI. -ar, nunciis ad civitatem mo-- missi ritu suo benefici' conservatos Merent, quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis, castra ad Gergoviam movit Medio fere itinere, equites a Fabio missi, quanto res in periculo a rit, exponunt summis copiis astra oppugnata demonstrant quam crebro integri de s succederent, nostro que assiduo labore defatigarent, quibus, Propte; magn- rudinem. castror Im, perpetuo esset iisdem in vallo e manendum multitudine sagittarum, atque omnis generis telorum multos vulneratos ad haee sustinenda magnonsui fuisse tormenta: Fabium distin eorum, duabus Glictis portis, obstruere ceteras, pluteosque alio addere, et se in posterum diem similem ad casum parare Iis r bus cognitis Cisa summo studio militum, ante ortum Solis in castra pervenit.

XLII. Dum haec ad Gergoviam gemmtur, Mutin M. ariis nuntiis a Litavico aeceptis, nullum sibi ad a--cendum spatium eloquunt. Impestit alios avaritia, isis

iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generε est innata, ut levem auditionem habeat Pro re comPerta. Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in sim vitutem abstrahunt. Adjuvat rem proclinatam Conua tolitanis, plebemque ad fumrem impellit ut factumendmi , ad sinatatem reverti pudeat M. Atistium tribunum militum, iter ad legionem facientem, fide data, ex oppido Cabillono educunt. Idem facere cogunt eos. qui negotiandi causa ibi constiterant. Hos continuo imitinere adcuti, omnibus impedimentis exuunt repugna te diem noctemque obsident, mustis utrimque ininrsectis, majorem multitudinem ad arma concitant. XLIII. Interim, nuncio allato, mines eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium nihil publico factum consilio demonssrant quaestionem dei nis direptis decernunt Litavisi fratrumque bona Publi-- eant legatos ad Caesarem, sui purgand gratia, nuti mithae faciunt, recuperandorum suorum causa sed coni

minati facinore, et capti compendio ex direm bonis, uod ea res ad multos tertinebat, et timore senae T

137쪽

rso DE BELLO GALLICO

territi, consilia clam de bello inire incipiunt, civitatesque reliquas legationibus sollicitant. iis tametsi Caesar inintelligebat, tamen, quam mitissime potest, legatos appellat: nihil se propter inscien am levitatemque vulgi, gravius de civitate judicare, neque de sua in Eduos bene v lentia deminuere ipse majorem Galliae motum exspectans, nsta omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat, quemadmodum a Gergovia discederet, ac rursus

omnem exercitum contraheret ne profectio nata a tim

se defee ionis similis fugae videretur. XLIV. Haec cogitanti accidere visa est facultas bene

rei gerendae. Nam quum minora in castra, operis Perspiciendi causa, venisset animadvertit, collem, qui ab hosti-hus tenebatur, nudAtum hominibus, qui superioribus climbus vix prae niuisit id ne eerni poterat. AdmiratuS, AD rit ex perfugis cauiam quorum magnus ad eum quotidie numerus confluebat. Constabat inter omnes, quod jam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum est ejus

si 'preipe aequum sed salvestre et angustum, qua flet

.ditus ad alteram partem oppidi vehementer huic illos loco timere; nec jam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amississent, quin yaeue circumvallat

atque omni exitu et pabulatione titer ciuii viderentur et ad hunc muniendum locum omnes a vercingetorige evocλtOS. XLV. Hac re cognita, Caesar mittit complures equitum turmas eo de media nocte iis imperat, ut paullo tumultuosius omnibus in locis pervagarentur. Prima luce mag-vum numerum impedimentorum ex astris mulorumque

Produci eque iis stramenta detrahi, mulionesque eum cassidibus, equitum specie ac simulatione, collibus circumvehi jubet. His paucos addit equites, qui latius ostent tionis causa vagarentuφ longo circuitu easdem omnes jubet petere regiones hiae procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra neque tanto spatio, certi quid esset, explorari poterat. Legionem unam eodem jugo mittit, et paullum progressam inferiore loco constituit, silvisque occultat. Augetur Gallis suspieio atque omnes illo munitionum copiae transducuntur. V sua castra hostium Caesar conspicatus, tectis insignibus suorum, occultatisque signis militaribus, raros milites, ne

138쪽

ex oppido animadverterentur . ex maioribus castris in mi, noxa transducit legatisque, quos magulis legionibus pra fecerat, quid fieri vellet, Ostendit in primis monet. Contrneant milites, ne studio pugnandi, aut spe praedae longius progrediantur. Quid iniquitas loci habeat incommodi proponit. Hoc una celeritate posse vitam. Occasionis esse rem, non proelii mis rebus expositis, sig. num dat, et ab dextera parte alio adscensu eodem tem pore duos mittit. XLVI. Oppidi murus ab planitie, atque initio adscensus, recta regione, si nullus anfractus intercederet, copassus aberat. Quidquid huic circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere colle in longitudine, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis vi pedum murum, qui nostrorum impetum tardaret, praeduxeraut Galli atque inferiore omni spatio vacuo relicto, superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleyerant. Milites signo dato, celeriter ad munitionem perveniunt, eamque transgressi trinis castris potiuntur. Ac tanta fuit in capi. enclis castris celeritas, ut Theutomatus Rex Nitiobrigum fabito in tabernaculo oppressiis, ut meridie conquieuerat, superiore corporis parte nudata vulnerato equo, vix se ex manibus praedantium militum eriperet.

XLVII Consecutus id, quod animo proposuerat, Caesar receptui cani jussit legionisque decimae, qua cum orat

concionatus, signa constitere. At reliquarum milites legionum, non exaudito tubae sono, quod satis magna valla Iis intercedebat, tame a tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe ce Ieris victoriae, et hostium fuga, superiorumque temporum

secundis proeliis, nihil adeo arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi possent, neque prius finem sequendi fecerunt, quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus, orto clamore, qui longius aberant, repentino tumultu perterriti, quum hostes intra portas esse existimarent, sese ex oppido ejecerunt. Matresfamilias de muro vestem argentumque jactabant et pectore nudo prominentes pastis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut

Avarici fecissent, ne muIieribus quidem atque infantibus abstin lent.

139쪽

rs DE BELLO GALLI co

abstinerent. Nonnullae de muris per manus demissae, sese militibus transdebant L. Fabius centurio legionis xii, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Α--rieeneibus praemiis, neque commissurum, ut prius quisquam murum adscenderet, tres suos nactus manipu-es, atque ab iis sublevatus murum adscendit. Eos ipse ruris fit singulos exeeptans, in murum extulit. XLVIII. Interim ii, qui ad alteram partem Pindi, ut supra demonstravimus, munitionis ansa, conve rant, primo exaudito elamore, inde etiam crebris nunciis incitati, oppidum ab Romanis teneri, praemissis equitibus, magno coneursu eo eontenderunt. Eorum ut quisque Prumus venerat, sub muro consistebat, suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum quum magna multitudo eonvenisset, matresfamilias, quae paullo ante Romanis de muro manus tendebant. uos obtestari, et more Gallieo, passum capillum ostentare, liberosque in conspe tum proferre coeperunt. Erat Romanis nec loco, nec numero aequa contentio simul et cursu, et spatio pugna d fatigati non facile recentes atque integros sustinebant. XLIX. Caesar, quum iniquo loco pugnari, hostiumque augeri copias videret, praemetuens suis, ad T. Seratum legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, mi tit, ut cohortes ex castris celeriter educeret, et sub infinineolle ab dextro latere hostium constitueret ut, si nostros depulsos loe vidisset, quo minus libere hostes iusequerentur, terreret. Ipse paullum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum Pugnae exspe bati L. Quum acerrime comminus pugnaretur hostes loco et numero, nostri virtute confiderent subito sint AEduivisi, ab latere nostris apertor quos Caesar ab dextra parte alio adeensu, manus distinendae causa miserat. I simili-thdine armorum vehementer nostros perterruerunt a tametsi dextris humeris exertis animadvertebantur, quod insigne paeatis esse oonsueverat, tamen id ipsum sui fallandi eausa milites ab hostibus factum existiniabant. Eodem tempore L. Fabius centurio, quique una murum ad- seenderant, ireumventi, atque interfecti, de muro prae. eipitantur M. etreius ejusdem legionis centurio, quum Portas exscindere conatus esset, a multitudine oppressus,

ac sibidesperans, multisjam vulneribus acceptis, manipvi ribus

140쪽

fibus suis qui illum neuti erant Quoniam, inquit, me una vobinum servare non possum, vestrae quidem certe saluti prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data facultate, vobis consulite. Simul irrupit in medios hostes duobustiue interia itis, reliquos a porta paullum submovit. Conantibus auxiliarisius et Frustra, inquit, meae vitae subvenire conamini, quem jam sanguis viresque deficiunt. roinde Unx abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite. t Pugnans post paullii concidit ac suis saluti fuit. ' LI. Nostri, quum undique premerentur, XLV centurIonibus amissis, dejecti sunt loco sed intolerantius Gallos insequentes legio tardavit, quae pro subsidio paullo aequiore loco constiterat. Hanc rursus xiii legionis cohor Es exceperunt; quae et castris minoribus duetae, cum. T. Sextio legato ceperant locum superiorem. Legiones ubi primum planitiem attigerunt, infestis ontra hostes signis constuerunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paullo mi-.

LlI. Postero die Caelar, conelone advocata, temerita tem cupiuitatemque militum reprehendit; quod sibi ipsi judicavissent, quo procedendum, aut quid asendum vide. retur, neque figno recipiendi dato, constitissent, neque a tribunis militum legatisque retineri potuissent exposuit.

quid irai uitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensissi:

quum ilhe duce, et sine equitatu deprehensis ostibus, e iuratum victoriam dimitsset ne parvus; modo detruet itinet in contentione propter iniquitatem loci cipe' iam ' chantopere eorum animi magnitudinem adrnir re in , shq hon castrorum munitiones, altitudo nonhis. non murus oppidi tardare potuisset tantoPςre licentia are santiamque reprehendere, quod plus se, quam imρα

ratorem, de victoria atqse exitu rerum sentire existimarirent nec minus se in milite modestiam et continentiam. quam virtutem, atque animi magnitudinem, desiderare. i. Ibi II. Hac habita concione, et ad extrem ration eonfirmatis militibus, ne ob hane causam animo permoverentur, neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hositi iam tribuerent eadem de profectione cogitans, quae ante

senserat, legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit.

SEARCH

MENU NAVIGATION